장음표시 사용
181쪽
Hispania Epicopus, cum Dominico , suo itineris dilaborum in divulso socio , quem inter Canonicos
Regulares suae Ecclesiae Ox Omensis anno MCxCIV. susceperat. Animadvertens autem Didacus , quod l istercienses Albigensiuin Haereticorum conveζ-sionem huc usque parum promovissent, illis author fuit, ut dimissis equis, quibus vehebantur , & abjectis auro, argento , iam ulitio , ac superfluo comi- Uitu , Apostolicam praedicandi rationem sequerentur, & unicuique termini proprii assignarentur , per quos discurrendo , praedicationi insiti terent, &disputationibus insudarent, sicut testatur Petrus de Ualle Cernati Cisterciensis Monachus cap. 3. Historiae Albigensium. Eo in munere cum biennium Apostolico fervore Didaeus Oxomensis Praesul MDominicus insumpsissent cum Apostolicis Legatis.& aliis Cisterciensis ordinis Abbatibus; Didaeus in Ecclesiam suam reversus est, Dominico Duce prae dicationis adversus Albigenses paucis cum sociis nam & Cistercienses Abbates discesserant relicto. Novem annos Vir Dei Dominicus in Haeresis confutationem , in praedicationem ac defensionem fidei strenue & intrepide incubuit, verbo, preci hus, miraculis Catholicam Religionem propugnavit ; Sacra: Inquisitionis Ussicium adversus haereticam pravitatem in Provincia Narbonensi , &,ma-
xime Iolosae & Carcas nae authoritate Roman rum Pontificum Innocentii M. de Honorii III. magno cum animarum fructu exercuit, utque Ecclesia ad expugnandos, vel convertendos Haereticos perpetuum haberet fidei fulcimentum , instituit clarissimum ordinem Fratrum Praedicatorum, quibus
182쪽
ctae Inquisitionis Ossicium commiserunt Romani Pontifices, seu eis ad hoc ossicium delectis aut horitatem dederunt inquirendi in Haereticos , & in se os debitis paruis animadvertendi , si sesipiscere , suosque errores ejurare nolint . Non me fugit quantam Haereticis displiceat illud Sanctae Inquisitionis Ussicium, quod unus ex illis , videlicet Guillelmus Cave in conspectu Saeculi Scholastici, ut vocat, seu decimi tertii, suae Historiae Litteralis , infrunito ore appellat Gravi mum O ab Orco petitum Christiana Religionis dedecus simul O flagellum , conficientiarum carnificinam , summaque oranaidis, oe crudelitatis oscinam, qua Siculi non invenere oranni majus tormentum. Verum, ad confutandam hanc Haereticorum calumniam , quam surda aure praeterire
haud possum , sussciat hic breviter observare, tribus potissimum de causis Sanctae Inquisitionis ossicium fuiste in Ecclesia sapientissime institutum s . Primo , ut sanari possint Haeretici , qui suam misereri sortem noIunt. Est enim id Novatorum omnium ingenium , ut in quemcumque incurrerint aut impegerint errorem, ad eum omni animi inductione ac voluntate adhaerescant, nec ad sanio- 'rem mentem, nisi adhibita aliqua severitate, redire valeant . Quid autem medico crudelius eo, qui in aegrotum indulgentior,ferrum in vulnus de cicatricem altius adigere reformidet e Hare nimia humanitas pro crudelitate , saevitia contra, rigidior que severitas pro humanitate summa haberi debet. Quod ergo aliquam erga contumaces Haereticos severitatem adhibeat Sanctae Inquisitionis ossicium , non inde culpari, sed potius maxime com-- mendari debeis cum ea severitate inpius corrigan
183쪽
