장음표시 사용
241쪽
ad Gregorium XL istud de Ridimundi Lulli damnatione Diploma ut legitimum agnovisse , & in suo Regno promulgatum; quod certer improbasset Gregorius M. ipsumque Regem de suppositione Diplomatis admonuisset, si supposititium fuist et , & D-mericum hujus criminis convictum non impunitum reliquillet , sed illum Inquisitionis ossicio abdicas et, quo tam insigniter fui 1let abusus . Nihil tamen horum fecit Gregorii XI. Quin, Franciscus Pegna Directorium Inquisitorum Estmerici nuncupavit Gregorio XIII. Pontifici Maximo Notis doctissimis illustravit, & litteris Apostolicis locupletavit,quas inter extat laudatum Gregorii XI. contra R mundum Lullum Diploma,quod tamen Franciscus Pegna omni procul dubio expunxisIet, si illud pro spurio &supposititio habitum fuisset. Fatentur quidem An titullistae, hoc Gregorii XI. contra Rismundum Lullum Diploma datum anno illius Pontificatus sexto,
seu anno MCCCLxxv I. non amplius extare in Regesto illius Pontificis . Sed id accidisse Munt, quod
Regestum anni sexti Pontificatus Gregorii XL perierit, incertum an casu, an dolo, vel, quod verosi milius est, mutatione Sedis Apostolicae, tunc Avenione Romam translatae. Sed etiamsi extaret adhuc Regestum anni sexti Pontificatus Gregorii XI.& in eo deesset Diploma, quod eodem anno edidit contra Radimundi Lulli doctrinam, non inde tamen consequeretur, illud ab Umerico fuisse c0nfictum ς nam praeterquamquod plures ab Authoribus Bullae
Pontificiae citantur authenticae, quarum apud aliquos authographum habetur , quae tamen e Regestis, nescio quo casu , exciderunt, constat etiam
apud omnes, R mundum nullum apud Gregoriu XI. saepius
242쪽
saepius haereseos fuisse accusatum, & eumdem Pon liticem uno Diplomate dato anno MCCCLXXII. prae cepi ile D merico , ut in I smundi Lulli errores in quireret, & eius libros igni addiceret, si qui in illis errores deprehenderentur. Idem altero Diplomate dato anno MCCCLxx lv. Francisco Uitali praecepit Summus ille Pontifex. Unde nec adlubus ipse , acerrimus licet Lulli defensor, sibi temperare potuit, quin cogente veritate satere lux, suspicione
ingerere duas praefatas Extravagantes, Summum Pon
timem Gregorium XI. circa nulli doctrina dam- ationem aliquid essethse. Ad postremam Lulliit
rurn rationem petitam ex sanctitate, Martyrio, recultu , qui Romundo Lullo apud Majoricenses deinfertur, respondent nillullina , nihil inde ad purgandam Romundi culli doctrinam extundi polle , quia Propter errores, & propositiones nonnullas haereticas , haereticum nemo dixerit R mundura Lullum , cum Omnia opera sua Ecclesiae Romanae censurae ac judicio subjecerit, sicut multis probat Fadivbus , totumque illud errorum virus Martyrio pro fide Catholica tolerato , seu passionis falce purgaverit; quod tamen certo affirmari haud potest, quia Ecclesia Romana, omnium Ecclesiarm o Mater & Magistra, ejus Martyrium necdum vindi cavit . Haec momenta circa doctrinam R mundi
nulli hinc inde historice produximus, plura de cius patria , vita & Operibus dicturi in quinto Coli quio, ubi agemus de Viris illustribus , qui Saeculis
XIII. & X1 U. floruerunt. Hic tantum velim sedulo observes, hunc R mundum Lusium confundi nor debere cum altero Rismundo cognomento De Te raga, qui etiam Rismundus Neophditus nuncupatus
243쪽
est. Is quippὰ ex Hebraeorum Rabbino iactus Chri- -
