장음표시 사용
161쪽
quisquam alter illius aevi. Nam O proceritate eorporis, O majestate vultus, GP facundia atque acumine ingιnii ad omnes res idonei, aliisque dotibus praestabat, qui cum Imperatoris decreto de pace cum Latinis ineunda ) acriter adversaretur , Imperator nihil
non tentavit, tam per se , quam per alios eruditione eo picuos , ut legitimis rationibus eum adduceret ad assentiendum . . . . Ea spe frustriatus imperator, euntis , omneque fermὸ genus in teterrimos carceres conjecit .
Tum Nicephori Blem da Scripta ad Beccum misit ;quibus ille perlectis, Sanctorum libros, e quibus Blem das sua collegerat, ultro postulavit. Itaque brevi
tempore testimoniorum aeervum collegit, qus integra volumina implere post ent,oe qui dudum Latinis adversatus erat, mutata 1ententia, victoriam alio transtulit. Quamobrem Patriarchica Sede conscensa, Imperatoris unus fuit omnia, O lingua, e manus,-velocis Scriaba calamus , docendo , scribendo , O dogmata finiendo , Oc. Concordiam Ecclesiae Graecae cum Latina semper fovit ac defendit Joannes Beccus, seu Veccus, Patriarcha Constantinopolitanus . At, mortuo Imperatore Michaele Palaeologo,Sede sua an. MCCLXXXIV.
pulsus est ab Andronico Graecorum Imperatore, M Michaelis Palaeologi filio, qui,ut jam observavimus, a Latinis adeo alienum gerebat animum , ut patrem suum Michaelem Palaeologum , in odium concordiae cum Ecclesia Romana, quam, dum in vivis esset, totis viribus promoverat, ne plebeja quidem sepultura , teste Nicepboro Gregora,caraeco Schismatteo, dignari voluerit. Quod etiam ipsemet Andronicus Imperator apud Pacbmerem , Scriptorem itidem Graecum Schismaticum, lib. Iet. Historiar te.
statur his verbis : Etenim sententia illa de unione
162쪽
Ecclesiae Graecae cum Latina heri aut nudiustertius nondum bene radicata, avulsa est nostra sollicitudine . Et qui illa egerat, licἐt pater esset, licὸt de nobis opti-mὸ meritus, licet amicissimus, quidquid aliud dixeris, sive consauguinitatis, sive beneficii nomen , nullis,
quod ad nos fuit, m etnim , quilibet Christianus consecutus fuisset, justis persolutis , inglorius jacet, Vir ω Imperator hostibus formidandus, ct singulariter
mihi omni amore dignus. Nihilominus id visum ita actum es. Hic itaque Andronicus Graecorum Imperator , cum in Latinos pessime esset affectus, γο- annem Beccum, seu Veccum , de Ecclesiarum Grae-Cae & Latinae unione assidue sollicitum , Sede Constantinopolitana an. MCCLxxx Iv. dejecit, & in eῆm
intrusit Gregorium, seu Georgium C rium; Schismaticum , qui, ut observat doctissimus Pater Michael Lequien in Dissertatione Ι. Damascenica De processione Spiritus Sancti, Palamitarum haeresim, de qua in sequenti Colloquio sermonem habituri sumus , praessirmavit, multaque scripsit contra Latinos ,
sed praecipue contra Beccum , seu Ueccum , quem cum Latinis consentientem Andronicus Senior,Grs corum Imperator, Sede Constantinopolitana, ut mox diximus , exturbavit. At Gecus graviori rationum pondere , utpote pro veritate pugnanS, Georgium Cyprium confutavit,& quamvis Patriarcharuestet ejectus , nec exiliis , nec carceribus, nec alii Seruciatibus ac poenis deterreri potuit, quin ad extremum usque spiritum invicta constantia Ecclesiae Latinae dogmata propugnaret, eaque a Graeco rum Schismaticorum calumniis strenue vindicaret. Georgius Θρ riui Sedem Constantinopolitanam tenuit sex annis, hoc est usque ad annum MCCXC. quo
