Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1719년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

Ait Matthaus Parisius, Canones fuisse lectos & promulgatos in Concilio Lateranensi IV. Hoc nemo negat. Sed inde colligi debet, hos Canones editos fuisse a Concilio Lateranensi I V.quoniam Capitula, seu Canones in Conciliis legere di promulgare, nisi qui Sacro approbante Concilio sanciti fui sient, in more & Disciplina Ecelesiae positum nusquam fuit. Ait insuper Aratthaeus Parisius , horum Canonum , sei. Capitulor uin, quae lecta sunt in Concilio Lateranensi IV. nonnulla aliis placabilia , aliis visa fuisse oneros. Id profecto Dupino non suffragatur. Esto enim nonnulli ex his Canonibus lectis in Concilio Lateranensi IV. ad disciplinam ac judiciorum Ordinem spectautibus, omnibus non arriserint,potiori ta inen parti Patrum placuerunt, quorum suffragiis accedente Innocentii Pontificis auctoritate, sanciti, approbati, atque promulgati fuerunt. Sed demus etiam Dupino, revera Matthaeum Parisium scripsisse , nullos a Concilio Lateranensi IV. editos fuisse Canones, non tamen illius Scriptoris testimonio suam sententiam fulcire posset Dupinus,tum quia Matthaeus Parisius in ea narratione statim in apertum labitur errorem, asserens sexaginta Capitula, seu Canones lectos fuisse in Concilio Lateranensi IU. cum tamen apud omnes in confesso sit, septuaginta Canones lectos & promulgatos fuisse in hoc Concilio Lateranensi IU. Tum quia etiam testimonium Matthaei Parisii praeponi haud debet testimoniis probatissimae fidei omnium Authorum , qui a Concilii Lateranensis IV. temporibus scripserunt,quique septuaginta illos Canones Concilio

Oecumenico Lateranensi IU.constanter tribuerunt,

zosque velut totius Orbis Christiani consensu edit OS

282쪽

ECCLESIASTICA. 269tos semper laudarunt . Quod adeo verum est , ut ipsi met Centuriatores Magde burgenses, quibuS, Ob doctrina in Transubstantiationis, & Coesessionis Sacramentalis, exosa sine dubio fuit Generalis ista Synodus Lateranensis IV. hos tamen septuaginta Canones ab eadem Synodo conditos & approbatos

fuisse nunquam negare , aut in dubium revocate sausi sunt, sicut videre est in Centuria XIII. cap.9. De

D nodis. Demum , Matibaeus Parisius in his , quae narrat de Romanis Pontificibus , & de doctrina Ecclesiae Romanae, nullam meretur fidem, quia pro lusit haereticis nostri temporis,& in Romanos Pontifices petulantis linguae tuit, sicut facile colligitur ex his, quae de Innocentio III. qui praefuit Concilio Lateranensi IU. scripsit Matthaeus Parisius in Historia minori, ut refertur in Antiquitatibus Britannicis in Vita Stephani Langthoni : Concilium istud Generale seu Lateranense IV. inquit Matthaeus Parisius, quod more Papali grandia prima fronte prase tulit, in risum O scomma, quo Archiepiscopos, Episcopos , Abbates , omnesque ad concilium accedentes

ludificatus est seu Innocentius III. desiit. Illi enim,

cum jam nihilgeri in tanto negotio certierent, redeundi ad sua cupidi, veniam sigillatim petierunt, quibus Papa non concessit, antequam sibi grandem pecuniam pro misissent, Mercatoribus Romanis prius accipere mutub Papaeque solvere coacti sunt, antequam discedere uma potuissent. Papa , jam accepta pecunia, quUuosumboc Concilium dissolvit gratis , totusque Clarus abiit tristis . Quae omnia a veritate historiae penitus aliena, & contra Inuocentium III. & Patres Concilii Lateranensis IV. a Matthaeo Parisio de industria futile conficta certissime constat. Nec minus facile re

283쪽

fellitur altera conjectura , quam post Antonium de Dominis, & Ioannem Barcirium adducit Ellias Dupinus. Hallucinantur quippe illi Scriptores ,dum ea, quae in hisce Lateranensis Concilii IV. Canonibus laudantur, velut in Concilio Lateranensi I U. constituta fuisse putant, cum potius referenda sint ad Concilium Lateranense III. sub Alexandro III. Pontifice Maximo celebratum, cujus plurimas sanctiones Concilium Lateranense IV. sub isnocentio LII. in Christianae rei commodum innovandas duxit ac confirmandas. Non igitur Innocentius II post Concilium Lateranense IV. hos septuaginta Canones edidit, ut falso sibi persuaserunt mox laudati Scriptores, sed Concilium Lateranense IV. nonnullis Decretis, quae a praecedenti Concilio Oecumenico Lateranensi III. sub Alexandro III. in eadem Late ranensi Basilica celebrato condita fuerunt, novum robur per Canones a se confectos addidit, eorumq;

executionem imperavit. Unde haec verba : In Lateranensi Concilio noscitur fuisse prohibitum, vel in Lateranensi Concilio fuit pia institutione provisum ; haec, inquam, & alia similia verba, quae leguntur in aliquibus Canonibus, seu Capitulis , quae a Concilio Lateranensi IV. condita sunt, innuunt dumtaxat, Concilium I U. Lateranense in suis Canonibus approbasse, di executioni mandari voluisse , quaedam

