장음표시 사용
211쪽
quarto Ecelesiam exagitarunt, nunc recto Ordinice scribere debre, & in eas primum inquirere , qu in Oriente prodierunt. M. Saeculo decimo quarto, Imperatore in oriente candronico Puniore, Palanaitica lues invasit, quae Graecorum Schisinati novum addidit robur . Huius Haereseos olim parens fuerat Sitneon S. Mareantis Monasterii Xyloxeri Abbas, a suis Iunior Theologus appellatus , in libro , quem edidit, Sobrietate in Attentione, de quo plura habet noster combinsus in Notis ad Manuelis Calacae libruna de Essentia σ Operatione adversus palamitas . Hanc Haeresim in Oriente professi sunt plerique Monachi, qui dicti sunt Hesdicbisa, Eucbita, & Massaliani, eo quod inter orandum imitarentur infames haereticos Massalianos, caput ad umbilicum deprimentes s& in ea orationis quiete mirabilem se lucem intueri,& inexhausta voluptate affici delirarent,cumque ab illis quq reretur, quid lumen illud esset,quo se ad certum illum , quem diximus, corporis habitum conformatos perfundi gloriabanturirespondebaut, e ste gloriam Deitatis increatam, humano tamen visui perviam. Quem errorem altero con firmabant,dictitantes, lumen, quod in transfiguratione Christi refulsit in Monte Thabor, increatum fuisse, & nihilosecius oculis corporeis ab Apostolis visum affirmabant. Ιαmores, Instituta, de dogmata horumce Monachorum Hesychistarum inquia rere coepit Barlaamus , gente Calaber, ordinis S. Basilii Monachus , qui ex Italia Constantinopolim venerat ad Endronicum Iuniorem Imperatorem , & Sermones de Processione Spiritus Sancti, Sc de Primatu Romani Pontificis contra Latinos evul
212쪽
ECCLESIAsTICA. I ssgaverat, ut gratiam a Graecis, & potissimum ab
Imperatore iniret. Hanc Monachorum superstitionem & insanos errores cum detexisset Bartiamus , illos apud Ioannem hujus nominis XM. Patriar cham Constantinopolitanum haereseos accusavit . Hejchistarum Monachorum patrocinium strenue suscepit Gregorius Palamas, Monachus Graecus , ac
Thessalonicensis postea Episcopus , qui nomen sumum huic Sectae dedit. Scriptis itaque & argumentis utrimque concurritur. Palamas lumen in Monte Thabor Christo circumfusum, increatum ac aeter num Dei lumen fuisse pertendebat,illud tamen non esse substantiam Dei,sed tantum ejus operationem, quam, caeteraque Attributa divina ab essentia, seu substantia Dei realiter distingui, & este ea minora licet ipsi coaeterna, probabat exemplo splendoris a Sole emissi, qui non est substantia Solis, etsi coaevus ei sit. Addebat insuper . naturam, seu essentiam Dei a nullo intellectu creato , etiam Beatifico , videri posse , qualis in se est, sed tantum luce increa ta, a substantia tamen Dei realiter distincta . de oculis aspectabili sanctos perfrui in coelo, & in ea
dumtaxat luce totam sitam esse aeternae beatorum felicitatis summam. Barlaamus ex adverso in hos errores calamum acuit, & gravissimam cum Greg'pio Palama habuit contentionem, ad quam dirimendam coacta est Constantinopoli anno MCCCXLI. Synodcis a Ioanne XUI. Patriarcha Constantinopo litano, cui Lazarus, Hierosolymitanus Patriarcha,
cum Alexandrini, & Antiocheni Legatis, adfuisic dicitur, quaeque idcirco nona generalis Synodus apud Graecos audit. In hac Synodo damnatus est
213쪽
gori Palamae approbarunt. Nec solum Ioannes XIIL Patriarcha Constantinopolitanus reprobravit una lcum aliis Episcopis Graecis in hac Synodo doctris inam Bartiami, & perversa Gregorii Palamae dogmata firmavit, sed etiam Callistus, in Patriarchatu Con- istantinopolitanosoannis successor , & Philotheus , istu Philetus, qui in locum Callisti iubrogatus est , ieamdem Barluami doctrinam in Synodis Constasse itinopoli habitis proscripserunt, & ad statuminan-
dos Gregorii Palama errores concurrerunt,maxim icum id temporis Palamitarum haeresi aperte faveret Ioannes Cantacuaenus Graecorum Imperator,qui
