Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1719년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

Gentes , ejusque Summae Theologicae, egregIum lI-hrum Apologeticum adornavit. Auctor est isto Nicolaus Cuba sitas librorum sex De Vita in Christo , quos Iacobus Pontanus Soc. Iesu Theologus Latine vertit, & publica luce donavit Ingol stadii anno MDCI v. una cum ejusdem Nicolai Cabinia oratione in foeneratores, quam Iacobus Pontanus Latine itiadem vertit. Plura alia opuscula scripsit hic Meo- laus Cabolas, quorum aliqua typis excusa sunt,alia adhuc MSS. in Bibliothecis habentur, ut testatur Leo Allatius in sua Dissertatione De Nilis pag. 3 3. ubi eorum Catalogum texit. Denique, Graeco rum , qui Saeculo XIV. aliqua in Oriente doctrina Iaude claruerunt, agmen claudent duo Scriptores Graeci cognomine Nili, quorum primus, seu Nilus, Metropolita Rhodius, Latinorum fuit hostis acerririmus , & Auctor est Enarrationis Onopticae de Saninctis Oecumenicis Onodis , quae a 'ustello patri edita ad calcem Nomocanonis Photiani, fuit postea a Iuue Ilo filio inserta in Bibliotheca Iuris canonici. Ejusdem Nili Metropoliis Rhodii orationem in sanctam Matronam ex Insula Chio oriundam Grae Lat.

evulgavit Leo Allatius. Alter Scriptor Graecus, dictus Nilus Da la, Monachus in Creta Insula, Latinis paritet hostem infensissimum sese prodidit, &adversus ipsos scripsit: Opus de Ordine in divinata Triade , O de Processione Spiritus Sancti, quod extat MS. in Bibliotheca Vaticana . . Alios tres Tractatus contra Latinos composuit idem Nilus Damia, qui MSS. extant in Bibliotheca Regis Christianissimi, & quorum nonnulla fragmenta citat Leo Allatius in suis libris De Ecelesocci . in Orient.

perpetuo consensu --. - . ia

Cooole Disiti

392쪽

ECCLESIASTICA. 379

D. Cum florentissimum Galliarum Regnum Viris eruditione claris semper abundaverit, pergratum mihi erit nosse Scriptores Gallos , qui Sarculis XIII. & XIV. Ecclesiam, remque litterariam suis perdoctis lucubrationibus ornarunt, illustrarunt, nobilitarunt .

M. De Gallis Scriptoribus, qui Saecul. XIII.& XIV. Monasticam,vel Regularem vitam professi, eruditione praefulserunt, vel juris Civilis & Canonici peritia insignes, maximam sibi apud omnes famam compararunt,in hac Classe omnino praetermittam; quia de illis suo loco, idest , in Classibus , in quas utriusque Saeculi Scriptores distribuimus , data opera mox dicturi sumus. In hac itaque secunda virorum IllustriumClasse eos dumtaxat Scriptores Gallos reponam, qui ad Monachorum, vel Regularium, aut Iurisconsultorum Classes referri minime possunt. Floruit in primis Saeculo XIII. in Galliis Guillelmus de Seliniaco , qui Archiepiscopatu Senonensi, & Nivernensi Episcopatu singulari modestia recusatis, Antisiodorensis Ecclesitae, cujus Decanus erat, electus est Episcopus, & postea ad Sedem Parisiensem invitus,& jussu Honorii III. Pontificis, translatus fuit. obiit anno MCC xx III. &Author est Summa Theologica, quae typis excusa

prodiit Parisiis anno Mo. 'Iordus, Christianissi ini Regis Philippi offugusti Medicus & Chronographus, Gesta, seu Historiam ejusdem Philippi Augusti conscripsit, quam Ludovico VIII. Galliarum Regi nuncupaVit, eamque tomo 3. Veterum Hissoria Franciae Scriptorum edidit Franciscus Duchesiuius . Hos Scruptores eruditione & eximia morum pietate superavit Guillelmui, issemus a patria cognomi uatus,