sianus, execrandos errores Scriptis tradidit, quos accurate recenset noster Nicolaus Edimericus 2.parte Directorii Inquisitorum, quaest. Io. Inter illos errores, hi praecipui & graviores sunt. Primo, docet hic Rismundus de Terraga , dictus etiam Neopbtra, prava dogmata Almarici, Arii, Sabellii, di quorumvis Haereticorum, per se haeretica non esse, sed itantum respectu illorum , qui ipsa animo pertinacies eligunt. Secundo , fas esse Daemones adorare , &Sacrificantem Daemonibus aeque & melius ab Idololatria excusari, quam Christianum adorantem imaginem Christi & Sanctorum. Tertio , Lai cum non teneri ad aliquem fidei articulum explicite :credendum, ideoque si teneat, vel credat opposi- itum alicujus articuli ex ignorantia & tentatione Diaboli, non peccare. Quarto , omnem peccatO- rem, dum peccat, voluntatem suam divinae consor mare, di aeque placere Deo bona & mala, aeque Iu- 'da desperationem, ac Petri contritionem . Quinto, hominem sine charitate infusa posse Deum super omnia diligere & vitam aeternam promereri. Sexto,Sectam Mahometi esse perinde Catholicam ac fidem Jesu Christi. Septimo, perfectius esse Schi Lmaticum esse, quam Catholicum , & Christum . . Apostolos, Angelos , Coelites omnes esse Schisma ricos. Octavo, solum Deum Patrem esse optimum, Dei Filium esse bonum in primo gradu, Spiritum Sanctum in secundo gradu, creaturam omnem in tertio . Hos, & complures alios Asmundi Neopbti errores,qui legi possunt apud umeritumine apud Francissum Pegna Commentario 32. in Directorium Inquisitorum eiusde Edimerici, confixit Gregorius XI.
244쪽
Pontifex Maximus Diplomate , quod incipit: Ali4 quid mali propter vicinum malum. Haec obiter Oblervanda este duxi , ut facilius cavere posses ab erini rore, in quem lapsi sunt Prateolus , Bernardus Lut Eemburgus, & nollet Abrahamus BZο vias , qui similitudine nominis decepti, R inundi Neopbditi absurdissimos errores, Δ perniciosos libros, Rismun. do Lullo, tanquam notiori, perperam a iunxerunt . . D. Usque adeone Saeculis XIII. & XI v. for. tunata fuit Dominicana Familia , ut nullum dege nerem , nullum a Fide Catholica extorrem filium
habuerit lM. Etsi Familia Dominicana semper de Ec
clesia optime merita fuerit,eamque non minus doctrina, quam pietate illustraverit, non ideo tamea ejus filii dilatant phylacteria sua, non omnia sua laudant, non omnia sua extollunt, nec suos omnes, Sanctos dicunt, Doctores, Martyres , Λthletas , α Heroes; sed potius modeste, ut par est, profitentur,& sincere agnoscunt, nonnullos e suis extitisse , qui ingenio suo plus aequo indulgentes, & ab illibata Sancti Thoma quinatis doctrina desciscentes,erra verunt , & male sanae doctrinae adhaeserunt, quos inter Saeculo decimo quarto reponunt Ioannem dc Montesiono Hispanum, & Ehardum Teutonicum,quo rum errores pro ea, quam profiteor , sinceritato . hic supprimere nec possum, nec debeo . Ioannes de Montesono ordinis Fratrum Praedicatorum Proseia sor, & Sacrae Facultatis Parisiensis Theologus, gra ves ac diuturnas contentiones habuit cum eadem Facultate Parisiensi, quae quatuordecim Proposiaetiones erroneas a Ioanne Montesno assertas censu ra confixit anno MCciautavra. Easdem etiam pria
245쪽
positiones a quovis publicari, praedicari, & doceri
