Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1719년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

Et eadem essentia in ratione forma in tribus Personis . III. Spiritus Sanctus , prout nexus est O amor , procedit ab utroque , scilicet d Patre O Filio . IV. una sola veritas fuit ab aeterno, quae es Deus . Et nuli a veritas fuit ab aeterno, quae non sit illa veritas . V. Primum nunc O creatio passio , est creatura . VI. Malus Angelus aliquando fuit bonus, oe pose peccando est in ius . VII. Idem est corporeus locus, scilicet Emoreum

coelum, Sanctorum Angelorum , in Beatarum Animarum et oe idem erit eorporum humanorum glorificatorum . Et similiter idem est loeus spiritualis Sandiorum Angelorum , O hominum bonorum . VIII. Angelus

est in loco per distinctiones : ita quod si est hie , non essibi in eodem instanti. Impossibile est enim eum in eodem instanti esse ubique , eum hoc sit proprium Dei. IX. Secundum quod praeordinatum est O praedestinatum 4 Deo, dabitur gratia in gloria. X. Malus - gelus O' Adam babuerunt unde possent dare , etsi non unde possent proficere. His Articulis provisum quidem eli sanae doctrinae, sed non repressa ea , quae apud Theologos in Galliis inoleverat, de rebus divinis philosophandi prurigo. Eodem siquidem anno Mccx L. F. Guillelmus ordinis Fratrum Minorum Profestor , in Sermone de S. Ioanne Baptista , quem in Fratrum suorum Ecclesia habuerat ad populum, duas propositiones erroneas asseruit, de quibus a supra laudato Episcopo Parisiensi, & Sacrae Facultatis Parisiensis Doctoribus publice reprehensus ,

- eas coram frequentillimo coetu damnare compulsus est . Prima propositio haec erat: Liberum arbia trium babet potentiam naturalem ad recipiendam gratiam, non effectivam, aliquo modo , idest , gratia receptioni cooperantem. Secunda: Qui damnatus es, nun

192쪽

ECCLESIASTICA. 179quam fuit in gratia, sed semper Ismael aut Iudas fuit,

em nunquam Ioannes. Senescente Saeculo decimo tertio, hoc est, anno Mec Lxx. Stephanus Templier

Episcopus Parisiensis, tredecim proscripsit propositioneS erroneas , quibus nonnulli Theologi Parisienses Aristotelicae Philosophiae subtilitatibus de- lusi sanam Theologiam corrumpebant. Hae autem propositiones his verbis erant conceptae: I. Inteiale tus omnium hominum est unus idem numero. II. Illa propositio est falsa, .el impropria: Homo intelligit. III. Voluntas hominis ex necessitate .ult, vel eligit. IV. Omnia, quae in inferioribus aguntur , subsunt ne-il cessitati corporum coesessium. V. Mundus est ueternus. VI. Nunquam fuit primus homo. VII. Anima, quae est forma hominis, secundum quod homo est , eorrumpitur corrupto corpore. VIII. Anima separata non patitur ab igne corporeo. IX. Liberum arbitrium esspotentia passiva, non activa , qua necessaris movetur ad appetibile . X. Deus non cognoscit singularia . XI. Deus non cognoscit aliud a se. XII. Actus bu-mani d divina proUidentia non reguntur. XIII. Corruptibili rei Deus immortalitatem, vel incorruptionem dare non potest. Alios errores, quos in Theologiam

invexerat Aristotelica philosophia, & quorum palmaris hic erat: Quaedam sunt vera fecundum Philosophiam,sed non secundum sidem Catbolicam , damn , vit idem Stephanus Templier Episcopus Parisiensis

anno MCcLxxvir. ad quem ea de re Ioannes XX. vulgo dictus XXI. Pontifex Maximus scripsit his ver- , bis ς Relatio nimis implacida nostrum turbavit auditi tum, amaricavit σ animum, quod Parthis , ubi fonso vivus sapientiae salutaris abundanter huc usque scatu a riit, suos rivos fimpidissimos , Fidem patefacientes O M a tbo-

