장음표시 사용
411쪽
uius Senensis in Bibliotheca , quos sequitur Malaea da in Annalibus . Caeterum , etsi S. Dominicus inter Scriptores locum non habeat, omnium tamen
virtutum , doctrinae, di praeclare gestorum gloria illustris fuit, atque foecundisiimus parens omnium Scriptorum Ecclesiasticorum, quos peperit Ordo Praedicatorum , & quorum calamis Fidem Catholicam propugnavit, ejusque dogmatum adversus Haereticos asseruit & illustravit veritatem, sicut insequenti Colloquio Ostendemus. Scriptorum itaque ordinis Fratrum Praedic torum Catalogum ordiar a B. Iordano, e Saxonia nobili genere oriundo , Theologo Parisiensi , &ejusdem ordinis post S. Dominicum Generali Magi stro electo in Comitiis Parisiensibus anni MccxxII. Hic Sapientissimus Ordinis moderator, praeter ardentissimum salutis animarum desiderium, quo, S. Dominicum imitatus, jugiter flagrabat, singulari doctrina, religiosa prudentia, ac multis aliis praeclaris virtutibus, quae ipsi omnium admirationem conciliabant, emicuit. Post celebrata Parisiis Comitia Generalia anno MCcxxxvI. Loca Sancta Pall- Ω i nae invisere , & Ordinis Conventus his in partibus constitutos visitare deliberaverat. Sed ejus consilia inopinatum interturbavit naufragium, de ordini hunc summum Virum eripuit. Navi si quidem , qua vehebatur , atroci irruente tempestate ssubmersa est. Ejus tamen corpus repertum, in Acconense Fratrum Praedicatorum Coenobium delatum est, ibique honorifice conditum . Hujus Viri Sanctitatem post ejus obitum Deus miraculis illustravit , ut videre est in ejus vita, quae extat apud Surium, di apud Bollandum ad diem xvi. mensis Fe
412쪽
bruarii. Egregia eruditionis ac pietatis monumenta reliquit B. Iordanus. Duos libros, unum de Ponderibus , & alterum de Lineis , teste Nicolao Triveto in Chronico ad annum MCCxx II. scripserat B. 'ordanus, antequam ordini Praedicatorum nomen daret, ex quibus eum in saecularibus scientiis, & pra cipue in Mathematicis Disciplinis excelluisse facile colligitur . Sublimioribus deinde scientiis navata
opera, plures utiliores composuit libros. Scripsit enim librum de initio Ordinis Fratrum Praedicat rum: Epistolas plures ad FratreS, quorum non nullae editae, aliae adhuc manu scriptae leguntur. Conscripsit etiam Commentarium in Apocal sim , qui confundi non debet cum Commentario in .sOcal sim , quem lucubravit alter Iordanus, natione itidem Saxo, ord. Eremitarum Sancti Augustunt, qui floruit decimo quarto Saeculo. Alia denique in Priscianum, & ad Grammaticam spectantia opuscula scripsit B. 2οrdanus , atque Author est piae cujusdam rationis Orandi B. Virginem , erga quam singulari pietate erat affectus , quae Coronula B. Virginis dicitur. Ad promovendum in ordine Fratrum Praedicatorum cultum B. virginis , hunc morem instituit B. Iordanus, ut Religiosi hujus ordinis, post persolutum completorii, quod vocant , officium, solemniter Canerent Antiphonam Sane Regina &c. qui mos apud Fratres Praedicat res etiamnum lauuabiliter viget ac frequentatur . Uineentius, natione Gallus , patria Burgundus , Ordinis Fratrum Praedicatorum , & Conventus Bellovacensis, unde suum cognomen sumptit, alumnus, Regnante in Galliis S. Ludisico, floruit, suumque magnum, & ex variis Λuctoribus deflo-
413쪽
