Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1719년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

hat hac ratione: Sieut Episcopus se habet ad Dioeee- sim suam, ita Sacerdos ad suam Parochiam , sed non liacet uni Episcopo in Dioecesi alterius Episcopale licium

exercere secundum Ratuta canonum , ergo non licet uni Sacerdoti Parochianum alterius audire . Ex quibus

verbis liquet, S. Thomam nomine proprii Sacerdotis intellexisse Parochum, sicut post Sanctum Thomam bene multae Synodi Nationales, quae variis in locis fuerunt convocatae,& quas longum esset hic recensere, eodem plane sensu nomen proprii Sacerdotis acceperunt, pro Parochiali scilicet Presbytero. Secundo, S. Thomas Artic. s. jam laudatae quaestionis principalem movet dissicultatem trum aliquis' possit alteri, quam proprio Sacerdoti onfiteri ex privia Iegio vel mandato Superioris i Et postquam partem assirmantem probavit, respondens ad objectionem sibi quarto loco propositam, haec habet i Nullus tenetur confiteri peccata, quae non habet, O ideo si alia quis Poenitentiario Episcopi, vel alteri ab Episcopo

commissionem habenpi confessus fuerit, cum sint sibi dimissa peccata, O quoad Deum, oe quoad Ecclesiam ,

non tenetur ea confiteri proprio Sacerdoti, quantum, cumque petat. Et infra: Bonum est, quod ille, qui auctoritate Episcopi confessionem audit, inducat confitentem ad hoc quod confiteatur proprio Sacerdoti : quod si noluerit, nihilominus eum absolvere debet. Denique , S. Thomas in opusculo contra impugnantes Religionem, postquam ostendit, Sacerdotes Regulares 'ex commissione Episcoporum , & Superiorum Praelatorum esse idoneos ad Praedicationis & Confes- sionis exercenda ossicia , inter diluendas sibi propositas objectiones, ad eam , quae ex Canone XXI. Concilii Lateranensis IV. Omnis utriusque sexuI, Pe

292쪽

tita est, sic respondet: Saeerdos proprius non est Duim Parochialis, sed etiam Episcopus , vel Papa, ad quos

etiam magis pertinet cura ejΨs , quam ad Sacerdotem , ut multipliciter ostensum est. Proppium enim hic non accipitur, secundum quod dividitur contra commune , sed secundum quod dividitur contra alienum . undὸ

qui confessus est Episcopo suo, vel alicui babenti vicem ejus, confessus est proprio Sacerdoti . Quo loco innuit

S. Thomas, proprii Sacerdotis nomiae in Lateranensi Canone ita designari Parochum, ut tmen Summus Pontifex, Episcopi, eorum Poenitentiarii,& quivis Sacerdotes, cum Saeculares, tum Regula res absque restrictione ad excipiendas Fidelium is Confessiones approbati, n*quaquam excludantur , nec incurrant poenas Canonis , qui apud ipsbs peccata semel in anno deposuerino, immo praecept Ecclesiae omnino satisfaciant . Hanc geuuinam Sancti Thomae interpret tionem circa se usum C a nonis lateranensis, Omnιs utriusque sexus, approb. runt Romani Pontifices , quotquot fuerunt a tem pore Gregorii IX. ad nostra usque tempora, ut li-iquet ex eorum Constitutionibus , in quibus concedunt Religiosis Mendicantibus licentiam absque solla limitatione audiendi Confessiones Fidelium , iubentque Episcopis , ut eos ad id muneris obeundum benigne suscipiant. Inter illos Romanos Pon tifices, Ioannes, dictus vigesimus secundus, damna-- vit in Extravaganti Vas electionis , anno MCCCxx I. Voannem de Poliaco Theologum Parisiensem , quod assereret,C6se stiones Sacςrdotibus Religiosiis factas iterandas esse Parocho, neq; Pontificem Sacerdotibus Regularibus dare posse facultatem, ut Fideles tempore Paschali alteri,quam Ecclesiae suaeParocho, . 6 con