393쪽

& Episcopus Parisiensis omni litterarum genero instructissimus . Doctii sinis operibus nomen suum celebravit, quorum Indicem Labbeus in Dissertatione de Scriptoribus Ecclesiasticis exhibet. Huic tamen Guillelmo Episcopo Parisiensi tribui non de-hent Dialogi septem de Sacramentis, qui sub ejus nomine Lipsiae anno MDxxI I. N Lugduni an. MDLxv I I. prodierunt. Illorum quippe Septem Dialogorum de Sacramentis germanum Authorem esse Guillelmum Parisiensem juniorem ex ordine Fratrum Praedicatorum, qui eodem Saeculo XIII. vixit,recte

observat Theophilusisnaldus in libro de bonis Omalis libris Erotemate X. Certe stylus septem illorum Dialogorum valde discrepatastylo Guillelmi Episcopi Parisiensis , & in eorum calce citantur S. Thomas Aquinas, & Retrus de Tarentasia, qui posteriores sunt Guillelmo Parisiensi Episcopo , qui obiit anno MCCxLvIII. Collegium Sorbonicum , ex quo innumeri prodierunt Viri eruditi, & de Ecclesia optimg meriti, condidit anno MCCLII. bertus de Sorbona, a natali vico ita cognominatus , Canonicus primum Suessonensis. deinde Parisie sis. Scripsit opusculatria ascetica, videlicet de conscientia; de confessione; & Iter Paradisi , quae extant in Bibliotheca Patrum tomo xxv. Henricus de Segusio Archiepiscopus Ebredunensis , & postea ab Urbano IV. Cardinalis Episcopus Ostiensis creatus, ob eximiam in utroque jure eruditionem, Splendoro Fons juris appellatus, scripsit Summam utriusque juris , quae vulgo dicitur Aurea Summa Hostiensis . Edidit etiam Expositionem in sex libros Decretalium, jussu Alexandri In Pontificis Maximi. Iacobus de

394쪽

Acconensis Episcopus in Palaestina, deinde: Cardinalis Episcopus Tusculanus a Gregorio G. creatus, scripsit libros tres Historia Orientalis O Occidenta lis ; Conciones in Evangelia oe Epistolas totius anni ;& Vitam S. Mariae riniacensis , quae habetur apud. Surium ad diem xx I II. mensis Junii. Henricus Boni collius, in Sacra Facultate Parisiensi Doctor,tanta cum laude Philosophiam & Theologiam Parisiis docuit, ut totius Academiae Parisiensis suffragio Doctor solemnis nuncupari meruerit. Multa scripsit opera, inter quae praecipue censentur Summa quaestionum Theologicarum: Quodlibet a Theologica in IV. libros Sententiarum, & liber de Viris Illusiribus , seu de Scriptoribus Ecclesiasticis, quem a tempore, quis desiit Sigebertus Gemblacensis Monachus, ad suam usque aetatem perduxit. Inter Illustres Scriptores, qui Saeculo XIII. In Galliis floruerunt, locum, mea quidem sententia, habere non debent Guillelmus

de Sancto Amore, Ee Ioannes de Posiaco, quorum primus in Sacra Facultate Parisiensi Doctor TheologuS, contra recentes Fratrum Praedicatorum &Minorum ordines, gravissimas , ut jam observavimus, in Academia Parisiensi turbas excitavit, adversus illos scripsit libellum de Periculis novissimorum temporum , quem a capite ad calcem erroribus scatentem Alexander IV. Pontifex Maximus, post habitam relationem quatuor Cardinalium , quibus illum examinandum commiserat, damna Vit tanquam iniquum , scelestum , execrabilem . Alter vero, seu Ioannes de Posiaco , Doctor etiam Theologus in Sacra Facultate Parisiensi , nonnullos errores circa Sacrametum Poenitentiae in Scholis &Praedicationibus vulgavit, quos Ioannes XXII. dili