Decreta, quae Conc. Gener.Lateran. III. in Canonibus Concilii Lateranensis IV. citatum jam antehac promulgaverat, sicut clarius constabit ex his , quae mox dicturi sumus explicando Canones Concilii Generalis Lateranensiis IV. D. ' Cum nimis longum esset septuaginta illos Canones a Concilio Generali Lateranensi IV.

284쪽

conditos hic attingere , & singillatim explanaro, abunde sufficiet praecipuorum Canonum Synopsim subjicere, eosque, si quam dissicultatem patiantur, breviter clilucidare. M. Canon primus Concilii Generalis Lateranensis IV. continet fidem de Sanctissima Trinitate , de rerum omnium creatione , de Verbi divini Incarnatione, & de reali praesentia Corporis Chri-1hi in Eucharistiae Sacramento . Haec autem Fidei expositio necesiaria fuit propter Haeretieos Albi-genses, qui praedamnatos iis de articulis errores

innovarunt. Canon seCundus damnat libellum Abbatis Ioachimi contra Petrum combardum, & insanam atque haereticam Almarici doctrinam. Tertius Canon Excommunicationem & poenas etiam temporales in Haereticos decernit, quos Saecularibus Magistratibus post damnationem tradi jubet,

eorumque bona confiscari. Poenas etiam statuit in Dominos temporales, qui terras suas ab Albigensia haereseos foeditate purgare neglexerint, e orum VAD allos a fidelitatis Sacramento absolvit, & terras illorum Catholicis occupandas exponit. Circa hunc tertium Concilii Lateranensis IV. Canonem duae potissimum moventur dissicultateS, quarum prima est, utrum Concilium Lateranense IV.poenas temporales in Haereticos Albigenses recte decreverit φ Λltera dissicultas est , utrum justum fuerit bellum adversus Albigenses a Simone Montioortis Comite, & a Principibus Christianis confectum Ad primam dissicultatem respondeo : Patres Con cilii Lateranensis IV. jure optimo AlbigenseSHR- reticos tradidisse, seu reliquiis e Saeculari potestati, Pinnis temporalibus puniendos. In eo siquidem

285쪽

contra Haereticos Albigenses sanciendo Canone Patres Concilii Lateranensis IV. non solum secuti sunt doctrinam Sancti Augustini, qui lib. I. contra duas Epistolas Gaudent ii, haeretici Donati itae , &Iib. I. contra Epistolam Parmeniani itidem Donatistae, & Epistola xcm. alias xLvIII. ad Vincentium Donatistam , pluribusque aliis in locis, constanter docet, Haereticos Donatistas a Constantino Magns Imperatore capitali sententia juste damnatos esse ,

di legum poenalium,quae adversus contumaces Haereticos a Saeculari potestate seruntur, multiplicem fructum exponit; verum etiam , Patres Concilii Lateranensis IV. dum Haereticos Albigenses Saeculari potestati poenis temporalibus puniendos tradiderunt, secuti sunt perpetuum Ecclesiae usu a, quo Imperatores, & Principes Christiani obstinatos Haereticos, quos in ordinem Ecclesia redigere minime poterat, ultimo supplicio assiciebant; sicut constat ex bene multis exemplis, quae passim in nostris Colloquiis in Historiam Ecclesiasticam adduximus, & quae hic simul collecta referre non abs re erit. Theodosius & Valentinianus Imperatores Manichaeos e civitatibus pelli, & ultimo supplicio tradi sanxerunt. Marcianus, & Valentinianus Imperatores ultimo itidem supplicio Eutychianos , &Apollinaristas coerceri debere statuerunt . Neo dosius & Honorius Imperatores poenam capitis decreverunt in Donatistas . Iustinianus Imperator Manichaeos capite plectendos esse edixit. Alexius Omnenus, Orientis Imperator, Basilium, Haereticineum Bogomitorum Principem,flammis addici jussit. Robertus Galliarum Rex igne damnavit Stephanum