293쪽

confiterentur. Eosdem 'oannis de Pollaeo errores, quos nonnulli anno millesimo quadringenteii ino nono vindicare, ac mordicus defendere temerario ausu praesumebant, Alexander V. confixit Diplomate, quod incipita segnans in excellis oec. Sed haec ad veram assequendam intelligentiam hujus Canonis Lateranensis, Omnis utriusque sexus , breviter dicta lassiciant. Consule, si plura desideres , Igatalem Alexandrum Dissertatione Iv. in Historiama , Ecclesiasticam Saecul. XIII. & XIV. De sensu canonis, Omnis utriusque sexus 4 Alii Canones , qui conditi sunt in Concilio Generali Lateranensi IV. pertinent vel ad inhibe dam simoniam, quae tum in dispensandis Sacramentis , tum in conferendis Beneficiis, tum in Monialibus ad Monasterium admittendis committi solebat; vel ad judiciorum Ecclesiasticorum formam

spectant; quorum omnium explicationem, ut brevitati studeam, hic non trado. Hoc unum dumta xat te monitum velim, nemper in Iure Canonico ,

quoties sine addito Concilium Generale laudatur , intelligi Concilium Lateranense IV. D. Quandonam , a quo, & quibus de causis indictum est Concilium .Generale Lugdunensi Primum φM. Concilium Lugdunense I. quod est inter

Oecumenica decimum tertium,anno MCCXLV. die

Lunae proxima post Festum Nativitatis S. Ioannir Baptista caeptum est Lugduni in Galliis apud Rides Monachorum S.'ini. Ei praefuit Innocentius IV. P mi sex Maximus, a quo fuit convocatum . Ad fiaere etiam , praeter Cardinales, qui, taui purpura

xii novum in hoc Concilio ex rubri pilei Insigni honorem

294쪽

norem susceperunt, tres Patriarchae Latini, Constantinopolitanus , Antiochenus , & Aquil ejensis , Centum & quadraginta Episcopi, Balduinas hujus nominis II. Constantinopolitanus Imperator Latinus , & Regum Galliae, Angliae , aliorumque Principum oratores . Ad istud Concilium citatus Fri-dericus II. Imperator, ut in eo causam diceret, venire renuit male sibi conscius, Legatos suos tamen misit, quorum praecipuus fuit Thadaeus de Suessa Imperialis Camerae Judex , Vir Belli, Iurisque peritissimus ,& eloquentiae vehementis. Peractis solemnibus caerimoniis , quae in his sacris caelibus actitari solent, Innocentias IV, peroravit in haec verba eo vos omnes , qui transitis per viam, attendite , invidete, si est dolor sicut dolor meus, & in ea oratione quinque protulit causas, quibus permotus fuerat ad illud celebrandum Concilium . Potissima causa , quae huic convocando Concilio occasionem dedit, fuit dura illa persecutio, qua Friderieus H. Imperator jam a multis annis Ecclesiam miserum in modum divexabat. Ille siquidem ingratus ac impius Princeps , quem a tenera aetate parente suo Henrico inter Imperatores h Mus nominis V. orbatum , di multis civilibus Bellis lacellitum in suam tutelam susceperat Innocentius III. Pontifex Maximus , ei Apuliae Siciliaeque Regnum conservaverar, aditumque ad Imperium munierat, depulso in ejus gratiam Olbone, qui quartus hujus nominis fuerat inauguratus Imperator ἔ ille, inquam, ingratus ac impius Princeps non modo tot beneficiis ,

quibus Sedi Apostolicae erat devinctus , gratiam nullam rependit, sed etiam , ut in Colloquiis primo & secundo observavimus , arma, qua ex voto

295쪽

coutra Saracenos ad Sacra Palaestinae loca recuperanda conferre tenebatur, in Romanos Pontifices convertit. Graves cum Innocentii M. successoribus Honorio III. & Gregorio IX. simultates aluit, & immanes concepit iras , praesertim adversus Gregorium IX. qui eum anathemate perculerat, quod

Exercitum Christianum in Syriam ducens, turpem cum Sullano pactionem iniisset, indeque reversus in occidentem , complures Ecclesiae Romanae terras , qua proditionibus , qua inarte aperto invasis' set , totamque Italiam armis depopuliatus esset,excitata in hoc ipsum Factione Gibellinorum, qui ei adhaerebant, contra Guelphos , qui Romani Pontificis defensionem susceperant; ex qua Gibellinorum , & Guelphorum factione, in acerrima Odia mutuo exardescente , innumerae clades, direptiones , captivitates , incendia, omnesque hostiles &harbaricae immanitates tota Italia impune grassatae sunt. Quin, eo usque processit Friderici Imperatoris in Gregorium IX. furor , ut non solum litteras adversus Sanctissimum illum Pontificem calumniis , probris, ac minis refertas scripserit, sed etiam, teste Matthao Parisio in Historia Anglicana, hos versiculos sparserit, & in cubiculum Pontificis immitti curaverit:

Fata doceat, seliaque monent,aviumque volatuseritius Mundi melleus unus erit. Roma diu titubans , variis erroribus acta,