ratum c5cinnavit Speculum,quod in quatuor partes ab ipso fuisse distributum, videlicet in Naturale,Doctrinale, Historiale, & Morale, communis erat eruditorum Opinio, antequam perdoctus noster Iacobus Echard antiquissim ii manu scriptum Codicem Speculi Vincentii Bellovacensis detexisset in Collegii Sor- honς Bibliotheca.Ex eo siquidem manuscripto Coindice Sorbonico Clarissimus ille Auctor,in libro,que nuperrime in lucem edidit, & cui hunc titulum praefixit: Summa S. Thomae vindicata , hanc pervulgatam opinionem explosit, & sole clarius evicit, Vincentium Bellovacensem non in quatuor partes, sed in tres dumtaxat suum divisisse Speculum, scilicet in Naturale , Doctrinale, & Historiale , subindeque quartum Speculum, seu Morale , quod tribus praecedentibus assutum est, tanquam spurium ac plane supposititium e ste re)iciendum . In primo Speculo, seu Naturali, quidquid est in Mundo visi-hilium & invisibilium juxta sex dierum creationis seriem congruentissime complectitur Vincentius Bellovacensis. In secundo Speculo, seu Dori rinali, scientias & artes omnes a Grammatica ad Theologiam usque pervadit. In tertio Speculo, seu inuo-riali, Gesta omnium gentium ab ipsis mundi primordiis ad annum usq; millesimum ducentesimum quinquagesimum prosequitur. Ad istud amplissimum perficiendum opus,S.Ludovicus, Galliarum Rex, sumptus liberaliter suppeditavit, quibus opuSerat ad comparandum innumeros propemodum codices , quibus usus est Vincentius Bellovacensis in illo immensi plane laboris conscribendo opere, ex quo eum fuiste indefessi studii, variae eruditionis, di infinitae Lectionis virum,facile quisquis judicare potest.
414쪽
potest . Alia Upuscula scripsit Viruentiat Bellova
censis , videlicet libros quatuor De Gνatia Dei, iive De Minerio udemptionis humana: librum unum de Laudibus B. Uirginis Maria r Alterum librum d Laudibus S. Ioannis Evangelissae r librum unum de Eruditione Puerorum 'galium ad Margaritam Galialiarum Reginam, S. Ludovici Conjugem a denique consolatorium de morte amici, ad Sc Ludovicam Galliarum Regem . Non me sugit, disertum nostrum Melchiorem Canum vitio verin re Uiacentio Bellovainciensi, quod in rebus historicia plus aequo credulus fuerit. Sed advertere debuino perdoctus ille Theologus, Vincentium Sellovacensem in suo Speculo. Hi- sociali noluisse proprio marte describere Historiam , sea solum in animo habuisse, simpliciter reia ferre . di ordinare ea Historiae monumenta , quae ex variis Scriptoribus hauserat , a Lectoribus t men cum aliquo delectu accipienda , sicut ipsemet candide profitetur in sui Opetis Prologo. Capit quarto his verbis a Praesertim cum hoc ipsum Opua utique meum simplicis r non sit, sed eorum potiti ex quorum dictis fer/ totum illud contexui. Nam ex meo ingenio pauca , . quasi nulla addidi. Ipsorum igitur est auctoritate, meum autem sola partium ordinatione. Qua in re non culpandum, sed potius laudandum esse censeo Vincentium Bellovacensem, quippe qui
multa Historiae monumenta velut varia Auctoruaa, ex quibus ea excerpsit fragmenta, alias peritura , polieris servavit. Unde, sicut etiamnum iis gratias te ferre solemuS, qui vel veterum opuscula in Bibliothecarum angulis delitescentia producunt in lucem , vel Scripta , ut vocant, fugitiva , vel Epiastolas, Distertationes leviores, & similia, suis Dia-. 2 om.V. C c riis
415쪽
riis inserta ab interitu secura reddunt , quamvis In his haud pauca sint, quae accuratum lectoris examen ac delectum postulent ἰ ita etiam fateamur necesse est, nos plurimum debere Vincentio Bellois vacensi, qui in suo opere quam plurima Historiae monumenta, quasi stagmenta ex variis Scriptori-hus collecta, expedita methodo disposuit, digessit, ordinavit, di ab interitu vindicavit, ut deinceps prudens & sagax lector ea non promistud & indiscriminatim , sed praevio adhibito examine ac deIectu accipere ac discernere posset . Hugo de Sancto Caro , natione GaIIus, ex Barincinoneta, oppido Delphinatus, oriundus, ordinem Fratrum Praedicatorum Saeculo XIII. doctrina sua maxime illustravit. Ex Doctore Theologo Parisiensi, & Provinciali Franciae, primus ordinis Fratrum Praedicatorum ab Innocentio In Pontifice Maximo creatus est Cardinalis Tituli S. Sabina, &Legationibus Apostolicis in Germania & Gallia Priciare functus . Hugonem de Sancto caro fuisse Λrchiepiscopum Lugdunensem quidam scribunt, sed certa illius Ecclesiae monumenta illos falsi convincunt . Satis ad summi illius viri gloriam ornamenea sunt, que revera possedit, etsi adstititia, seu aliis