lata sententia prohibuit Petrus de Ordeomonte Episcopus Parisiensis, ad quem Montesonus , qui obstriactam de palinodia cantanda fidem contumaciter fregerat, fuerat delatus. Has inter quatuordecim 'oannis Montesoni propositiones, sunt novem, quas licet ad quaestiones pure Scholasticas pertinere , &sensum Catholicum nonnullas earum habuisse afferant aliqui Familiae Dominicanae Scriptores,cense tamen ipse illas jure ac merito fuisse proscriptas a Sacra Facultate Parisiensi, quae, ne doctrinam Sancti Thoma Aquinatis , quem sibi Montesonus Patronum injuste adsciscebat,sua censura afficere voluisse videretur, illius honori, & integritati, teste Petro de Alliaeo Theologo Parisiensi, consultum esse voluit his verbis: Salvia in omnibμs reverentia S. Tho-& in litteris, quas eadem Academia Parisiensis scripsit contra Ioannem Montesonum , relatis ab Massio Bulaeo tomo A. Historiae universitatis Parisiensis, diserte testatur, se in hac contra Montesonum censura doctrinam S. Thomae non attigisse : Nos , inquit eeleberrima illa Academia, millestes diximus,o', ut videmus, non susscit, qualiter S. Thoma doctrinam in dicta nostra condemnatione nequaquam repro
bamus, sed hune, seu Monte sonum, ejusque fautores , doctrinam ejus, seu S. Thomae, ad diuortum , fideique absonum sensum adaptantes , aut ultra quam fieri debet , contra ejusdem Doctoris documentum dilatantes, gondemnandos audacter asperimus . Idem judicium ferendum esse censeo de quinque aliis propositionibus, in quibus temere afferebat Montesonus , quoadicere, Beatam Mariam Virginem O Dei genitricem nou contraxisse peccatum originale , es expresse contras '. Dem.
246쪽
fidem . Quae praesumptuosa assertio , ut ait Petrus de
Alliaco in Tractatu, quem contra Montesionum edidit, quique adhuc extat manuscriptus Parisiis in Bibliotheca Navarrici Collegii, non solum Sanctis Doctoribus tenentibus B. Uirginem sine macula ore nati conceptam, injuriosa est, sed etiam eis , qui tenent oppositum adversative . Nam licet B. Bernardus in
Epiuola ad Lugdunenses tenuerit, ipsam in peccaro tuiFse conceptam, propter quod ibidem scribit, Concepti nem ipsius celebrandam non esse ; tamen in sine dicta Epistolae sic concludit: Quae autem dixi, absque praejudicio dicta sint sanius sapientis, Romanae praeservtim Ecclesiae auctoritati,atque examini totum hoc, sicut & caeteta, quae hujusmodi sunt, universa reservo,ipsius,si quid aliter sapio, paratus judicio emendare . unde patet, quod illud solum probabiliter coe opinat E tenuit, nec oppositum tenentes infanὸ sapere asserere praesumpsit, quod tamen dicere potuisset, si i lud expresse contra fidem eredidisset. Hactenus Petrus de Alliaco Theologus insignis, qui ad Cameracensem Episcopatum ,& postea ad Cardinalitias Infulas, ob eximiam, qua pollebat, eruditionem promotus e1h. Sacrae Facultatis Parisiensis condemnationi praevio examine & maturo judicio factae, atque ab Episcopo Parisiensi confirmatae non acquievit Ioannes de Montesono, cumque ab Facultate Parisiensi resecationem & ab Episcopo Parisiensi fulmina ob contumaciam defugere se non posse intelligeret, Clementem VII. qui, perstante Schismate, Λ venione sedebat, eique Gallia adhaerebat, appe, lavit. Constanter in sua tuenda Censura perstitit. Facultas Parisiensis, &, ut omnem a se aut inimicitiae, aut praeoccupati judicii suspicionem amolire
247쪽
tur, de Ordine, quem tu oannis de Montesno condemnatione tenuerat, omnes certiores fecit, datis Circularibus , ut vocant, litteris , quas descripsit uvisus B uisus tomo q. Hinoria universitatis Par siensis pag. 62ι.Misit etiam Facultas Parisiensis Avenionem suos Legatos Magistros Petrum de Alliaco, Iidiis de Campis, Ioannem de Nova Villa, & Petrum de Alainvilla, qui, postquam coram Clemente UIL & infrequenti Cardinalium consessis saepius
perorassent, obtinuerunt tandem an. MCCCLxxxum.