Totius Mandi desinet egie caput. His Imperatoris versiculis Pontificem hocce Disticho respondisse scribit idem Matthaeus Parisias r

ma refert, scriptura docet, peccata loquuntur,

uod tua vita .revis, poena perennis erit. Tot

296쪽

ECCLESIASTICA. 283

Tot diris ac luctuosis malis , quibus id temporis premebatur Eccletia , ut occurreret atque prassentissimum afferret remedium Gregorius IX. Aeneiarios furentis Imperatoris saltem ex parte reprimeret ausus, Generale Concilium anno MCCx L. Romae indixit, quod tamen celebrare non potuit,

quia Episcopi, qui ex Gallia, & Hispania cum aliquibus Cardinalibus Genuensium triremibus vecti ad illud accedebant, a Friderici Imperatoris classe Ditionis Pontificiar terras infestante capti sunt, re ad Imperatorem perducti, cujus jussu fuerunt carceribus mancipati, ut constat ex litteris Praesulum, qui e clade evaserunt, ad Gregorium IX. & ex Epistolis consolatoriis ejusdem Gregorii Pontificis ad ipsos, quas in Annalibus Ecclesiasticis describit Odoricus Ronaldus. Eo , de tam gravi & infausto Episcoporum, Cardinaliumque casu , accepto nun Cio, Gregorius m. paulo post prae animi dolore excessit e vita, eique successit Coelestinus In qui post septemdecim dies ab electione sua e vivis itidem

ereptus est. Tandem Innocentius IV. successor Cale-flini In statim ac ad supremum evectus est Pontifi catus culmen , de concordia Sacerdotium inter Se Imperium ineunda serio cogitavit, millis ad Imperatorem Legatis, qui postularent, ut Praesules,

qui pugna navali capti, iniuste ab ipso detinebantur , libertati restituerentur, aliasque aequiis inas ei proponerent pacis conditiones . Friderieus Imperator oblatas sibi a Legatis Summi Pontificis conditiones pacis se observaturum promisit per suos oratores, quos ad Sedem Λpostolicam de pace tractaturos misit. At superbum , infidum , versi pellem , sibique non constantam Principem, pro

297쪽

missorum, pactorumque brevi poenituit. Cum tuitur Fraderιcus, deposita poenitentiae Iarua , insolentius se gereret, ac nulla superesset spes conciliandae pacis, Inaocentius IV. propositum & mentem Gregoria IX. secutus, Concilium Generale ad reprimendam Fraderici temeritat in convocare decrevit.

Sed quia dissicile admodum erat illud Romae celebrare , cum tota Italia bellorum ac sediticinum , motibus tum temporis jactaretur, Summus Pontifex structas a Friderico insidias fugiens, annuente Sanctissimo Rege Ludovico IX. in Gallias, tutissimum Romanorum Pontificum azylum sese recepit, ubi ad celebrandum Concilium, Lugdunum , urbem clarissimam , delegit. Haec igitur persecutio, 'Pridericus Imperator diu vexavit Ecclesiam, potissima causa fuit convocandi istud Concilium Lugdunense primum. D. Haec mota in Ecclesiam a Friderico II. Ιmperatore persecutio, fuitne sola causa convocandi Concilium Generale Lugdunense primum lM. Praeter hanc persecutionem, qua Fridericus Imperator exagitavit Ecclesiam, quaeque celebrando Concilio Generali Lugdunensi primo Occasionem dedit, alias quatuor hujus Concilii convO-

candi causas recitat Innocentius IV. in Oratione ,

quam in ipso Concilio habuit, & in litteris , quibus Episcopos ad illud Concilium evocavit. Una ex his causis fuit necessitas ferendi subsidium,

Orientalibus Christianis adversus Saracenos , qui, capta Hierosolymorum urbe , praesentem ruinam toti populo fideli minabantur, nec non extremam Imperio Constantinopolitano cladem , cujus tunc Latini vix reliquias tuebantur; conspirantibus ad-

298쪽

versus ipsos Graecis, finitimisque barbaris , sublata omni spe obtinendi subsidium, propter continua bella , quibus Fridericus Imperator Occiden tem distinebat, & omnia in Ecclesia sus dequo miscebat. Alteram causam celebrandi Concilium Generale Lugdunense I. praebuit funesta illa Tart rorum irruptio, quae iis temporibus Christianae Reipublicae incubuit. Gens quippe Tartarorum armis furens, devastata primum, instar torrentis rapidissimi, utraque Λrmenia , deinde direptis quae inter Maria Caspium & Euxinum interjacent Provinciis,Georgianorum, & Mengretinorum, Mosco viam, Poloniam,Transylvaniam, & Hungariam caedibus & incendiis populata est. Tertia causa convocationis istius Concilii Generalis Lugdunensis primi fuit Schisma Graecorum, quod in dies au gebatur . Quarta tandem causa fuit excessus Praelatorum ac Clericorum, qui mores non exigebant ad Sacrorum Canonum regulas. Diutina siquidem bella, & pullulantes ubique factiones in causa fu rant, cur collapsa esset Ecclesiastica Disciplina , moresque Clericorum in graviora quotidie vitia dilaberentur. Ad hanc igitur tollendam morum perversitatem , de ut Ecclesia pristinum , qui jam pene obsoleverat, dignitatis splendorem recuperaret , hoc Concilium Oecumenicum Lugdunense primum convocavit Innocentius IV. Pontifex Ma