tur Haeretici, suumque perversum mentis habitum emendantes, amissam animae salutem adipiscantur: clamet, vociferetur aeger impatiens per dolorem, inquit S. Oprianus in lib. de Lapsis, gratias aget δω- quam se erit sanitatem. Secundo, institutum eshSanctae Inquisitionis ossicium, ut populi profligatissimas haereticorum doctrinas fugiant , horreant& execrentur. Si enim Haeretici, impune & nullo suppliciorum metu coerciti,suas postent dissemin re doctrinas. facile excitarent incendium, quod auris omnibus & flabellis accensum serperet, glisceret, grassaretur , ac , nullo sese opponente cursui flammarum, incautos populos involueret. At, dum Sanctae fidei Quaesitores, ad primam novitatis auram, errorem acriter oppugnant, di Haereticos , Haereseosque fautores confestim in ordinem redigunt , tam prompto, tamque salutari adhibito re medio essiciunt, ut novitas variis multiplicibusque lenociniis hominum animos non permulceat. D
nique , Sanctae Inquisitionis ossicium institutum est ad fovendam Regnorum tranquillitatem , quae diu profecto stare non potest, dum Religionis divortia vigent, & populi erroribus ab Haereticis sparsis assiati de summa re dissident, ac magno anim eum aestu inter se digladiantur . Ex his quippe dissensionibus oriuntur factiones, ex factionibus crescit audacia, ex audacia contemptus legum & legitimae dominationis odium . Hinc rebellio, Bellumque prorupit eo saevius, quod Religionis &Sacrorum causa utrinque movetur ἔ ex Bello vero strages, ruinaeque innumerae prodeunt, quae long temporis progressit vix ac ne vix quidem resarciri
Poaunt. Fot gravissivus malis omnem adivum pri
184쪽
cludunt, vel saltem praesentimurum remedium afferunt fidei Inquisitores , quippe qui Haereses in suis cunis praefocant, Haereticis larvam detrahunt, e rumque malis detectis artibus , omnem facultatem aliis nocendi, suosque initillandi errores penitus adimunt. Istud itaque Sanctae Inquisitionis ossicium sibi a Summis Pontificibus concreditum ma gno servore contra Haereticos Albigenses obierunt FratreS Praedicatores, quorum tamen ZeluS ,& se vera in Haereticos eorumque fautores iustitia tam gravem adversus ipsos persecutionem excitaVit, ut in odium Inquisiitionis ex urbe Tolosa seceder compulsi, sacro instructo agmine, sicut refert vo danus ad annum MCCxxxIv. bini & bini exierint, animis ad martyrium comparatis, Symbolum Fidei, & Antiphonam Salve aegina concinentes. Qua in re egregii illi Fidei Athletae contra Haereticos intrepidis animis decertantes, secuti sunt exempla Sanctorum Patrum Athanasii ugustini, Hieronymidi aliorum , qui Haereticorum conatibus sese acerrime opposuerunt, eos severiore stylo confixerunt. nec timuerunt unquam , ne a procacibus illis hominibus appeterentur vicissim acerbioribus iniuriis P sed potius quidquid plagarum ab illis accipiebant , in decorum re beneficiorum loco repoue hant. Sed de Zelo Fratrum Praedicatorum in expugnandis & convertendis Haereticis plura tu sexto Colloquio dicemus.
D. Debellata hac pestifera Albigensium
haeresi, quae tot ac tantas in Galliis excitavit tra-Ε diaS, emerseruntne saeculo decimo tertio alia haereses, quae florentillimum Galliarum Regnum
Urulcato suo anticlitu infestarint l
185쪽
M. Libri Aristotelis Saeculo Ecclesiae decimo
tertio Constantinopoli recens in Gallias asportati, o Graeco idiomate in Latinum translati, & ab erroribus, quos continebant, necdum purgati, occasionem praebuerunt quibusdam subtilioribus Theologis in Galliis nova procudendi commenta ,&, relicta vera ac puriori veterum Patrum doctrina, ex turbidis Arabum lacunis faeculentos proferendi errores. Homines siquidem ut recte observat Lactantius lib. 3. Divinaris Institutionum cap. I I. ideo falluntur, quod aut religionem suscipiunt, omissa Sapientia, aut Sapientiae soli sudent, omi1sa religione reum alterum sine altero non post esse verum . Cadunt ergo ad multiplices religiones, sed ideo falsas, quia Sapientiam reliquerunt, qua illos docere poterat oec.