395쪽

genti excussos examine,& habita solerti cum S.R. E. Cardinalibus collatione,tanquam falsos erroneos, a sacra doctrina devios , auctoritate Apostolica reprobavit. Quod spectat Scriptores Gallos , qui Saeculo XIV. floruerunt, unum prae caeteris aliqua laude dignum inveni, videlicet Nicolaum Oresmium, Theologum Parisiensem,& Navarrici Collegii Gymnasiarcham, qui postea ex Decano Metropolitanae Rothom agensis Ecclesiae, Lexoviensis Episcopus creatus est an.MCCCLxxv I I. Scripsit librum de Communicatione Idiomatum , Tractatum contra rologos Iudiciarios,& Tractatum de Mutatione Monet rum , qui extat in Bibliotheca Patrum Editionis Lugdunensis tom.xxv I. Λlia quamplurima ejusdem Nicolai Oromii Scripta, & in his Sermones cxv. in Bibliothecis Navarrensi, Vaticana, & Augustinianorum Parisiensium MSS. asservata recenset Ioan-- nes Laundus Doctor Parisiensis tomo 2. Historia Omnasii Navarrici pag. q38. Non defuerunt quidem Saeculo XIV. in Galliis alii Academici Parisienses, qui Theologiam in Scholis docuerunt,& de ea libros scripserunt, ut patet ex eorum Catalogo, quem uaggius Bulaeus texit tomo I v. Historia universitatis Parisiensis, at, ut candide fatear, isti Academici non magnum sibi pepererunt nomen, & incensum Virorum Illustrium venire haud merentur, eo quod, neglecto Scripturae Sacrae & Sanctorum

Patrum studio, in pertractandis frigidis , jejunis &spinosis quibusdam Theologiae Scholasticae quaestionibus omne otium tempusque frustra contriverint. Qua de re Nicolaus de Clemengiis Theologus Parisien As qui vixit Saeculo XIV. & obiit ineunte Sarculo XV. in libro de Studio Theologico, quem Luca

396쪽

ECCLESIA STICA. 383

Baeberius edidit tomo v M. Spicilegii, Iure merito conqueritur his verbis: Quocirca miror Theologos nostri temporis paginas Dioinorum Testamentorum ita negligenter legere , oe nescio quarum satis sterilium a subtilitatum indagine sua ingenia conterere,utque utar verbis Apostolicis : Languere circa quastiones ac pugnas verborum ; quid sibi volunt illa verba Apostolica ' illos procul dubio reprehendere volunt, qui omissa fertili ae fructuosa arbore Sacrarum Scripturarum, in silvaticis o serilibus pabulum doctrina re- quirunt, inter quas languere dicuntur Solebant antiqui Patres O Theologi, quorum per Ecclesias sunt approbata Scripta, nihil dicere vel astruere, nisi quod Scripturarum testimonio posset confirmari .

Nune autem plerosque videmus Scholasticos sacrarum inconcussa testimonia litterarum tam tenuis assimare momenti, ut ratiocinationem ab auctoritate ductam ,

velut inertem in minime acutam sibilo ae subsannatione irrideant, quasi sint majoris ponderis qua pbantasia humanae imaginatιonis adinoenit, quam qua Divinitas coelitus aperuit edic.Plura itaque de Scriptoribus Gallis in praesentia non dicam, maxime cum de Monachis, Regularibus , & Jurisconsultis , qui Saeculis XIII. & XIV. tu Galliis floruerunt, Opportunius in sequentibus Classibus, in quas illos dati ribuimus, sermonem simus habituri. D. Florueruntne tu. Italia Saeculis XIII. &XIV. multi eruditi Scriptores ἰM. Praeter Romanos Pontifices ex Italia oriundos, qui doctrina & pietate celebres Cath licam Ecclesiam summa cum laude gubernarunt,

bene multi doctissimi Monachi, Regulares,&Jurii consulti insignes, Italiam Saeculis XIII.& XIV. ill