proinde in ea, quam descripsit, sui temporis Historia audiri non debet, praesertim dum scribit lib. a. capite quadragesimo, Bartiamum in Synodo, iquam convocavit Ioannes XVI. Patriarcha Con- istantinopolitanus, veniam ob stulte dicta petiisse , , fassumque fuisse, lumen, quod Apostolis in monte Thabor circumfulsit , gloriam Dei principii iexpertem, & aeternum lumen fuisse , atque il- a Ium rediisse in gratiani cum Palamitis. Quae tota
sannis Cantacuaeni narratio a vero procul abhor ret, cum certum sit, Barlaamuis in laudata Synodo damnatum, ut declinaret invidiam Graecorum
quos prodita etiam Catholici Dogmatis veritate , promereri frustra studuerat, Italiam repetiisse,& ad Latinorum Instituta, quibus erat imbutus, rediisse. Circa hanc Palamitarum haeresim duo velim hic Obiter observes. Primum est, Gregorium Palamam, ejusq; Sectarios fuisse Latinoru infensissimos hostes, ita ut hoc praesertim nomine Gregorius Palamo in Graecorum Schismaticoru Sinaxario etiamnum c lebretur,& inter Sanctos collocetur,sicuu eis expr
214쪽
brat Gennadius Gricus Patriarcha inConcilio Horeistino his verbis et Vos, inquit, Graeos quamvis star
tiosissimos,si salum adversus Latinos dicant, omniu Saninctissimos arbitramisi, inter alios quidem multos,quem dam , qui uscatur Palamas, in Ephesi Marcum, hominem nec satis mentis compotem, sed tumidum sapientiae ostentatorem , nulla virtute vel sanctitate subnixos , quia loquuntur oe scribunt solum contra Latinos xto sitis in celebratis , eorumque imagines exornatis , festumque agentes colitis, in veluti Sanctos adoratis. Secundo advertere debes, Leonem latium, virum alioqui doctissimum , lib. I. De Perpetua Consensione cap. IT. impegisse in errorem , qui ab omnibus Theologis exploditur. Ibi quippe, postquam
asseruit Barlaamurn, non minus quam Palamam circa lumen Thaborium lapsum esse, conceptis verbis docet, illud lumen Thaborium , quod in dii Transfigurationis Christi apparuit, & Apostolorum oculos circumfulsit, fuisse ipsam Christi Debratem , nec repugnare ut oculis corporeis divini re vi corroboratis Deitas ipsa videatur. Sic enim loquitur : Verum enim es oeulis eorporeis increatum conspici non posse , σ dum oculi in statu O conditione nattirae manent, sed si diviniore vi corroborati ad altiora eleventur, nil impedit, eorporeis hisce oeulis in eminentiorem statum sublevatis, deitatem ipsam, in
gloriam deitatis , quae una eum Deo es , videri .....damnatus itaque es Baruamus , quod lumen, in momte Thabor resulgens, neque ex Divina essentia, nequodnisam essen iam esse Uirmabat, O praeterea corpo reos oculos per nullam diviniorem potennam 'adeo ele-: visi posse , ut deitatem eo/iciant σe. Hactenus
leo Allui ν, qui tum vidit, se per latus Barlaami
215쪽
ferire omnes Theologos , quorum omnium con lcors est doctrina, Lumen Thaborium non suist eis. Deitatem Christi, & oculos corporeos divina virtute ad visionem essentiae Dei evehi haud post O , communior eorum sententia est.. D. Meministi in superiori Colloquio cujusdam non minus importunae,quam molestae controversiae, quae Saeculo decimo quarto diu multumque exercuit RomanumPontificem o annem XXI. vulgo
dictum XXII. de sensu & observatione Regulae Sancti Francisci, quoad Evangelicam paupertatem . Huic controversiae,ut ibidem observasti,occasionem.& initium dederunt nonnulli Minoritae de paupertate sun ambitiosius,quam religiosius disceptantes. At quinam fuerit progressus atque exitus gravissimqistius Controversiae, necdum exposuisti. Ab ovo itaque hanc incipe Controversiam , & omnia, quae illam spectant, compendiosa narratione describe . M. Iam sub Romanis Pontificibus, Bonifacio VTIT. & Clemente V. Ordo Fratrum Minorum citatas in partes scissus erat, aliis Spiritualium, sive Fratrum strictioris Observantiae , aliis conventua- Πώ- , seu Fratrum Communitatis nomine insignitis. Haec Bianesta ordinis divisio magnam peperit li-τσm . M animorum contentionem, quae sub Roma- Horatifice Ioanne XXI. seu,ut vulgo dicitur XXII. o i IS recruduit,& toto illius Pontificatu fuit sum-- trinque partium studio agitata. Praecipua .