163쪽
Patriarcham cessit. Eodem anno Sedem Constanainopolitanam occupavit Albanasius , seu Anactasius, qui postquam sedisset annos quatuor, dejectus est, eiusque loco subrogatus est Ioannes XI. dictus Soaopolites , Monachus, anno MCCxCI v. qui Patriarchatu potitus est annos sex , & obiit anno MCCC. Post illius mortem. thanasius seu Anastasius in Thronum Constantinopolitanum restitutus est anno M ccc I. & postquam sedisset annos octo, sese abdicavit , vacavitque Sedes Constantinopolitana annos duos. Nipho, Metropolita Cyzicenus, electus est Patriarcha Constantinopolitanus anno Mccc . sedit annos tres, menses decem . Patriarchali dignitate se exuit, ac post ejus cessionem vacavit Sedes Constantinopolitana annum unum . Post breve illud Interpontificium , Sedem Constantinopolitanam obtinuit Ioannes XII. dictus Gidicis Logotheta anno Mcccxv I. seditque annos quatuor , α obiit anno Mcccxx. Et successit Gerasinus Monachus Monasterii Montis Manganii , qui sedit annum unum & menses aliquot. Post obitum Gerasimi in Throno Constantinopolitano collocatus est Esaia
Monachus anno McccxxII. seditque annos xv m.& menses aliquot, idest, usque ad annum Mccc LI. quo anno vita functus est, ac successore in habuit 'oannem XIIL Aprinum , qui sedit annos xix. Et tu Patriarchatu Constantinopolitano successit Callistus, Monachus , qui, postquam sedisset annis quatuor , migravit e vita anno McccLx Iv. Post Calidium , Ecelesiain Constantinopolitanam Philotheus, seu Philetus rexit annos tredecim , menses sex & dies aliquot, ad annum usque McccLxxv I I I. eique successic
Nilus, qui sedit annis xx. & diem ultimum clausi vanno
164쪽
annOMcccxcv I II. Denique, in serie Patriarcharum Graecorum, qui Saeculis XIII. & XIV. Ecclesiam Constantinopolitanam gubernarunt, ultimus re Censetur Antonius Monachus , qui sedit annis v.
hoc est, ab anno Mcccxcv I I I. usque ad an.Mccccm. Habes nunc Chron Otaxin Graecorum Patriarcha
rum Ecclesiae Constantinopolitanae ad initium uiaque Saeculi decimi quinti, quam obscuram per se licet, ac multis tenebris obsitam, accuratiori calculo hic digerere , & in meliorem ordinem disponere pro modulo nostro tentavimus .
D. Ostendisti, ut bene memini , in Colloquio II. in Hi storiam duodecimi Saeculi, Latinos
Crucesignatos sub finem undecimi Saeculi in Palaestinam venientes, devictis Saracenis , & capta Hierosolyma, Latinos Patriarchas Ecclesiae Hierosolymitanae praefecisse, quorum Catalogum ibidem texuisti usque ad Patriarcham dictum Monachum qui in Dioecesi Florentina natus praesuit Ecclesiae Hierosolymitanae ab anuo MCxCI v. usque ad annum MCCIx. Nunc igitur scire velim , an post illum Patriarcham Latinum, dictum Monachum, alii fuerint Patriarchae Latini, qui Saeculis XIII. & XIV. Ecclesiam Hierosolymitanam gubernarint lM. Seriem Patriarcharum Latinorum , qui sub finem XI. saeculi, post captam a Crucesignato Latinorum Exercitu Hierosolymorum urbem , Ecclesiam Hierosolymitanam rexerunt, vel ejusdem Ecclesiae Patriarchae Titillares fuerunt , postquam
sub finem XII. Saeculi, hoc est , anno MCLXXX v I I I. Turcae urbem Hierosolymitanam armis depugnarunt , & in suam potestatem redegerunt; suse descripsit Papebrochius in Historia Chronologica Pa-Κ q) triar