stra

397쪽

serarunt perdoctis Scriptis, quae,juxta praescriptum ordinem, commodius referemus in quatuor po-Bremis Classibus Scriptorum utriusque Saeculi. In ista porro tertia Virorum eruditorum Classe duos dumtaxat proferam praeclaros Scriptores Italos, qui decimo quarto Ecclesiae Saeculo litteras impe

se coluerunt, & magnam nominis aestimationem

apud egregie cordatos homines sibi conciliarunt. Primus est oannes Villanius Florentinus , qui ibhris x D. Historiam Italice scripsit, a primis Nembrothi temporibus ad annum usque MCCcxLvIII.

quo e vivis excessit. Hanc Ioannis Villaati,qui inter optimos Historicos laudatur, Historiam continuavit Matthaeus ejus frater. Alter illustris Scriptor Italus, est Franciscus Petrarcha , qui Aretii, Patre Florentino exule, natus est anno MCCCIv. Fuit Vir excellentis ingenii & exquisitae doctrinae, restor scentis , ut ait Erasmus in Ciceroniano, eloqueatia

apud Italos Princeps , fua atate celebris ac magnus .

Parmensis Archidiaconus, tum Cathedralis Ecclesiae Patavinae extitit Canonicus . Praeter Epistolas& Carmina, quae praesertim in canendis erga Lauram suis amoribus juvenis adhuc scripsit in amaena valle prope Avenionem , quam Incolae Clausam vocant,excellentes edidit Dialogos de Remediis utriusque fortuna et libros duos de Uita Solitaria, & totidem de Otio Religiosorum: Dialogos de vera Sapientia, & de contemptu Mundi: Psalmos Septem Poenitentiales : librum unum de sepublica optimὸ administranda: alterum de Officio o Virtutibus Imperatoriselibros quatuor Rerum memorandarum, & alia hujusmodi elegantissima opuscula , quae Omnia typis ex cusa prodierunt Bassile se anno MDLI v. & MDLXXXI.

398쪽

ECCLESIASTIC AD 38

Testatur tamen Casi rus Oudinus in Supplemento ad librum Bellarmini de Scriptoribus Ecclesiasticis librum Francisci Petrarcha, qui inscribitur: De ea-sibus Virorum Illustriam , adhuc manuscriptum reperiri in Bibliotheca Coibertina, ibidemque exta re ejusdem Authoris Rerum familiarium Epistolarum libros viginti quatuor manuscriptos, quorum novem tantum editi sunt. Obiit Franci cus Petrarcha in Arquat', agri Patavini pago,an.MCCCLxx Iv. aetatis suae Lxx. Lubens hic praetermitto duos insignes Scriptores Italos, quorum primus fuit Dantes Aligerus Poeta eximius, patria Florentinus , qui Saeculo XILL in Λrte poetica potissimum excelluit, sed cum esset nimium dentatus, mordax, & male dicus obtrectator, ab imamet patria sua proscriptus est, exulque vivere coactus. Alter Scriptor Italus, fuit annes Boccatius, patria itidem Florentinus, qui Saeculo decimo quarto vixit & obiit. Plures conscripsit libros, in quibus sese obseaenum impium, & maledicentissimae linguae virum ubique prodit. χD. Progrediamur, si placet, ad quartam Virorum Illustrium Classem , in qua tibi onus incumbit disterendi de Scriptoribus Hispanis, qui Saeculis decima tertio & decimo quarto celebri

res fuerunt.