vii cc xcitae ratio sita erat indiscrimine habitus, im ετ menti , vinique in granariis, & cellariis con- V Aratione . At enim, qui Spiritualium , Fratrum 6 iorix obseroantia nomen ambietiat habitus cur ς ε , or Mos , inusitatoti in squallidos, ut ait Vadio'gbus
216쪽
thas in Annalibus Minorum ad annum McCCxv II. assiimebant, nec eos jussi a Superioribus deponere volebant , immo Fratrum Conventualium habitum ,, superfluum ac irregularem esse querebantur , & illicitum esse putabant frumentum & vinum ingran tiis & cellariis congregare quamvis eleemosynisi quaesitum . Hanc discordiam ut componeret Ioannes XXII. Constitutionem edidit, quae incipit his verbis et u uorandam exigit, qua Ministrorum , Custodum , Guardianorumque judicio & arbitrio commisit, determinare atque praecipere, cujus longitudinis oe latitudinis , Iro1fitiei oesubtilitatis, forma sive figura atque similium accidentium esse debeant habitus, eaputia . Fratrum Minorum , & similiter , ubi σ quando , O quotiti granum, panem , ω vinum pro vita Fratrum necessariis, Fratres ipsi
quaerere debeant , conservare sive reponere etiam i
granariis O cellariis. Ea Summi Pontificis Constitutione exasperati Fratres Minores dicti Spirituales seu frictioris observantia, in Siciliam secesserunt, ubi quemdam ordinis Apostatam Henricum de ce ma sibi Ministrum Generalem praeficere,ac Provi ciales, Guardianos, caeterosque Ministros instituere ausi sunt,quodq; gravius est, spreta authoritate Romani Pontificis, qui eos ad meliorem frugem reducere satagebat,in varios proruperunt φrrores, quos in Annalibus Ecclesiasticis reserunt Beovius , Spou
danus , di odoricus Radinaldus ad annum MCCCxv III.
Duas quippe finxerunt Ecclesias, alteram diffluentem opibus & delitiis, obsitamque sordibus, cri
praeestet Romanus Pontifex ; alteram humanaruM rerum inopia divitem, ac virtutum omnium generire exornatam, qua ipsi soli contiuerentur. Praete-
217쪽
rea, negabant, Praesules ulla vel ad ius exercendum, vel divina conficienda aut lioritate pollere, & virtutem Sacramentorum a Sacerdotis sanctitate pendere , & Christi Evangelium extinctum olim in ipsis revixisse & florere effutiebant, multaque alia id genus garriebant contra sacramentum Matri monii , & de cursu temporum, ac fine saeculi & adinventu Antichristi. Contra hiis usmodi segreges Minoritas agens 'o nes Pontifex, Constitutionem edidit, quae incipit: Gloriosam Ecclesiam , qua ipsorum errores damnavit, & illos Minoritas , velut Apostatas, excommunicatos , Schismaticos , dc perversorum dogmatum asteriores, ubique perquiri, capi, & puniri praecepit. Ex quibus quatuor fuere anno MCC cxv III. Massiliae combusti, damnati
prius de haeresi ab Inquisitore Fidei ordinis Fratrum Minorum. Non multo post captus est Avenione anno MCCCxIx. F. Bernardus Delitiose, Minor
Monspeliensis, eoquod in suspicionem venisset sacrilegi veneficii Benedicto XL propinati sicut constat ex diplomate Ioannis XXII. eodem anno ad Archiepiscopum Tolosanum, & ad Appamiensem , di Sancti Papuli Episcopos dato, quod antehac ine-ditum , ex Inquisitionis Carcassonensis Archivo adoctissimo nostro Thoma Souege erutum , publica luce integrum donavit, & in tua Historia EccIesiastica inseruit Natalis Alexandeν Tomo vII. dissertatione I x. art. vI. pag. q8ue. & 486. Ab his laudatis Episcopis, qui a Sede Λpostolica Iudices erant de Putavi, Bernardus Delitiosi perpetuo carcere damnatus est, pane laboris, de aqua angustiae sustentandus . I.egi potest Spephantis Balazius Toma. Miscel- η--, ubi, pag. I93. restri ex veteri codice M S.