Censurae Facultatis Parisiensis confirmationem , &Ioannis Montesoni damnationem, cui jussum est ut Parisios rediret, & Universitatis correctioni sese submitteret. Quod cum ille facturun se promisi siset, nocte sequenti Avenione clandemna fuga se , proripuit, & in Aragoniam,unde Oriundus erat, secessit. Utinam hic tandem funesta illa,infaustisque auspiciis suscepta a Ioanne Montesno controversia finem habuisseti Αt, proli dolor, Dominicani Parisienses Collegii S.Jacobi,quod ab ipso ordinis exordio fuit semper illustre virorum eruditorum Seminarium, falso arbitrati, hac Sacrae Facultatis Parbsiensis inIoannem de Montesono lata Censura doctrinam Sancti Thoma petitam esse, imprudenter 'oannis de Montesino patrocinium susceperunt,& Censurae subscribere detrectarunt. Quam ob causam Dominicani e Facultatis Parisientis gremio ab stilli sunt, & docendi, concionandique munere , necnon gradibus Theologicis omnino privati. Hinc magna in Galliis Dominicanis conflata invidia , ae plurima illata incommoda,quae Vitae Clementis UILScriptor pluribus enarrat. Hanc luctuosam scissuram, qua per annos viginti quinque integros Do-
248쪽
minicani ab Sacra Facultate Parisiensi fuerunt ex-CI usi, aegre tulerunt Carolus VI. Galliarum Rex,ejusique Patrui, Duces Burgundus , & Borbonius , qui Pro sua pietate, & auctoritate has discordias sustulerunt, pacemque sanciverunt. His tamen distensionibus nullus magis inqoluit, aut illis tollendis felicius incubuit Ioanne Gersonio, Sacrae Facultatis Parisiensis Cancellario, ut videre est in Epistolaia, quam in hanc rem ad Collegium Navarrae scripsit, in quo haec habet: Cogor, inquit, illam desere sessuram miserabilem , σ mutilationem luctuosam partis
non modica universitatis Parisiensis . Fratres Praedia catores loquor , viderint ipsi quid egerunt ........ Attenderent θ utinam omnes,oe benigna recogitatione
secum tractarent, quanta, qualisve jactura spiritualis est σ fuit, tot hactenus sermones, tot lectiones, torsalubres Instructiones in univiestate O alibi exinde cessasse. Et cum probe nosset doctissimus ille Cancellarius, hoc pacis studium non omnibus placitu'rum, subjungit: oblatrabunt, scio , si ad quosdam has scripta delata fuerint, ferentes indignὸ, immo prosce
tere vel mutabilitate deputantes, quod pacem Iacobi tarum, seu Dominicanorum, videar optasse, aut pro ea .erbum scriptumve fecisse . Sed libera voce fatebor, nec illud unquam pudori deputabo , me nune σ pq olim semper dum modesti volui, vel optavi, reconcilia . rionem ipsorum in mediis etiam litibus optavisse. Per eant qui de matris , aut misici corporis foeda mutila rione gloriantur, qui non sanationi student, Dd med iam quarentibus crudeliter irascuntur, O qui Addi i sionem magis, quam pulcherrimam unionem damomaco impietate pelluntur, quorum persecutio, si pergunt in pacificos veritatis amatores furere , spernenda es , σ
249쪽
generosa virtutis pede calcanda, hoc provisio , ne dant-nosius inde nascatur in universitate vel f epublica scandalum . Sed de Ioanne Montesono , & de gravis sima Controversia , quae ejus occasione Parisiis exincitata est inter Academiae Parisiensis Doctores , dc Dominicanos, plura lege sis apud nostrum P. Malles