M. Cum de Scriptoribus Hispanis, qui Saeculis XIII. & XIV. Vitam Monasticam, aut Regularem egerunt, simus suo loco dicturi, tres dumtaxat magni nominis, & Episcopalibus Infulis ornatos hic producam Hispaniae Scriptores, quorum primus est dericus Ximenes, gente Navarrus , &δε rchiepiscopus Toletanus. Interfuit Concilio Oe-2 om.V. Bh cuin

399쪽

cumenico Lateranensi IV. sub Innocentio III. Pontia fice Maximo anno MCcxv. celebrato, ubi, ob suam singularem eruditionem, summam, a pollebat, eloquentiam,& variarum linguarum peritiam magno in honore habitus est. Libros novem scripssit de 'bus Hilbania, ab Herculis in eas regiones adventu usque ad annum MCCxLIII. ins subjunxit Ostrogothorum, Sueuorum, Alanorum, & Wanda Iorum compendiosam Historiam. Edidit denique Historiam Arabum, & Historiam Romauorum . Haec omnia Dd eriei Ximenis opera Andreas Sehottus publicavit toma a. Hispania Illustrata. Alter Scriptor Hispanus, qui eodem SaecuIo decimo te tio floruit , est oueas, Tudensis Episcopus , patria Legionensis, & Gregorio IX. Pontifici Maximo apis prime charus Scripsit libros tres adversus Haereisticos Albigenses, quos primus in lucem emisit

Ioannes Maνiana Ingolstadii anno MDCxII. & exinde eum Notis Ioannis Marianae, Graiseri, & Schotti in Bibliothecam Patrum relati sunt tomo xxv Descripsit etiam idem Lucas Tudensis Episcopus, jussu

Berengaria Hispaniarum Reginae, Vitam oe Miracuti S. Isidori, quae extat apud Mabillonium Saeculo II. Benedictino,& apud Bollaadam ad diem I v. Aprilis. ronicon quoque S. Udori multis additionibus i cupletavit Lucas Tudensis Episcopus, & ad suam usque aetatem perduxit, quod ab Andrea Scholio editum est tomo a. Hispania Illustrata. Tertius postremo Episcopus, qui Saeculo XIV. in Hispaniis

floruit, est A bonsus Uargas, patria Toletanus, in Sacra Facultate Parisienti Doctor Theologus,Ux mensis primum, deinde Pacensis Episcopus, ac demum Λrchiepiscopus Hispalensis, ex ordine Ere-

400쪽

ECCLESIASTICA. 387

mitarum S. Mustini assumptus. Scripsit Commentarios in In libros Sententiarum, quos Discipulis in Facultate Parisiensi dictaverat , & quaestiones in Aristotelis libros trei de Anima, quibus inter Theologos Scholasticos primi subsellii locum obtinere

meruit .

Cum Angli Scriptores, quos in quinta CIasse

Virorum Illustrium constituimus, omnes ferme fuerint Monachi, aut Dominicant,aut Franciscant, unum tantum aut alterum in hac Classe laudabo ;de Monachis vero, Dominicanis, & Franciscanis Scriptoribus, qui ex Λnglia oriundi Saecula decimum tertium, & decimum quartum eruditione illustrarunt, copiose in his Classibus, in quas illos ordinavimus, dicturus. Floruit itaque in Anglia Saeculo decimo tertio Gervasius Tilberiensis, ita cognominatus a Tiseria, quod oppidum est in Λnglia, in Ilitore Thamesino situm L Henritam Λωglorum Regis nepos fuit, a quo ditionis ΛreIatensis Marescallus factus, non modo Regis sui, sed de

Ottonis In Imperatoris benevolentiam sibi conciliavit. Scripsit Commentarium de Imperatorum Romanorum, Gothorum, combardorum, Britonum, Fram

eorum, Anglorumque Regnis ἀ Edidit etiam librum de Mirabilibus Mundi, cic Historiam Anglia tripartiatum, quam Baleus digessit in tres columnas , atque inde Tricolumnium inscripsit. Alia ejusdem Gers sit opera recensent Baleus, Pisseus, & alii, qui Scriptorum Anglorum Catalogum texuerunt. Alter Scriptor, qui eodem Saeculo XIII. in Anglia eruditionis laude claruit, appellatur Robertas,Episcopus Lincolniensis, dicitur etiam Grosebead, Gallice. Grosse tesse . Hunc ηοbertum, Lincolniensem Epi-B b a scois

SEARCH

MENU NAVIGATION