Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1719년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

quam a Summis Pontificibus absolutum nise ah excommunicatione , qua repetitis frequentissime dirissimis sententiis iuste ligatus fuerat atque da

mnatus .

Mortuo Ludovico Bavaro anno MCCCXLvx I. Carolus In filius Iohannis Bohemiae Regis, & nepos Henrici VII. Imperatoris, qui, ut mox diximus, a Principibus Electoribus anno MCCCxLv I. creatus fuerat Romanorum Rex, aliquos post obitum Lu-- dovici Bavari expertus est Imperii aemulos . Bavara siquidem Principes , & hi, qui a partibus eorum stabant Imperium Eduardo Regi Angliae detulerunt, sed huic injustum ac plenum periculis honorem re cusanti suffecerunt Fredericum Thuringiae tandgra vium , Misitiaeque Marchionem , qui oblatum laba. Imperium subire detrectavit. Tertio igitur loco

substituerunt Gunthoum , Comitem ScurariZbur gensem, qui Francosurtum veniens publice acclamatus est Imperator, quam tamen dignitatem sdumtaxat degustavit . Carolus quippe husuS nominnis IHImperator, corrupto Fridan o,Comitis Gun- theri Medico, operam dedit, ut venenum ipsit Propi naretur . Quare intra sex menses Guntherus, qui ad electionem suam armis tutandam sese comparabat, sublatus est; Carolus vero, incruenta parta victoria, solus Imperio libere potitus est, eiusque inaugura tione , quae Aquisgrani anno MCccxLix. facta est , quievere penitus Omnes in Germania excitatae turbae . In Italiam venit Carolus In anno MCCcLv. ac

Romae die Paschatis coronam Imperii accepit ab gidio Cardinali Poenitentiario Innocentii mPontificis Maximi, statimque, juxta pacta conventinsum eodem Romano Pontifice, urbe excossit, ac

52쪽

ECCLESIASTICA. 39

tota ditione Pontificia. Haud male Imperium rexit Carolus In fuitque Princeps aequi stimus, in ut ialitates Ecclesiae propensissimus, erga sacras reliquias, praesertim Crucem, Lanceam & Clavos,quihus confixus est Christus Dominus , singulari pi tate affectus. Ad promovenda litterarum & linguarum studia, quibus erat impense addictus,Pra-gae Academiam instituit. Legem dictam Carolinam. seu Bullam auream, in Comitiis Nurembergae anno MCCCLvI. habitis promulgavit, quae continet triginta Capita, in quibus praescribitur sorma, seu modus aut ritus procedendi in celebranda sive Romanorum Regis, sive Imperatoris electione, δc determinantur lingulorum Electarum numerus , officia, Iocus, comitatuS, jura, aliaque plura in ea statuuntur ad generale Imperii regimen attinentia. Venisces lauru filium suum quindecim annorum adolescentem, redemptis magna pecuniae vi septem Principum Electorum suffragiis, Romanorum Regem screavit anno MCCCLxxv I I. Quo facto haud parvam nomini suo inussiit maculam , prodita propter nimium privatae suae familiae studium Imperii majestate, sicut refert Omeas ulvius , qui postea Summus Pontifex fuit, dictus Pius II. Cap. xxx I II. Ustoriae Bohenitea. Vita functus est Carolus In anno MCCCLxxv I II. in Vigilia S. Andreae, ut Albertus retentinensis, & Trithemius testantur. ences lauin,

filium natu majorem, Bohemici Regni, Imperiique successorem reliquit. Hic, ut jam diximus, Patris sui Caroli In artibus ac pecunia in Romanorum

Regem anno MCCCLxxv I I. electus, successit eidem in imperio anno MCCcLxxvIII. Princeps corpor ,

animoque deformis, libidini, crapulaeque, iocant a

53쪽

tionibus, ac saevitiae, instar Neronis, deditissimus nihil gessit memoria dignum . Lustralem aquam , dum baptizaretur, Iotio respersit, sicut unus e Graecis imperatoribus Constantinus Coproomus, uti refert Dubravius. Imperium pessime administravit usque ad annum millesimum quadringentesimum is Na n praeter mox memorata illa vitia , quibus , instar suis in volutabro, sese foedavit, Imperii jura dissipavit, Urbem, Ditionemque Mediolanensem Ioanni Galeatio Virtutum Comiti vendidit, ipsumque primi Mediolanensium Ducis titulo insignivit, acceptis ab eodem centum & quinquaginta millibus Florenorum ; latrocinia permisit, in Sacerdotes, aliosque viros honestos crudeliter saeviit, quo- rum plures in flumen praecipites egit, igne damnavit, aliisve suppliciis vexavit & peremit. His turpissimis moribus infectus Wences laus Imperator, in

tantum suoru in odium & contemptum venit, ut anno millesimo quadringentesimo ab Electoribus fuerit Imperio privatus. Hanc exauctorationis in mentesiaum sententiam a Ioanne Archiepiscopo Moguntino caeterorum Electorum nomine latania, refert Odoricus Risnaldus ad ann. MCccc. num. XI I I.