193쪽

tholicam, Q ue ad terminos Orbis dissundens quidam errores in praejudicium ejusdem Fidei pullulasse noscuntur . Volumus itaque , tibique auctoritate praesentium distri u praecipiendo mandamus , quatenus diligenter

facias inspici, vel inquiri, 2 quibus personis in qui- locis errores hujusmodi dicti sunt , siete scripti, in

qua didiceris, sive inveneris conscripta, Meliter nobis

per tuum Nuncium transmittere non omittas. Verum,

cum nullis Censuris Ecclesiasticis cohiberi posset

haec ingeniorum lascivia , multique in dies exurgerent Theologi, qui securis antiquae Theologiae relictis callibus, novos, ac nullius adhuc tentatos vestigiis, quaerebant, & doctrinas flagitiosa sua novitate infames obtrudebant, causam tandem suam vindicavit ipse Deus, & unum ex istis errorum Ar chitectis terribili morte punivit, quam noster Thomas Cantipratanus, Auctor coaevus, lib. 2. de Apibus Cap. 48. num. 3. his verbis describit: Magister Simoit de Tornaco Parisiis in Theologia regebat, O erat ex-eellens ille suo tempore ; sed contra decentiam talis officii supra modum incontineηs ,insuperbus. Hic cum super omnes Doctores civitatis auditores haberet, O

in Schola coram omnibus de bumilitate alti mae doctrina Chrsi quaestionem, disputatione praehabita, terminaret , in pue tandem datus in reprobum sensum in execranda contra Chrissum blaspbemiae verba prorupit. Tres sunt, inquit, qui Mundum sectis suis coe dogmatibus subjugarunt; Mo es Iesus, Mahometes . μυ-ses primo 'udaicum populum infatuavit. Secundo , Iesus Christus d suo nomine Christianos. Tertio , Gentilem populum Mahomores . Nec mora, everss oculis pro humana Voce mugitum emisit, O epile a statinia est fιs in terram die tertio Uusdem morbi vindictam

194쪽

ECCLESIASTICA. Is I

accepist . Plaga ergo insanabili eum percussit Omnipotens, in omni scientia usque ad prima literarum elementa privavit, oe graviori quidem tu anima cum hac plaga percussus es, cum usque in diem mortis suae quasi mutus comparatas est jumentis insipientibus , O in luxuriae foeditate permansit. Et vide suprema admirationis miraculum: Alodem fornicariam , concubinam suam, nominare poterat O sciebat, Boetium vero de Trinitate , qui juxta eum ad spectaculum ponebatur , quem olim corde tenus scierat, post inditam plagam nec nominare noverat, nec valebat. Eo stupendo prodigio didicerunt illius temporis Theologi, qui arcanas aeterni Numinis divitias curiosius perscrutari audebant, de Deo silere, quam loqui, longe cautius, melius, ac convenientius eiie. D. Multum vereor , ne isthac Theologorum Parisiensium de rebus divinis disterendi prurigo intulerit Academiae Parisiensi Saeculo Ecclesiae decimo tertio gravillima damna ἰM. Ita est: Magistri Academiae Parisiensis , a Guillelmo de Sancto Amore, viro jurgioso,& in sua procacia obstinato, potissimum iustigati, contra Fratres Praedicatores eiusdem Academiae alumnos tumultus concitarunt, qui celeberrimam illam Universitatem in summum discrimen Saeculo decimo tertio adduxerunt. Haec invidiosa lis , & fime sta controversia,cujus memoriam refricare cogunt me Historiae leges , initium habuit anno Mccxxx. Regnabat tuin temporis in Galliis S. Ludoeti ushujus nominis m. sub tutela matris suae Blanchae adhuc constitutus, apud quem Universitas Parisiensis de vi Scholaribus suis per cives & incolas Suburbii San-Marcellini Parisiis illata , di de non-M 3 nudi

195쪽

18a HISTORIA

nullorum morte inde secuta cum fuisset conquesta: non modo repulsam pasta est , sed ad eam comprimendam dispositae sunt Praetorianorum militum Cohortes in armis . Ea re offensa Universitas Parisiensis a Lectionibus abstinuit,& Magistri Parisiis secedentes, alii Remos , alii Andegavum , alii alio abierunt, libertati dc securitati suae locum tutiorem quaerentes. Diis patis ergo hac illac Magistris.