165쪽
triarcharum Hierosolymitanorum, quam tona. de Actis Sanctorum mensis Maji praefixit, ex quo haec pauca, quae in praesentia dicturus sum , deflorare haud pigebit. Anno MCC iv. quo Hierosolymitanus Patriarcha Latinus, dictus Monachus obiit, Albertus , ex Regulari Canonico Vercellensis Episcopus, postulatus est Patriarcha Hierosolymitanus, qui tamen in orientem dumtaxat pervenit
anno MCCvI. & Patriarchatum tenuit usque ad annum MCCxIv. quo in lemni supplicatione a Sar cenis occisus est. Hic est ille Albertus hujus nominis H. Patriarcha Hierosolymitanus, qui Montis Carmeli Eremitis Regulam dedit brevillimam , praescribentem divini ossicii & Orationis quotidianae pensum , constructionemque Oratorii in medio Cellularum , ubi mane per singulos dies ad audienda Missarum solemnia convenirent; perpetuam ab esu carnium abstinentiam , Iejunium a Festo Sanctae Crucis ad Pascha, solitudinem , silentium , fugam otii, Prioris electionem , &c. de hac Regula ab Alberto Patriarcha Hierosolymitatio edita,& ab
Honorio m. Potifice Maximo approbata an. MCC xv I.
Iase disserit Papebrochius loco mox a me laudato , ubi tamen antiquitatem Carmelitani ordinis liberiori calamo impugnando , & Eliam , aliosque Veteris Testamenti Prophetas ex clarissimae illius familiae albo expungendo , sibi odium ac invidiam is multorum conflavit, atque in se ipso expertus est , quam periculosum sit, sese huic immiscere certamini . Alberto, hu)us nominis II. Patriarchae Latino Hierosolymitano , successit anno MCCx Iv. Rodulfus , Rodul. Loibarius, Lothario Gerondus , & Geron
do Iacobus de Vitriaco, qui postea a Gregorio IX.
166쪽
Pontifice Maximo Cardinalis Episcopus Tusculanus creatus est , egregiae vir doctrinae & pietatis , Cujus opera recensebimus in Colloquio quinto . Obiit Romae acobus de Uitriaco anno MCCXLI v. &in ejus locum suste citus est: ubertus, qui Patriarcharum Hierosolymitanum tenuit usque ad an. MCCL v. quo anno Alexander IV' Pontifex Maximus creavit Patriarcham Hierosolymitanum acobum Pantaleonem , natione Gallum, patria trecensem, qui sexto post creationem suam anno cum Viterbium accelsisset ad Curiam pro Ecclesiae suae negotiis promovendis,& Cardinales de successore Alexandri IV. eligendo dissensionibus contenderent, communibus eorum suffragiis ad apicem Apostolicae dignitatis evectus est ann. ΜCCLYI. dictusque urbanus IV. Vacante itaque Ecclesia Hierosolymitana, per ipsius ad Pontificatum assumptionem , ei praefecitidem Summus Pontifex Patriarcham Guillelmum , qui erat Episcopus Agennensis in Aquitania, ipsique etiam commisit curam Ecclesiae Acconensis, tunc pariter pastore carentis per translationem Florentii in Sedem Arelatensem, cum facultate exigendi fructus illius Ecclesiae, donec redditus Hierosolymitanae Ecclesiae recuperarentur. Obiit Guillelmus Patriarcha Hierosolymitanus anno MCCLxIII. ac successorem habuit Thomam , qui a Messanensis Ecclesiae administratione ad Patriarchatum HierOsolymitanum promotus est, obiitque an. MCCL XII. quo ei successit M. Thomas de Lentino Ord. Praedi-Catorum , Archiepiscopus Consentinus, qui, te ite a Leandro Alberto lib. 3. de Viris Illustribus Ord. Pra- dicaιorum , vir fuit per omnia egregius, σ laudabilis,