Habes nunc seriem Imperatorum,qui Saeculis XIII.& XIV. Occidentis Imperium gubernarunt, com pendiose quidem, sed accurate , quantum fieri potuit, descriptam . D. Tot varios & infaustos rerum eventus, quibus Saeculis XIII. N XIV. Imperium tam Orien- .vis, quam occidentis jactatum est, & Ecclesiae perturbata tranquillitas, dum tacitus mecum perpen G, non possum, ut candide fatear, quin vehementer indoleam,hisque succenseam Principibus Chri-

54쪽

stianis, qui aestu ambitionis abrepti turbas excit runt, & omnia in Ecclesia sus deque miscuerunt. At expectatio rerum bonarum, quas alii orbis Christiani Principes iisdem Saeculis pro utilitate sα defensione Ecclesiae gesserunt, jacentem animum erigit, & inducit in spem , melioremque cogitationem . Ostende igitur , obsecro te , quo loco essentres Ecclesiae Saeculis XIII. & XIV. sab Christianissimis Galliarum Regibus. M. Ineunte Saeculo XIII. Philippus m cognomento Augustus Galliarum Rex, de quo haud pauca in Colloquio primo in Historiam XII. Ecclesiae Saeculi diximus , annum Regni sui agebat vigesimum, pace inita ipsiim inter & Ioannem, dictum Sine terra Anglorum Regem, laetissimum. Sed bre-- Ve fuit populorum de pace gaudium . Rex quippe Ioannes Parisios a Philippo Augusto vocatus , ut tanquam Regis Francorum Beneficiarius pro Comitatu Pictaviensi , & Andegavensi, & Aquitaniae Ducatu stata die coram illo te sisteret, responsurus ad ea, quae ei objicere debebat, nec per se , nec per Oratorem comparuit . Quocirca Rex Philippus Augustus bellum redintegravit, & oannem Anglorum Regem inobedientem in ordinem redegi .

Ioannes de Sancto Uictore ad annum MCCxxIII. de

Philippo Augusto non minus de Ecclesia, quam de Regno Galliarum bene merito haec scribit, quae

illum plurimum commendanti Hoc anno , inquit, obiit Philippus P ex Francorum ab aliquibus AugustuFcognominatus hujus nominis II. fortunatissimus , qμi 'gnum Francorum fere duplo ampliavit. Hie in omnibus Actis felix, Ecelesiarum o Persionarum religiosarum amator oe fautor, in specialiter Ecclesiarure

55쪽

S. Dion i Victoris Parisius . De ipso referebat B. Ludovicus ejus ex filio nepos, quod eum dictus Philippus Rex reprehenderetur . quodam milite suo Consiliario, quia tot dabat Ecclesiis, quod persona Ecclesiastica multa damna ei inferebant, jura videlicet ipsius usurpando, multique mirabantur, quomodo hae

ita pacifici sustinebat, O sub silentio prater ibat, re spondit: Bene credo id quod dicitis, sed quando cogito Beneficia, quae Deus mihi contulit, cui ipsi deserviunt, & ad quem pro me preces & pro Regno fundunt, malo hoc pati pro Deo, quam inter me &Ecclesiam scandalum generare, vel suscitare, & eos, quorum orationes scio mihi profuisse, contra me provocare. In favorem etiam Ecclesiae constituit, ne Iudai apud se quocumque modo questimenta Ecclesiastica, vel ornamenta Altaris , vel Cruces, aut libros, ut Missalia in Textus retinerent, O retenta redderentur absque pecunia, in quod dicti Iudaei nulli religioso mutuarent pecuniam sine licevtia Abbatis sui. In Ecelsa Beatae Maria ParisieUs quatuor Capellanias eonstituit pro anima Gaufridi comius Britanniae , Oetiam pro anima Isabellis Regina, O multa alia bona, propter qua Deus contra omnes inimicos suos .ictorem semper fecit. Nam Normanniam , Pictaviam, Aude- gaviam, cenomaniam Aquitania magnam partem contra 'gem Anglorum Ioannem scilicet dictum Sine terra aequisivit . Flandriam , Hannoniam, Boloniα comitatum . Sed etiam tanta benignitatis. liberalitatis fuit , quod comitatum Flandrea, quem Ferrandus

justit amiseratoreddidit Margareta satis juveni, O ejus sorori Ioanna uxori Ferrandi. De laude igitur Phrisippi Regis dicere possumus,quὸd d tempore Caroli Magni non fuit υx in Francia , qui tot agones habuit pro