ximus .

Fuitne diu prorogatum Concilium Generale Lugdunense primum ἰM. Brevi temporis spatio, & Αctionibus , seu Sessionibus tribus absolutum est hoc Concilium Generale Lugdunense primum. Prima Actio, seu Sessio

299쪽

Sestio habita e it quartoKalendas Iulii anni MCCxLv. Altera post elapsos dies octo, & tertia, eaq ue p ctrema, paulo post, hoc est, xvI. Kalend. Hugusti celebrata fuit . His tribus Sellionibus finis impositus est Concilio Generali Lugdunepsi primo . D. Expone, quaeso, uberius ea quae acta sunt in tribus illis Sessionibus Concilii Generalis Ludi dunensis primi .

M. In priore Sessione conquestus est Innoeenis eius IV e Praelatorum excessibus. Infelicem Christianorum tum in oriente, tum in Septentrioni, satum exposuit, multaque dixit de saeviente Frideri Imperatoris in Ecclesiam persecutione, quamvis Thadaus procurator Friderici, ut Summi Pontificis,

S Ecclesiae gratiam magnificis promissis Domino suo conciliaret, multa statim in ipso Concilii limine spopondisset, videlicet Fridericum ereptas Ecclesiae Romanae ditiones redditurum ,& pro illatis damnis, irrogatisque injuriis, iacturum satis, Graecorum Imperium ad obedientiam Ecclesiae reducturum, Tartaros, & Saracenos propriis sumpti- ibus impugnaturum, & profligatas Terrae Sanctae res pristino splendori restituturum. At, cum montes aureos Fridericus Imperator per suum Procuratorem Thadaeum polliceretur, ut Ecclesiae illude

ret , ejusque judicium declinaret, tam splendidis promissis Imperatoris , qui toties sesellerat, stare

minime voluit Innocentius IV. . In Actione secunda Summus Pontifex Frideria et Imperatoris sacrilegia, tyrannidem , censuram rum Ecclesiae contemptum , initum cum Saracenis foedus , & impudici .cum Saracenis mulieribus amoris commercia, perjuria, aliaque scelera oculis

300쪽

lis Patrum subjecit, quae omnia Thadaeus, Procurator Friderici, utcumque diluere conatus est, sed cum objecta crimina infirma defensione repelleret, inducias petiit, ut Dominum suum de his , quae in Concilio gerebantur , certiorem faceret. Regis Christianillimi , & Regis Λnglorum Oratoribus preces Thadaei commendatione sua sustentantibus . concesiae ei sunt duarum Hebdomadum induciae. Sed monitus Fridericus Imperator , & in furorem actus Pontificem & Patres Concilii diris devovit, judicesque recusavit. Quo responso ad Concilium perlato, multi, quia Friderico stabant, ab ejus partibus recesserunt, & Patres Concilii, praesertim Hispaniae Episcopi, contenderunt in Fridericu Imperatorem animadvertendum esse secundum formam juris. In tertia & ultima Sessione Innocentius In senistentiam in Fridericum Imperatorem ,sacro praesente Concilio , tulit, qua illum damnavit , e Fidelium communio ue defecit, & Imperii dignitate atque Siciliae Regno privavit. In ea autem Innocentii In

adversus Fridericum sententia singillatim recensentur scelera & sacrilegia, quorum impius ille Imperator fuit insimulatus; nemper declaratur reus violatae pacis inter Ecclesiam & Imperium initae; S crilegii in captione & violenta detentione Cardinalium , & aliorum Autistitum , qui ad Concilium a Gregorio M. Romae indictum proficiscebantur ;Pontificiae Authoritatis fauiosis in Gregorium M. epistolis laesae ; invasionis patrimonii Sancti Petri;

contemptus censurarum, quibus a Gregorio M. fuerat innodatus; Ecclesiae in sacris praesertim electionibus opprestae; tyrannidis in Clericos, quos duel-

SEARCH

MENU NAVIGATION