di LisOium , aliosque in urbe Aurelianensi detectos

286쪽

ECCLEI IASTICA. 273

haereticos . Petrus de Bruis Haere harcha in Villa Sancti Κgidii vivus combustus cst, & Arnaldus de Brixia, alter Haeresiarcha, jussu Frideriet Imperatoinris captus, ad rogum Romae damnatus est. Ex his Iuculentissimis exemplis colligere debes primo, P tres Concilii Lateranensis IV. juxta antiquam Ecclesiae praxim, Albigenses pervicaces Haereticos Sarisculari potestati poenis temporalibus puniendos ju- iste tradidisse , ne eorum mortale venenum latius serperet. Secundo, colligere debes, Haeresiarcham Cuminum esse male feriatum nebulonem, quippe qui non soluin Fidei Inquilitores, qui in Haereticos debitis poenis animadvertunt, Ineendiarios & Papa carni es insolenter ac impie vocat, sed etiam suppliciorum, quibus affecti sunt Calvinistae, aliique Haeretici, eorum Antecessores, Relationem , inuo-riam Marorum inscribere ausus est a cum tameria, idem ille impudentissimus Haeresiarcha, calidum di frigidum simul ex eodem Ore perflans, Michae Iem Servetum, Haereticum , Personarum in Deo diastinctionem negantem, & insanabilem, Saeculari Magistratui anno MoLv. tradiderit, cujus sententiae medio sublatus est. Errorum etiam inebaelis Servati refutationem edidit Calvinus , in qua multis adversus ipsum rationibus probat, Haereticos

iure gladii coerceri posse, capitisque poena plecti

Haere sum Authores ac pertinaces defensores . Sic nefandus ille Haeresiarcha nunquam stibi constabat, sed utroque genu claudicans, modo in hanc, modo in illam, prout sibi conducebat, abripiebatur sententiam.

Ad alteram dissicultatem, utrum videlicὰt justum fuerit bellum adversus Haereticos Λlbigenses

287쪽

a Simone Montisfortis Comite , de a Principibus Christianis su eptum ἶ Respondeo , bellum adversus Albigenses consectum fuisse justissimum, tum quia Albigenses publicam Deo injuriam irrog hant, Ecclesiae insultabant, in sacratiora Catholicae Religionis Mysteria, & in Sacerdotes crudelitatem

inauditam exercebant , multasque in Galliarum Regno turbas excitabant , ut videre est in Albigenissum Historia coaevis ab Authoribus conscripta Itum quia etiam Principes Christiant,praecipue Phia lippus Augustus, Galliarum Rex , ac Simon minor tius Comes, quos ad illud bellum gerendum merito adhortatus est Innocentius III. Pontifex vigilan tisimus, non alium finem sibi in eo bello conficiendo praefixerunt, quam Haereticorum emendatio

nem, perduellium punitionem , Religiovis, Ecclesiaeque defensionem. Quo factum est , ut piam illorum intentionem, bellique aequitatem Deus pro Catholicis pugnans frequentibus miraculiS , quae ab Authoribus Albigensis Historiae reseruntur, comprobaverit. Suis etiam Ditionibus juste exutus est Radimundus Comes Tolosanus , quia Haeret, cis Albigensibus aperte favebat, & Petrum de C Bronovo , Virum Sanctissimum di Sedis Apostolicae Legatum, sicariis immissis, occidi jussit. Simon vero Monfortius Comes , Crucesignati Dux exercitus, Ditiones R mundi Comitis Tolosani, quas armis Occupaverat, jure belli obtinuit, easque electionOEpiscoporum, necnon Barouum Occitaniae & Provinciae in Synodo Monspeliensi, Concilii Oecumenici Lateranensiis judicio, & Galliarum Regis, qui omitatus Tolosani principalis Dominus erat,concestone di In vestitura sibi justillime vendicavit .

. . Diluia

288쪽

Dilutis duabus hisce difficultatibus , alios ejusdem

Concilii Lateranensis IV. Canones percurramus . Canon quartus damnat, ut superius observavimus, Graecos , qui non prius sacrificare volebant in Altaribus , in quibus Latini sacrificassent, quam ea lavissent,quique baptiZatos a Latinis iterum bapti zabant . Quintus Canon de Sedium Patriarchalium ordine agit, jubetque ut post Romanam Sedem , Constantinopolitana primum locum Obtineat; Alexandrina secundum; Antiochena tertium ; & Hierosolymitana quartum . Canon sextus praecipit, ut singulis annis Provincialia celebrentur Concilia a Metropolitanis . Canon undecimus , Concilii Generalis Lateranensis tertii Canonem de Magistris in qualibet Ecclesia Cathedrali instituendis, qui Clericos gratis doceant, jubet observari, sicut in Lateranensi Concilio pia fuit institutione provisunta , idest in Concilio Generali Lateranensi III. cujus