Fratres Praedicat Ores, ne omnino contice laerent

Musae Parisienses, Cathedram unam Magistralem in Theologia, consentientibus Guillelmo Episcopo Parisiensi, & Cancellario Academiae Pari siensis, tenuerunt . Quadriennio post, Parisios reversis Magistris, & restituto in integrum Studio Parisiensi ,

alteram Cathedram Theologicam et exerunt Fratres Praedicatores . Quae res magnorum inter Magistros Parisienses , & Fratres Praedicatores dissi-diorum causa fuit ac Seminarium . AEgre siquidem serentes Magistri Parisienses, quod Fratres Praedi catores duas Cathedras Theologicas haberent, Averiti, ne alii Religiosorum ordines id facere contenderent, sicque suis ipsi met sedibus pellerentur ἔhoc Decretum communibus votis sanxerunt& edi erunt, ut nullus 'gularium Conventus duas simul Cathedras solemnes in Theologicas in posterum obtineret . Huicce Decreto Fratres Praedicatores minime obtemperaturos palam proselli sunt, eo quod duas Cathedras j ain per aliquot annos pacificd occuparant, & summa cum laude, atque Discipulorum applausu rexerant. Utcumque tamen inter eos & Academicos pax coaluit usque ad annum MCCM.quo tempore, ut inquit Warin bus in Annalibus Minorum ad hunc annum : Orta est magna dif

fensio

re ia

196쪽

is ri

it u

ECCLESIASTICA. 183

Inter Academicos Parisienses, et ' Mendicantes . praecipuὸ Fratres Pradicatores . Controversia exoris

dium habuit d quibusiam Statutis editis a Magistris universitatis suspensione lectura propter irrogatas . aliquas injurias Scholaribus quorum aliqui percussi. alii in carcerem trusi, vel trucidati fuerunt.) COMA tutionibus injussis dum noluerunt subscribere , duo Ordinis Pradicatorum, Bonus-homo, O Helias dicti, fu-cti sunt extra Scholas. Conquerentes apud S. Sedem exaudiuntur ab Innocentio IV . in jubentur in pristinum statum restitui . Nec solum ab Innocentio m. sed etiam ab ejus successore Alexandro IV. Fratrea Praedicatores pro sua in Academiam Parisiensem, restitutione in integrum quadraginta Obtinuerunt Diplomata, quae in Parisiensis Ecclesiae Tabulario asservantur, quibus Parisiensis Academia aliquandiu reluctata, tandem aliquando cellit, & Fratre Praedicatores in societatem Magistrorum Parisiensium admisit. Hanc tamen concordiam Guillelmus de Sancto Amore totis suis viribus impedire moliutus est. Is quippe, Magistris Odone de Duaeo, Nicoω . Iao Deeano de Barro super Albam, & ciristiano Carinonico Bellovacensi, aliisque tractis in partes, ad infamandos Religiosos Mendicantes, & ex Academiae gremio expellendos nihil intentatum reliquit, totumquς virus in ipsos effudit in libello male consarcinato, cui titulum indidit: De periculis Novisimorum temporum, quem Alexander in Pontifex Maximus post maturum ac diuturnum examen proscripsit tanquam perniciosum & de te sabilem , ut opportunius ostendemus in quinto Colloquio Hunc exitum habuit luctuosum illud dissidium , quod, proh dolor i S*culo decimo tertio exarsit - . ' M ' inter .