56쪽

Regno suo gubernando, nee aliquis tot victorias. mrunatus enim in omnibus fuit, coe multas bonas consti turiones in igno fecit. Bellum Belgicum omni ex Parte secundo marte consecit Philippus Augustus , ImPCratore Ottone , necnon Ferrando Flandriae , de Reginaldo Morinorum Comitibus, numeroso cum exerCitu, ad Bovinas, Tornacum inter & Insulam justo praelio profligatis anno MCCxIv. In cuius victoriae celeberrimae accepti beneficii monimentum,

Abbatiam prope Silvanectum erigere decrevit Rex Christianissimus , eiusque votum Ludovicas HIL ejus filius exoluit, & Victoriae nomen Abbatiae indisdit. Omnium Literatorum amantissimum fui is Philippum Augustum, eoque regnante , AcademiaM Parisiensem multum floruisse ostendit uassius Bu- loeus tomo 3. Hinoriae universitatis Parisiensis pagina Io9. Postremo , RDordus , qui Philippi Augusti gesta litteris commendavit, hoc unum in tanto Re ge reprehensione dignum fuisse testatur,quod Uem burgim Reginam uxorem suam durius habuerit, de ab ea sexdecim annos & amplius dissenserit; quam

tamen in gratiam recepit anno MCCxx1 I I. Mortu

Philippo Augusto Galliarum Regi successit Ludovi

cus VIII. ejus filius cognomento Leo, annum agens aetatis suae trige timum circiter septimum , qui, Via

vente adhuc patre suo Philippo Lugusto, Expeditionem Anglicanam ea occasione suscepit . Anno MCCxv I. Innocentius III. Pontifex Maximus a yoanne dicto Sine terra Anglorum Rege enixissime rogatus, Barones Angliae,quod Ioannem et Regno Angliae expellere molirentur, nominatim ex comm

nicavit. Eo Summi Pontificis patrocinio adiutus Ioanneἷ Anglorum Rex, impune omnia vastare, di

57쪽

ripere. ferro, flammisque mandare coepit, adeo ut nunquam tam luctuosa, lugubrisque visa fuerit ul- tibi rerumfacies, quam in Anglia,cujus miserrimae cladis hypotiposim exhibet Matthaeus Parisius ad hunc annum . Rebus in eo positis, Barones Reani Angliae omnium rerum inopes, nescii quo , aut ad quem confugerent, demum, missis Legatis,Lud i-

eum filium Philippi Augusti Galliarum Regis sibi

poposcerunt in Regem , quorum precibus acquiescens Ludovicus rescripsit, se quam primum auxilio affuturum . Id ubi rescivit Pontifex Innocentius III. Legatum misit in Gallias Urilonem, seu Gualonem S. Martini Presbyterum Cardinalem ad Philippum, & Ludovicum cum litteris deprecatoriis, ne Ioannem Anglorum Regem jam aliunde satis afflictum magis affligerent. At frustra minis prohibente Legato , Ludovicus propositi tenax exercitum de portavit in Angliam, urbes adventu suo consterna tas, aue expugnataS in deditionem accepit, agros depopulatus est, fautoresque Ioannis Anglorum a Regis ubique passim oppressit. Hinc a Gurione summi Pontificis Legato sententia excommunicationis perculsus est Ludovicus, qui ideo Romam. Legatos misit, ut eum apud Innocentium III. Pontificem Maximum emularent; & Dannem Angliae Regem multorum criminum insimularent, praeser- quod Arturum nepotem suum Regni legitimum haeredem jugulasset; sed parum illi Legati

profecerunt. Interim Ludovicus longe lateque in Anglia dominabatur, dumque acerrimo animorum aestu utrinque decertaretur, contigit & Ioannem ringlorum Regem, & Innocentium III. Papam mori.

Joannes Angliae Regni haeredem reliquit Henricum

58쪽

Primogenitum suum, qui tantum decennis erat. Custodemque, seu Tutorem habuit Willelmum de Penbroe Angliae Marescallum , qui sapientibus consiliis suis Λnglorum animos ad obsequium novo Regi praestandum, & Gallos ex Anglia expellendos convertit. Quo factum est, ut Ludovicus, concesso Angliae Regno Henrico hujus nominis III. filio Ioannis, in Galliam regressus sit, gloriam ex aui mi mOderatione non minorem, quam antehac ex bellica fortitudine sibi pepererat . In Gallias reversus Ludovicus duas Expeditiones suscepit, unam adverSus Anglos in Aquitaniam,ubi Savaricum Malleonensem huic Provinciae Praefectum , & magni in Anglica νΛula nominis virum, praelio vicit, & Rupellam,quo Angli appellere solebant, in suam potestatem redegit anno MCCxxIv. Alteram Expeditionem anno MCCxxvI. in Albigenses aggrestus est , quorum Om.