polluit vitae integritate, morum honestate, doctri-
167쪽
na & eloquentia, excessitque e vivis an. MCCLXXVI. Ecclesia itaque Hierosolymitana per mortem Thomae de Lentino viduata Pastore , Nicolaus III. Pontifex Maximus anno MCCLxxv I I I. ad Patriarchatum Hierosolymitanum nominavit Ioannem Vercellensem non , ut quidam habent Uiterbiensem Ordinis Praedicatorum, sextum a Sancto Dominico Ordinis Fundatore Magistrum Generalem. Quare errant hi , qui Fr. Hierondimum Asculanum, Ministrum Generalem ordinis Minorum, a Nicolao M. electum
fuisse scribunt Patriarcham Hierosolymitanum , cum is non Patriarcha , sed Cardinalis Presbyter
tituli S. Pudentiana eodem anno MCCLxxv I I I. factus suerit, ut optime observat Spondanus in continuatione Annalium Ecclesiasticorum Baronii ad hunc annum . Oblatum sibi a Nicolao III. Patriarchatum Hierosolymitanum recusavit Ioannes Vercellensis, di instantibus precibus apud Pontificem quaesivit,ut uni soli curae sui ordinis vacaret,quem proinde Pontifex ad constantiam, ferendasque pro Christo labores litteris excitavit, quas ad annum
tia tamen perstitit Ioannes Vercellensis , & tanto oneri humeros supponere detrectavit. Quo factum est,ut Patriarchatus Hierosolymitanus delatus fuerit Elia ,qui illum tenuit usque ad au. MCCLXXXVI I. De mortuo Eua,ad Patriarchatum Hierosolymitanum Nicolaus IV. Pontifex Maximus, promovit Nicolaum de Anapiis anno MCCLxxxv I I I. ut liquet ex Diplomate Pontificio ad Clerum & SuMaganeos Ecclesiae Hierosolymitanae Episcopos, ut debita reverentia Patriarcham prosequerentur , scripto, & relato ab Odorico Gynalco ad eundem an-
168쪽
num. Hunc autem Nicolaum de enapiis ex ordine Praedicatorum Provinciae Franciae , Remensis Dioecesis fuisse, scribit Leander Albertus lib. 3. do Viris Illustribus ordinis Praedicatorum , ubi modum, quo electus est Patriarcha Hierosolymitanus , narrat his verbis : Cum esset in Romana Curia Nicolaus de Anapiis γ Panit entiarius , O ab omnibus , ob ejus vitae integritatem, modestiam O sanctimoniam dilectus . Nic3lao IV. Pontifice Maximo singulis Cardinal bus imponente, quod postridie ejus diei tres viros pro dignitate pradicta idoneos quilibet proferret, non sine divino nutu is venerandus Pater . singulis Praelatus est, sicque per eumdem Pontificem ad Praesidentiam Sanis Ela civitatis Hierosoldima evectus est. Obiit Nicolaus
de Anapiis non an. MCc LxxxvIII. ut perperam visun est Leandro Alberto , sed anno MCCxcI. in excidio Urbis Acconensis . Patriarcham siquidem, qui Accone erat quando ea civitas a Turcis capta est anno MccxcI. fuisse nomine Nicolaum, conitat ex
Epistola Nicolai Papae In ad eum paulo ante scripta pro Inquisitionis ossicio in Syria, & Palaestina
contra Haereticos & Judaeos illic grassantes; eum demque ex ordine Praedicatorum extitisse legimus apud a Vbamum in Eduardum Ladan. MccxcII. Capta a Turcis anno M xcI. Vrbe Acconensi, seu Ptolomaide, Phaeniciae civitate nobilissima , t tius Orientis opulentissima , omnium orbis regiOnum commercio apprime opportuna, ac portu ca pacissimo tutissimoque munita, Omnes Latini,apud quos, ut observat Spondanus, ad hunc annum , facinora & scelera, caedes & furta , rapinae & expilationes , sacrilegia & impudicitiae impune grassa bantur, a tota terra sancta exterminati sunt, parnas vide ia