. o.

197쪽

inter Magistros Parisienses, & Fratres Praedicatores, quodque, ut obiter dicam , non satis candide ac sincere describitur ab uaso Buiso tomo 3. H storiae universitatis Parisiensis , ubi, partium studio abreptus, Guillelmo a Sancto more, viro ab Ecclesia damnato , & insensissimo Ordinum Mendicantium hosti, plus aequo favet, Causam Fratrum Prae dila torum , quantum potest , deprimit, eos velut totius dissidii Auctores ac concitatores atro carbone depingit, perstringit, insectatur, & Omnia , quae ipsis patrocinari possimi, consulto aut elevat, aut dissimulat, aut sinistram in partem interpret

tur . At, velit nolit Bulaus, Causa: Fratrum Praedicatorum aequitatem aperte probant non solum in-

Alexandri IV. in gratiam Fratrum Praedicatorum data Diplomata, sed etiam eam manifestam reddit ipsa vis veritatis, quam S. Thomas Doctor Angelicus, ordinis Praedicatorum, Academiae Parisiensis,& universae Ecclesiae columen & ornamentum , invictissime tum temporis defendit, erroresque MDgistri Guillelmi de Sancto Amore, acerbi illius dissidii stimulatoris , praeclaris solidisque Scriptis confutavit . Plura in hanc rem dicerem , nisi mihi silentium indiceret Dominicana Familia, quae antiis quae injuriae immemor, Academiam Parisiensem

pluribus sibi devinctam beneficiis maximo semper

honore prosequuta est. D. Afferebat mihi nuperrime vir eruditus , sed Monachis haud parum infensus , huic conir Uersiae, quam Fratres Praedicatores cum Magistris Parisiensibus Saeculo decimo tertio habuerunt, occasionem dedisse novum quemdam librum inscriptum

198쪽

ptum Evangelium ternum; b Alexandro IV. Pontifice Maximo damnatum , quem ordini FF. Praedicatorum attribuit Matthaeus Parisius , & in quo blasphema continentur dogmata,quorum haec prae Cipua adhuc memoria teneo r videlicet Evangelium

ternum, seu Evangelium Spiritus Sancti perfectius, in melius, dignius fore Evaugelio Christ. II. Evangelium Christi non esse EFangelium Regni, ac per boc

nec Ecclesiae aedificatorium. III. Novum Testamentum,sicut O Vetus , esse evacuandum, nec in Sirtute sua ad annum MCCLX. duraturum, O deinceps omne

in natu perfectorum fore. ΙU. Ad instruendos homines de spiritualibus oe aeternis solos idoneos esse, qui nudis

pedibus incedunt: Christum, sanctosque Apostolos vi νά contemplatioa perfectionem non fuisse consecutos et ContemplatiQam vero vitam ab ipso Ioachimo Abbata

fructificare coepisse, oe d modo in perfectis successoribus

ipsius perfecitius mansuramj ructusque laturam uberi ires . V. . Quemdam Monachorum ordinem futurum,

qui dignitate O gloria reliquis antecellet, in qus implebitur Prophetia Psalmistae dicentis: Funes ceciderunt mihi in praeclaris, etenim haereditas mea praeclara est mihi. Et qui tune maxime florebit oe convalset, cum Clericorum ordo peribit. VI. Sicut in primo statu Mundi commissum suis d Patre totius Ecclesiue regimen aliquibus ex ordine Conjugatoram, sic in tertio Mundi flatu committendum d Spiritu Sancto aliquibus ex ordine Monachorum . Haec, & alia id genus blasphema dogmata continentur in hocce libro, qui inscribitur: Evangelium internum , cujus

Author es cum fuerint FF.Praedicatores,mirum non

est, si illis litem moverint Magistri Parisienses , &in eos tam in Scholis, quam in publicis suggestibus decumavςrita . N. Si