tinde emendicata ei non accersatur dignitas. I Veturae Novum Testamentum Commentarios locupletissimos edidit, quadruplicem Sacrorum Codicum sensum perspicua, docta, pia, solidaque brevitate
exponens. Composuit etiam Speculum Sacerdotum Ecessa i Sermones de Tempore σ de Sanctis . Auinctor est quoque Expositionis Specialis in Psalmos,uti testantur S. Antonicas , Bellarminus , Simierus , in
Labeas, qui Minoritarum , hanc Expositionem in
416쪽
Psalmos Alexandro Halensi perperam adscribentium, figmentum rejiciunt. Sed inter opera, quae edidit noster Hugo d Sancto Caro , liber coneordantiarum, ob ingentem utilitatem , quam ex illo Sacrorum Bibliorum studiosi percipiunt, primas te net. opus fand apprime necetarium , ingenti labore , summaque diligentia compositum, in quo concinnando fertur, quingentos Fratres ordinis Praedicatorum adhibuisse manus, Operis Praeside , Authore,& Ordinatore Hugone d Sancto Curo. Obiit doctissimus ille Cardinalis anno MCCLxIv. ejusquω corpus Lugdunum in Galliis trausiatum apud Fr tres Praedicatores sepultum est Ioannes Columna . Patria Romanus, Archiepiscopus Messanensis ex ordine Fratriam Praedic torum assumptus , claruit eodem Saculo XIII. seu anno millesimo ducentesimo quinquagesimo qui to , non vero Saeculo decimo quarto , sicut ait Triathemius Abbas, ducem errantem secutus Philippum Bergomatem , qui libro xI II. Supplementi Chro icorum refert nostrum Ioannem Columna ad Saeculum xIv. seu ad annum MCCCxI II. Composuit Ioannes columna libros decem, quos Mare Hostoriarum
inscripsit. Sed hoc opus, quod interdum laudat B. Antoninus, adhuc ineditum est, sicut & aliud opus, quod scripsit idem noster Ioannes columna , De Viris Illustribus, quodque ipse Romae in Bibli theca Casanatensi apud Fratres Praedicatores Conventus Minervitani manuscriptum perlegi. Opus profecto rerum delectu, styli elegantia, & argumentorum varietate , dignum amica manu, qu
illud e tenebris tandem aliquando in publicam lucem educat ..Praeter haec opera a nostro Joanne Cca coe
417쪽
lumna Iucubrata, ipsum quoque Pontificum Historiam conscripsisse, testatur Auctor operis De Bierarchia Subeoelesti; quod manuscriptum extat Parisiis in Bibliotheca Victorina. Humbeνtus de F manis natione Gallus,sic dictus ab oppido FUmans Vienensis Dioecesis in Delphinatu, quod Humberti natale solum fuit, Ord. Fratrum Predicatorum Parisiis in Coenobio o. Jacobi nomen dedit, & postquam litteras sacras ac I heologiam summa cum laude docuisset, ob eximiam pietatem& doctrinam electus est in Comitiis anni MCCLI v. Budae in Hungaria habitis quintus ordinis Fratrum Praedicatorum Generalis Magister. Hanc praesecturam sapientissime gessit Humbertus eo praesertim tempore , quo Guillelmus a Sancto Amoro, Parisiensis Doctor, ordinibus Religiosiis insensissimus, cum aliis ejusdem farinae socii, junctus, concionibus, & libris, ingentem Fratribus Haedicatodiribus di Minoribus invidiam conflabat, & totus in
eorum perniciem incumbens, haud levem eis molestiam facessebat. Has Guillelmi d Sancto Amore in Ordinem Fratrum Praedicatorum molitiones
prudentia sua dissipavit, di Ordini gravillimis jactato procellis tranquillitatem testituit Humbertus. Tandem cum novem annos ordinem Sanctissime texisset, in Comitiis Londin ibus avn. MCCLx III.