nia pene oppida, praeter lolosam, quain pestilentiae metu obsidere noluit, ad deditionem compulit. Sed in citeriorem Galliam ab hac Expeditione rediens dysenteriae morbo correptus, ad Montempen-sserium in Arvernia e vita migravit eodem annoMccxxv I. Princeps fuit castissimus, qui , teste ejus Gestorum Scriptore apud Ducbeshium tom. s. nullam, Praeter uxorem tuam, foeminam cognovit unquam , oblatamque sibi virginem eleganti forma

praeditam, dum aegrotaret, qua morbum ex Medicorum consilio depellere pollet, constanter recusavit his verbis: Non ita erit, non enim peccarem mor

taliter ullo modo, maluitque mori, quam foedari, sicut refert Guillelmus de Podio Laurentii caP. a . Historia Albigensium .

Defuncto Ludovico VM. Galliarum Rege, Solium

59쪽

Iium Regale conscendit Ludovicus Ix ejus filius annum agens aetatis duodecimum, qui statim Remis inaug uratus est. Exordio Principatus sui Ludovicus v. sub tutela matris suae Blancha heroici animi & pietatis eximiae taminae, Philippum Boloniae Comitem . Theobaldum Campaniae , aliosqui Princeps, qui aegre ferebant, quod Blancha, genere extera,rerum summa in Regno potiretur, armis ad obsequium compulit. Dein, sacrum bellum iam a patre suo susceptum contra Albigenses, qui in Ministros, & Ecclesias immaniter grassabantur, instauravit, illudque feliciter confecit an.MCCXXum. quo Ra mundus , filius Asmundi senioris Comitis

Tolosani, cujus praesidio fulta Albigensium haeresis

totam regionem infecerat, ejurata Lutetiae Parisi

eum haeresi, filiam suam Alphonsaratri Ludovici Ix. Galliarum Regis, cum Tolosani Comitatus dot collocavit. Finita contra Attagenses sacra militia, de qua in Colloquio tertio iterum redibit sermo, conditisque sanctissimis legibus ad Haereseos extirpationem, & ad Ecclesiasticae restaurationem libertatis in Narbonensi, & Arelatensi Provincia, gravi, c periculoso ex morbo recreatus Ludovicus M. Crucis Insigne anno millesimo ducentesimo quadragesimo quarto ab Episcopo Parisiensi accepit, di sacrum bellum in AEgyptum invexit, cujus tota moles in Damiatam urbem AEgypti incubuit, quam Saraceni a Francis magna clade affecti ac in fugam compulsi, injecto igne, deseruerunt, eamque, postquam extinctus fuisset ignis, piissimus Rex, nudis pedibus & capite, ingressus est,ejusque Templum a Mahometanae superstitionis sordibus omnino repurgavit anno MCC M.rx. At, proh dolori

anno

60쪽

anno sequenti post atrocissimum praelium Rex Ludovicus m. captus est a Saracenis cum fratribus suis Alphonso Pictaviensi, O carolo Andegavensi , nihil tamen clade sua dejectus, tam fortem ac magnanimum in sua captivitate exhibuit animum, ut, Babyloniae Sullano a suis occiso, Mammalucchi de

eo in Regem eligendo deliberarint, idque reapse praestitissent, nisi Religionis dissimilitudo obstitis.set, ut Ioinoiluus testatur . Reddita Saracenis D miata,Rex in libertatem assertus annos quinque in Syria commoratus est,ubi omnes Regiae, pariter αChristianae virtutis numeros implevit, captivos re demit innumeros, & copi ures Saracenos ad fidem Christianam convertit. Accepto tandem nuncio de morte Reginae Matris, cui Regni procurationem

demandaverat, in Gallias rediit anno MCCLIv. Lutetiam reversus Ludovicus M. promovendae publicae utilitati, atque amplificandae Religioni totum se dedidit. Iustitiam caster administrari, sancti stimis conditis legibus , iudicibusque integerrimis constitutis, non solum curavit Rex optimus ,

sed etiam subditis suis, maxime pauperibus, jus ipse dicere solitus erat ad Nemus vincennarum subpatuis quercus umbra causas ipsorum audiens. Meminerat quippe, se a Deo Regnum accepisse, nouut sibi , sed Religionis, ac Subditorum tranquillitati consideret. Hinc ille amplificandε fidei numquam intermisius ardor , plena animi pietas, plena dignitatis & modestiae ad pervidenda, quae Rei

publicae Christianae rationibus conducebant, Pru dens sagacitas ad conficienda quae perviderat, On stantia singularis, mens recta, ut nihil vellet aliud, nisi quod ellet optimum ; funiana auctoritas , ut . .. quod

SEARCH

MENU NAVIGATION