199쪽

M. Si revera Fratres Praedicatores edidissene hunc librum , qui inscribitur et Evangelium . Memnum, quique haec, quae mox protulisti, & alia bene multa complectitur blasphema dogmata ; eorum damnationi incunctanter subscriberem, nedum Apologiam in eorum gratiam adornare vellem . At hunc librum erroribus a capite ad calcem scatentem a Fratribus Praedicatoribus fuisse lucubr tum immanissima calumnia est, huic Sacro Ordini de Ecclesia bener merito perperam a Matthaeo Parisio impacta , quae, ut inquit Odoricus Rinnaldus ἰri .

Continuatione Baronii ad annum MCCLvI. Num.xx.

vel ex eo detergitur, quod Matthaeus Parisius nulli certo Authori bunc librum adscribat, sed tanquam ne- fundum partum ab omnibus Fratribus Praedicatoribus editum insinuet. Quid enim magis a .erisimilis dine abhorrens, quam eo , seu FratreS Praedicatores, libri bare fi infanda contaminatissimi autbores fingere, quos ea manet gloria, e scindendis haeresibus , ae tunis maxime cum is ordo primαvo Sanctitatis flore ae splendore emicaret, strenuam operam collocasse λ Hujus libri Gangelii interni Authorem Ioannem de Pamma Italum, ordinis Minorum septimum Genet lem Ministrum, vulgo existimatum fuisse, testatue noster omericus parte a. Directorii Inquisitorum .

quaest. 9. ubi agit de erroribus in hoc detestabili libro contentis. Sed adiribus in Annalibus Mi. norum, & Papebrachius in Actis Sanctorum ad diem x Ix. mensis Martii, ubi inseruit Vitam Ioannis Parmensis , negant hunc Ioannem Parmensere

fuisse Authorem illius male nati libri Eoangelii terni, quibus licet ipse ultro assensum praebeam, non possum attamon quia fatoat, hunς 2oannem

200쪽

Parmensiem apud Alexandrum In Pontificem Maximum a suis fratribus, quorum odia , ob Zelum quo flagrabat regularis restaurandae disciplinae, incurrerat , accusatum , Praefecturae Generali, quam in Ordine gerenat , cessiste , di in ejus locum suffectum fuisse S. Bonaventuram, tunc in Academia Parisiensi Doctorem Regentem apud Minoritas, qui inquisivit in Ioannem Parmensem , ejuSque Socios , quorum duos, Gerardum , & Monardum conjecit iavincula. Gerardus annos I 8. in carcere detentus

est, Leonardus in vinculis Obiit. Denique , Joannes Parmensis diem extremum clausit Camerini x III. Kalendas Aprilis anni MCCLxxx Ix. cujus sanctita tem in iraculis post mortem fuisse comprobatam

asserunt Wadliabus in Annalibus Minorum,ubi Uitam ejus descriptit, & alii ejusdem ordinis Franciscant Scriptores, qui etiam Joannem Parmensem appellatione Beati, non prohibente Sede Apostolica, exornant . Cum igitur plane ignoretur Author istius execrabilis libri, qui inscribitur: Evangelium . ternum , iniquum omnino esset illum Fratribus Praedicatoribus, quasi Authoribus tribuere propter testimonium , seu potius propter unicum Mincertum verbum Matthaei Parisii, sic scribentis. Dicebatur , Pradieatores esse illius libri uthores e Praeterquamquod, testimonium Matthaei Parisii Contra Fratres Praedicatores nullius ponderis haberi debet, non solum quia hic Scriptor, ut norunt omnes, pessimae fidei est, petulantis linguae, homo Schismaticus & qui haereticis prolusit, sed quia etiam Innocentii IV. Pontificis Maximi, ac subinde Fratrum Praedicatorum , qui hujus Summi Pontificis partes strenue propugnarunt, hostis apertissi-

SEARCH

MENU NAVIGATION