Hi Theologi rerum novarum cupidi, Aristotelis Philosophiam in subsidium errorum, quos spargebant, advocantes; in causa fuerunt, cur libri illius Philosophi, qui novorum semina errorum continere videbantur, damnati & combusti fuerint in Concilio Parisiensi anno MCc Ix. celebrato , & sub
poena excommunicationis cautum , ne quis de catero
eos scribere, legere praesumeret, vel quoquo modo babere, sicut testatur mordus in vita Philippi Augusti Galliarum Regis ad annum MCCI x. Hanc damnationis sententiam in libros Aristotelis a Synodo Parisiensi latam confirmavit Gregorius M. Pontifex Maximus anno MCC xxx I II. in Bulla ad Magistros& Scholares Parisienses, quae extat in Magno Pastorali Ecclesiae Parisiensis,eamque refert Ioannes Lau-no jus Doctor Parisiensis in libro, quem edidit, De varia Aristotelis in Academia Parisiensi fortuna. Dum
Aristotelis Philosophia tot ignominiae uotis inusta
186쪽
Parisiis exularet, & qui vel leviter eam attigissent, haer e lis suspicione aspergerentur , commodum adfuit S. Thomas , Doctor Λngelicus, qui Aristotelis Philosophiam praeclaris suis Commentariis sic illustravit, & ab erroribus repurgavit, ut eam fidei obsequio mancipatam Christiani deinde Philosophi, probante Apostolica Sede, & toto plaudenteis Orbe Catholico, obviis ulnis exceperint,atque pro ejus defensione eas in Scholis pugnas moverint, quas vix boni Cives pro aris, ac focis suscepissent. D. Fortunae ristotelis certe non invideo, sed eorum me miseret, qui Saeculo Ecclesiae decimo tertio ex Iectione & studio librorum hujusce Philosophi in varios abducti sunt errores, qui, & qua Ies fuerint, quosve Authores habuerint i paucis
hic exponere debes. M. Ineunte Saeculo decimo tertio Almaricus
pro se stione Clericus, e territorio Carnotensi, Villa, quae Bena dieitur, oriundus et Parisiis dum studeret, di argutiis Aristotelicae Dialecticae plus aequo deditus esset, Haeresim promulgavit , teste fluordo in ita Philippi Augusti Galliarum Regis ad annum MCC ix. ubi haec habet; qui seu Λlmaricus eum in arte Lutea peritus esset, O Scholas de arte illa, in aliis artibus liberalibus diu rexisset , transtulit se ad sacram paginam excolendam. Semper tamen suum per se modum doeendi discendi habuit, O opinionem sprivatam, in judicium quasi sectam, oe ab aliis separatum. Unde in in ipsa Theologia ausus es constanter asseverare, quod quilibet Christianus teneatur credere se esse membrum taristi, nec aliquem posse fulvari, qui hoc non crederet, non minus quam si non crederet Christum
187쪽
sum esse natum passum , vel alios Fidei articulos .
Hune Almarici, ejusque Sectatorum errorem damnavit Academia Parisieusis anno MCCIv.cu us doctrinali judicio stare nolens Almaricus ad Summum Pontificem Innocentium III. provocavit, Romamque profectus est. At, eo audito, lectis quoque litteris Academiae Parisiensis, & utrius partis aequa lance ponderatis rationibus, Pontifex sententiam adver- aias eum latam confirmavit, praecepitque ut suum publice & coram Academia Parisiensi ejuraret errorem, quod quidem anno MCC v II. Parisios reversus Almaricus, licte praestitit, ore palinodiam cecinit, & corde haeresim retinuit. Paulo post, in morbum lapsus , obiit & juxta Coenobium S. Martini de Campis sepultus est. Discipulos reliquit,qui novos errores impietati Magistri addiderunt, dictitantes primo, potestatem Patris durasse, quamdiu viguit Lex Mosaicar Legem novam a Christo conditam ad sua usque tempora vim habuisse, sed eam deinceps cum omnibus suis Sacramentis antiquatam locum dedisse Spiritus Sancti Regno, in quo Baptismus,Confessio, Eucharistia & alia Sacramenta, & salutis adminicula jam non essent necessaria, sed sola gratia interiori Spiritus Sancti, citra ullum
honorum operum exercitium, unumquemque salvari posse docebant. Praeterea , Charitatis virtutem sic extollebant Amarici Discipuli, ut flagitia ipsa, stupra & adulteria, aliaque id genus gravissima peccata per ipsam licita reddi asterere non dubitarent, mulierculis, quibuscum carnali commercio commiscebantur, & rudibus,quos decipiebant, impunitatem peccati hoc pacto promittentes, ficut rereri fluordηs, Author coaevus , ad annum MCCIX. AliO-
188쪽
Aliorum errorum Discipulos murici insimulat farius intuerbacensis lib. s. Dialog. cap. 22. ubi illos accusat, quod dicerent primo, non aliter esse Corpus Chriiti in pane Altaris, quam in alio pane,& in qualibet re . Secundo, quod asserereat, Deum locutum futile in Ovidio, sicut in Augustino. Tertio,