nonnulla Decreta Concilium Generale Lateranense IU. in suis Canonibus confirmavit, eorumque executionem imperavit, sicut jam observavimus contra Dupinumn alios, qui in hac re decepti sunt, non animadvertentes, ea, quae sub nomine Concilii Lateranensis laudantur in Canonibus conditis a Concilio Generali Lateranensi IV. non esse reserenda ad istud Concilium Generale Lateranense IV. sed referri debere ad Concilium Generale Latera-nense III. ab Alexandro M. Pontifice Maximo conis vocatum, cujus plurima Decreta Concilium Oecumenicum Lateranense IV. sub Innocentio M. habitum in suis Canonibus approbavit, eaque in rem Ecclesiae executioni mandari praecepit.Canon XIV.

289쪽

Clericos a crapula & ebrietate abstinere jubet, eisque venationem , aucupiumque & canes , vel aves ad eum finem alere prohibet. Canon XVI.De Clericorum indumentis decernit, ut in forma & colore modesta sint; ut Ecclesiastici Viri ossicia vel commercia saecularia non exerceant; Mimis, joculatoribus, & histrionibus non intendant, tabernas prorsus evitent, nisii sorte in causa necessitatis in itinere constituti ; ad aleas vel taxillos non ludant,

nec hujusmodi ludis intersint, sed in ossiciis Divbnis, ut par est, & in aliis bonis studiis sese diligenter exerceant . Canon XVII. Prauatorum comessa

tiones, confabulationes illicitas, negligentiam in Divinis ossiciis & celebratione Missarum sub poena suspensionis prohibet, eisque districte praecipit, ut Divinum ossicium diurnum pariter & nocturnum, quantum eis Deus dederit, studiose celebrent &devote . Canon XXI. qui incipit: Omnis utriusque sexus fidelis, jubet primo , ut quisque fidelis, postquam ad annos discretionis pervenerit, omnia sua solus peccata confiteatur , saltem semel in anno , proprio Sacerdoti, & injunctam sibi poenitentiam studeat pro viribus adimplere. Iubet secundo, ut quilibet fidelis Sacramentum Eucharistiae ad minus in Paschate reverenter suscipiat. Tertio, sub poena depositionis prohibet Sacerdoti, ne signo, vel ver-ho, vel alio quovis modo, peccata, quae quis ei confessus fuerit, prodat. Quis autem nomine proprii Sacerdotis, cui,juxta tenorem hujusce Canonis XXL Concilii Lateranensis IV. annua Confessio fieri debet , intelligendus sit ἰ operosa quaestio est, de qua diu multumque disputatum est, & etiamnum disceptatur. Alii quippe nomine proprii Saceruotis so-

- - c e lum

290쪽

luin Parochum intelligendum volunt, quorum sententiam Ioannes Launojus Doctor Sorbonicus in libro qui inscribitur: Explicata Ecclesiae Traditio circa

Canonem: Omnis utriusque sexus, mordicus tenet,

ac prolixe probat. Alii nomine proprii Sacerdotis Summum Pontificem, Dice ce sanum Episcopum , de Parochum designari contendunt. Alii denique nomine proprii Sacerdotis intelligendos esse putant omnes promiscue Presbyteros tam Siculares,quam Regulares a Romano Pontifice & Episcopo Dioece- sano ad audiendas Confessiones sine reii rictione sapprobatos . Hanc gravissimam quaestionem magno animarum aestu hinc inde ventilatam , quae m longius abduceret, hic discutiendam non aggredior , sed solum inhaerendo vestigiis Sancti Thoma, Doctoris Angelici, quo Magistro glorior ac triumpho , quod mihi hac in re veritati magis consonum

videtur , breviter aperire non gravabor . Censeo itaque cum Doctore nostro Angelico, nomine proprii Sacerdotis intelligendum esse Parochum , salva tamen Summi Pontificis in toto orbe Christiano ,& Episcoporum in suis Dioecesibus auctoritate , ita ut qui peccata sua semel in anno ipsis vel Presbyteris, sive Saecularibus , sive Regularibus, quos ad id muneris absque ulla restrictione delegarunt, confessi fuerint, Canoni Omnis utriusque sexus pa tuisle ac fecisse satis censendi sint. Et primo qui dem, quod nomine proprii Sacerdotis intelligendus sit Parochus, id diserte docet S. Thomas in Supplemento 3.partis suae Sumi e quaest. 8. art.q. ubi in quirit , utrum sit necessarium , quod homo confiteatur proprio Sacerdoti l Respondet S. Thomas assirmative, idque in Argumento secundo Sed contra pro-

SEARCH

MENU NAVIGATION