218쪽
Bibliothecae Coibertinae litteras 'oannis XXII. Papae , quibus fratri Michaeli ordinis Minorum,
committit causam quorumdam Fratrum Minorum non bene de Fide sentientium , & pag. I98. recitat sententiam Inquisitionis ex veteri codice MS. Inquisitionis Carcasionensis erutam contra quatuor Fratres Minores combustos Massiliae . D. Sic igitur tandem conticuerunt Minoritae, & fiuita est fainosa illa controversia, quam cum illis Saeculo decimo quarto habuit Ioannes XXII lM. Nequaquam finita est illa controversi R , sed, ut videre est apud Spondanum ad ann.MCCCXXI. Num. xv. longe major Ioanni Romano Pontifici cum Fratribus Minoribus fuit conflictatio , ob excitatam ab eis de paupertate Christi quaestionem , quae maximas in Minorum ordine , di Ecclesia turbas concitavit. Haec quaestio in hoc potissimum
. sistebat, quod assererent Fratres Minores , Christum & Apostolos , viam perfectionis sequentes ,
nihil habuisse jure proprietatis & dominii in speciali, nec etiam incommuni. Hanc doctrinam Fr. Berengarius Taloni, Minor Theologus , acriter
propugnare coepit anno MCCCxx II. cumque a Narbonenti Archiepiscopo , di a Ioanne Bena ordinis Fratrum Praedicatorum ei palinodia indicta fui illat, is ad Sedem postolicam provocans verba sunt Spondani ad annum MCCGxx II. Avenionem petiit, rem totam Pontifici expoquit, qui, ne tenetere , quidquam in re maximi momenti statueret omnibus cademiis, indolitissimis viris ubiq; terrarum proposuit: utram per Ilaaciter asi erere, chriuum, postolos non habuisse aliquid in speciali neque in communi, foret haereticum sensendum s Censoruim Judicium , quod super hac
219쪽
controversia vir eruditus ubertinus de Casalis , quIe Minorum ordine ad Benedictinum Pontificia dispensatione migraverat, composuit; illudquo, in solemni Consistorio lectum omnibus placuit, extat apud madiubum in Annalibus Minorum ad
annum MCCcxxI. & apud Clarissimum Balueium lib. i.
Miscellaneorum pag. 3o7. Dum sic in discussione Sedis Apostolicae adhuc penderet haec de Christi, &Apostolorum paupertate controversia, Fratres Mi- nores suum , ut vocant, Capitulum Generale Perusii anno McccxxII. sub Ministro generali Michaeis de Cesena celebrarunt, in quo communibus suffragiis decretum est, Christum , di Apostolos nihil omnino jure proprietatis ac dominii, neque in speciali, neque in communi habuisse. Duplices ea de re Capituli Perusini litteras datas pridie Nonas Iunii, & Idibus Iunii ejusdem anni MCCexxII. de
scribit adlubus Tomo 3. Annalium Miuorum ad hunc annum, additque , hujusce doctrinae in Curia Pontificia defendendae provinciam demandatam fuisse totius ordinis nomine Fratri Bonagratia. Damnanda sane fuit haec Fratrum Minorum audacia,& punienda praesumptio atque temeritas, tum quia desciscentes a B. Francisci Institutis, quibus reve
rentiam in Christi vicarium imperabat, ausi sunt deeretorium judicium Summi Pontificis , sub quo
lis illa adhuc pendebat, antevertere, contra Eccl fiam insurgere, Schismati viam aperire, materiam
ministrare, de Sedis Apostolicae hostibus haud modicas ei insultandi occasiones suppeditare; tum quia etiam Fratres Minores Scripta divulgarunt, in in quibus asserebant, Religiosos, qui aliquod in communi bonum possident, non solum a perfectio-
220쪽
ae Regulae Franciscanorum deficere, sed etiam ab exemplo Christi, di a lege Evangelii. Ex quo ne cestaria consecutione deducebatur, aliorum ordinum Religiosos , qui bona in communi possident, excludendos esse omnes a Mendicantium, & Evangelicae paupe rtatis professorum catalogo, ac proinde privandos mercede a Christo Domino promissa iis,qui sui causa omnia reliquerunt, & ipsum
sunt secuti. Hanc tumultantium Fratrum Mino-xum temeritatem Gerardus Odonis,qui, post Michaelis Cesenatis exauctorationem , Minister Generalis anno MCCC xx Ix. Parisiis electus est, retudit, ac pro ineritis castigavit in Tractatu , quem ex MS. Bibliothecae Vaticanae laudat , ejusque fragmentum describit odoricus Risualdus ad annum MCCCx II. Num. Lv. Λd illos etiam FF. Minores refractarios ac segreges in ordinem redigendos Ioannes XXII.
post quaeitionem de Christi, & Apostolorum paupertate , multis Cardinalium , Episcoporum, Doctorumque, Parisiensis in primis Acaciem ik, accuratissimo examine, concertationibus,& tractatibus discussam & eliquatam,definitivam ann.MCCCA III. protulit sententiam , qua pronunciavit, hanc Pio
positionem : tarsus cir postoli in Ipeciali non habuerunt aliqua , nec in communi, emsque assertioncm pertinacem , erroneam ac buereticam esse. Hac Decretoria Summi Pontificis sententia ostensi segreges & obstinati Minoritae, praesertim Michaei celenas, O amus, & Bonagratia, effractis omnibus reverentiae claustris, in Summum Pontificem insolentia pertinaci insurrexerunt, contra illius Constitutiones allatrarunt, & ad Ludovicum Bava νum, impi