169쪽
videlicet tot criminum, quae a Latinis In scelerata illa civitate perpetrabantur , supremo exigente numine . Hanc gravissimam. laeturam ut quadantenus resarciret Coelesstinus hirsus nominis V. qui fuit
Summus Pontifex electus anno MccxcIv. Patriarcham Hierosolymitanum, qui novas Christiano-riim copias illuc mittendas comitaretur , ordinandum curavit . At, sicut Coelestinus V. brevi sex mensium Pontificatu perfunctus, eo se munere abdicavit , ut jam in hocce Colloquio observavimus , ita novo Patriarchae Hierosolymitano a Summo il-
Pontifice instituto sua nihil omnino profuit Ordinatio , quia , sicut scribit Guillelmus de Nangis, Romam veniens Rodulphus de Grandiuilla ordinis Prq- dicatorum , qui jussu Coelestini V. Papae apud Parisios Patriarcha Hierosolymitanus fuerat consecratus, Patriarchali illa dignitate a Bonifacio VIII. succes re Coelesini R exutus est. Bonifacio VIII. Benedictus XI. & Benedicto XI. successit Clemens V. qui anno Mccc v. Antonium Dunei mensem Episcopum creavit Patriarcham Hierosolymitanum. Sed
Antonio Patriarcha mortuo anno Mcccx Iv. idem
Summus Pontifex Clemens V. Patriarchatum Hierosolymitanum contulit Petro Ruthensi Episcopo , eique , ob Hierosolymorum Ecclesiam ab Infidelibus Oppressam , Ruthenensis Ecclesiae vectigalibus potiri, ejusque administrationem gerere permisit. Erepto quoque e vivis Petro Patriarcha Hierosolymitano , Ioannes XXI. seu ut vulgo dicitur X XIL successor Clementis V. Patriarchali Hierosolymitanae Ecclesiae titulo Romundum' Ordinis Praedicatorum exornavit anno Mcccxx Iv. eique etiam contu
170쪽
Hierosolymis ob infidelium tyrannidem sedere
non pollet. Post mortem Rismundi, Patriarchae Hierosolymitant, Fr. Petrus de Palude, vir magnae doctrinae & famae , Avenione ordinatus est a Ioanne XXII. Patriarcha Hierosolymitanus an .McccxxIx.
ut scribit continuator Guillelmi de Nangis , & circa principium mensis Julii ejusdem anni, una cum Nunciis Regis Cyprii , qui venerant ad ducendam in Cyprum filiam Ludovici Comitis Claro montani, sponsam primogeniti filii praedicti Regis , jussu
Philippi Francorum Regis navigavit in Syriam is, tum ad visitandum Sepulchrum Dominicum , tum ad agendum cum Sol dano de Christianorum orientalium pace & recuperatione Terrae Sanctae . Biennio post , hoc est , anno MCCC xxxI. e sua Syriaca peregrinatione in Gallias reversus est Petrus d P lude Patriarcha Hierosolymitanus . Obiit Parisi iis
anno MCCCx LII. & in Majori Conventu Fratrum
Praedicatorum sepultus est, ubi Epitaphium, quod ipsi positum est, eos refellit, qui illum in Cypro evivis excessiste inconsiderate scripserunt. Multa Opera scripsit Petrus d Palude, quae suo loco, seu in quinto Colloquio , quod erit de Viris Illustribus
Saeculi XIII. R XIV. commodius referemus . De- mortuo Petro d Palude, Patriarchae Hierosolymitano,non defuiste succellorem,ex eo vel maxime prO-hat Papebrochius sub finem Historiae Chronologicae Patriarcharum Hierosolymitanorum , quod Sixtus Senensis tu Chronico ad annum MCCCxxx. nominet tres consequentes Archiepiscopos Tyrenses, omnes ex ordine Praedicatorum , videlicet Nicolaum , Bonacursum Petrum de Conflictu. Unde infert Pa-pebrochius,quod ii huius Ecclesiε Tyrensis titulus noest