quod negarent resurrectionem corporum,assirmantes nihil esse Paradisum, neque Infernum. Quarto, quod Altaria in memoriam Sanctorum erigere, &thus coram sacris Imaginibus adolere, Idololatriae crimen esse pertenderent. Quinto , quod eos, qui ossa Martyrum deosculabantur, sugillarent. Postremo, quod docerent, eum, in quo est Spiritus Sanctus, peccare deinceps non posse, & fornicationem ab ipso perpetratam peccatum esse negarent. Ex quo coenoso istorum haereticorum gurgite calvinum pestilentem suam haeresiim de mamissibili Iustitia quocumque admisso flagitio, excepto solo Apo- state a fide peccato, in suam sectam derivasse,haud '' aegre mihi persuaserim. Hujus Sectar marici di- scipulorum Coriphaeus erat quidam Willelmus Au-
rifaber qui, ut auram popularem aucuparetur,quasi a Deo missus esset, & Prophetiae dono illustratus , 3 quatuor plagas infra quinquennium eventuras vaticinabatur,famem scilicet super populum,gladium' super Principes, terrae hiatum ad Cives absorben- dcis, ignem super Ecclesiae Praelatos,quos Antichri-j sti membra impudorato ore appellabat, Romanum vero Pontificem Antichristum, & Romam Babylo- nem vocabat. Sic omnes Ecclesiae Ministros canino ' dente rodebat Λrcadius ille Opilio . qui tamen, ut Philippi Augusti Galliarum Regis sibi favorem conciliaret, dicere solebat, omnia Mundi Regna I, sub
189쪽
sub Lege Spiritus Sancti, huic Galliarum Regi, ejusque filio, fore propediem subjicienda. Contra
illos Sectarios, Almarici discipulos, Petrus,Parisiensis Episcopus , Synodum Parisiensem indixit anno MCCIx. in qua eos sisti iussos & convictos damnavit,& ne ulterius insanirent, praecepit Rex Christiani Dsimus, ut alii ultricibus flammis addicerentur, alii
Perpetuo carcere plecterentur, sotiis mulieribus venia concessa. lmarico, qui hanc pestem intulerat,
Anathema in hoc Concilio Parisiensi die tum est , ejusque ossa exhumata & in sterquilinium dispersa. Proscripti etiam fuere & exusti libri Davidis DAnantii, seu de Dinando Almarici discipuli , qui asserebat, Deum esse Materiam primam , contra quem aerrorem doctissime disputavit S. Thomas , Doctor
Augelicus, lib. I. contra Gentes cap. 17. & prima parte suae Summae quaest 3. art. 8. Postremo , Almarici Haeresis confixa est anno MCC xv. in Concilio Generali Lateranensi IV. cap. a. his verbis: reprobamus etiam σ damnamus perversessimum dogma impii Almarici , cujus mentem sic pater mendacii excise cavit, ut doctrina non tam haeretica censenda sit, quam insanas
Eodem Saeculo Ecclesiae decimo tertio fuerunt alii in Galliis Theologi, seu potius Theologastri, qui neglecto prorsus Scripturae , & Sanctorum Patrum doctrinae studio, ad frivolas Aristotelicae
Philosophiae regulas nostram erga Deum fidem exigere voluerunt, & in rebus divinis nihil praeterquam philosophantes, vanissima, supra quam credibile sit, opinionum commenta procuderunt, as- fingentes, detrahente S, circumscribentes , dividentes, promiscuer, & indiscriminatilin invertentes audacter
190쪽
dacter,temere, arbitratu suo. Hanc effrarnem & a Saeculis inauditam de rebus divinis disserendi licentiam aegre tulit Guillelmus hujus nominis M. Episcopus Parisiensis, de in Concilio, quod an. MCCx L.
Convocavit, decem damnavit errores ex Scriptis Anonymis excerptos,qui erant his verbis concepti: .
I. Divina essentia in Je, nec ab Angelo , nec ab homine videtur, nec videbitur. II. Licti Divina Essentia eadem sit in Patre, Filio, oe Spiritu Sancto , tamen ushae est essentia, . in ratione formae , una est iu Patre, in Filio, non in Spiritu Sancto. III. Spiritus Sanctus, prout est amor oe nexus , non procedit i Filio , sed tantum d Patre. IV. Multa veritates fuerunt abi aterno, quae non sunt ipse Deus . V. Primum nunc, vel principium, O creatio passio, non sunt Creator veli creatura. VI. Angelus malus in primo instanti fuat creationis fuit malus , O nunquam fuit non malus , VII. Nec Anima glorificata , nec corpora gloriosa , wel glorificata, erunt in Caelo Emureo cum Angelis ;= immo nec Beata Virgo , sed in coelo aqueo, vel crisa lino. VIII. Angelus in eodem instanti potest esse tuit diversis locis,qest ubique si vult. IX. Cujus melio a fuerint naturalia , necessario major erit gratia , gloria . X. Diabolus nunquam habuit unde posset sta- re . Nec etiam Adam in statu innocentiae . His dei cem erroribus jam laudatus Guillatinus Archiepit scopus Parisiensis, & Magistri Facultatis Parisieni sis, qui huic Concilio aderant, totidem Articulos Opposuerunt hoc tenore: Ι. Firmiter credendum est, nullatenus dubitandum, quod Deus in sua substantia, essentia, vel natura, videbitur ab Angelis Sanctis, animabus glorificatis . II. una est essentia substantialis vel natura in Patre O Filio , O Spiritu Sancto. Tom. V. M Et