Doctorem Parisiensem an libro,quem Gallico idiomate scripsit de Uiris Illustribus Domus Collegii
Sancti,acobi. Alter Dominicanus, qui Saeculo decimo quarto non secundum mensuram fidei, prout in Sanctis,
simo Ordine fuerat institutus,scripsit & docuit,fuit
E ardus , natione Teutonicus , qui licet a Ioanne Taulero in Opusculo De Convivito , & ab BZovio ad annum MCCCxxxv II. velut insignis pietate & doctrina Theologus celebretur, pernicio S tamen errores suis concionibus, Scriptisque vulgavit, ut compertum habemus tum ex quaestione in ipsum habita primum ab Henrico Archiepiscopo Coloniensi, tum etiam ex definitione Ioannis XXII. POntificis Maximi, in cujus litteris, ab Odorico Risnaι- do ad annum MCCcxx Ix. Num .Lxx. ex Regesto ejusdem Pontificis descriptis , viginti octo erroreS recensentur, ex quibus alios ut haereseos labe inspersos, alios a temeritatis & haeresis nota non alienos declaravit Ioannes XIVLΤestatur nihilominus idem
Pontifex , quod EUrdus in sine vitae suae. fidem Catholicam professus, praedictos viginti sex Articulos , quos se praedicasse confessus extitit, nec non quaecumque alia per eum scripta in docta sive in scholis , sive in praedi-eutionibus, qua possent generare in mentibus Fidelium sensum haereticum vel erroneum , ac verae fidei inimi , c.m; quantum ad illum sensum revocavix, ac etiam
250쪽
ECCLESIASTICA. 23 Treprobavit, O haberi voluit pro simpliciter σ totalia ter revocatis, ac si illos O illa sigillatim σ singulariter revocasset; determinationi Apostolica Sedis O nois Ara tam se, quam 1cripta sua O diata omnia subjiciendo . Unde liquido patet, Ehardum non obfirmato animo errores suos defendisse , sed potius quaecumque docuerat fidei Catholicae minus consona ejurasse, seque Ecclesiae judicio, ut par erat, promptota humili obsequio subjecisse. His duobus Familiae Dominicanae Theologis , qui se Duces secuti, a recta sanae doctrinae semita aberrarunt , tertium adiiciam ejusdem Familiae Theologum, qui floruit sub finem decimi tertii Sq-culi, & obiit decimo quarto Saeculo, seu anno MCCCvII. Is est Ioannes , sive ortu, sive educatione dictus Parisiensis,qui libru edidit hunc prsferentem titulum et Determinatio Fr. Joannis de Parisiis Pradiis eatoris de modo existendi Corporis Chrisi in Sacramento Altaris alio, quam sit ille, quem tenet Ecclesia. In hoc libro Joannes de Parisiis explicandum suscipit, non solum per conversionem substantiae panis in Corpus Christi, sed etiam per assumptionem ejusdem substantiae a Verbo Divino, modum, quo corpus Christi existit in Eucharistiae Sacraniento.Hunc librum Joannis de Parisis ex MS. Codice S. Victoris Parisiensis eruit , & praemissa Dissertatione Historica de Dogmate Transistantiationis anno MDCLxxxv I.
Londini edidit Pseudo-Minister Petrus Allia,e I-que Scriptorem in suas, seu Haereticorum partes traxit. Sed non animadvertit Pseudo ille Minister, se ex eo J oannis de Parisiis libro nihil praesidii ad suum contra augustissimu Eucharistiet Sacramentum errorem suffulciendum accersere posse , tum qui a