in quibus Sanctus Thomas inquinas jure suffragii pro Provincia Romana potitus est, Praefecturam abdicavit, & in Coenobium Valentinum ad Rhodanum secessit, ubi Obiit anno MCCLxxv I I. Scripsit
Humbertus Commentarios in Regulam S. Augustini et
libros sex De Eruditione seligioserum, qui etiam, Speculum Religiosorum inlcritrantur: Tractatum De
418쪽
Votἰs Substantialibus 'ligionis i librum De Veiis Ordinis PMdieatorum et & libros duos de Arte eoacionandi , seu de modo pro tὸ cudendi Sermones, qui duo postremi libri confundi non debent cum alio opere in quatuor libros diviso, quod eumdem praefert titulum, seu de modo promptὸ condendi Seris mones, hoc siquidem opus doctissimus M ab ilionius in Itinere Italico ex manuscripto Codice Abbatiae: S. Salvatoris Bononientis tribuit cuidam Canoniaco Regulari Anonymo, qui ante extinctos Templaricis vixit. Vitas Fratrum, seu librum de Origineae Viris Mustribus ordinis Pradicatoram, multi Scriptores adiudicant Humberto Praeposito Generali ordinis Praedicatorum , sed alii probabilius censent, Gerardum de Fracheto , natione Gallum , p tria Lenaovicensem , egregium Concionatorem
ordinis Praedicatorum , hunc librum jussu Hum berti scripsiile, q0em adhuc MS. extare in Mon sterio Rubrae vallis apud Bruxellam , Duaci, α alibi , testatur Gerardus Vesus lib. a. de Historicis Latinis cap. 39. Scripsit etiam idem Gerardus de Fraebeto Chronicon a creatione Mundi usque ad annum MCCLxvI. quod in pluribus Bibliothecis as
Albertus, Lavingat apud Suevos ex nobilissima Dynastarum Boistatensium iamilia oriundus,ordi ni Fratrum Praedicatorum nomen dedit anno MCCxx I. in quo ea nominis celebritate claruit, ut Magnur, etiam vivens, vulgo appellaretur. Parisiis magno discipulorum concursu & applausu docuit, fabulae tamen loco haberi debet, quod tradunt nonnulli, eum videlicet , ob frequentissimum
419쪽
tea, longe a Conventu Fratrum Pridicatorum distante, quae Alberti Magni nomine nuncupa.ta sit, Gallicd Plaee Maubera, publice docere sub dio coactum fuisse . Id, inquam, fabulae loco haberi debet, tum quia nullo Historiae Francorum, aut Urbis Parisiensis Monumento id probari potest; tum quia etiam hujus plateae nomen, non ab Alberto Magno , sed a Feudo Mauberti, cujusdam , Civis Parisiensis, derivatum esse, certis di indubitvis monumentis constat, Albertum Magnum Ratisponensi Ecclesiae invitum praefecit Alexander In Pontifex Maximus anno MCCLIx. qua de re Hum4ertus , quintus ordinis Praedicatorum Generalis Magister, ad Albertum Magnum scripsit Epistolam, Bassio , & Ambrosio dignam, qua veluti atrocissimum crimen illi improperat , quod hanc dignitatem Angelicis humeris formidandam non recusasset , additque, malle se videre Albertum seretro iacentem & ad tumulum efferendum , quam Sede Episcopali sublimatum . Episcopatum, quem invitus subierat Albertus Magnus, impetrata post biennium ab urbano In illum abdicandi venia, di misit, di veluti gravissima sarcina exoneratus , adquietem vitae religiosae inter suos fratres Conventus Coloniensis rediit, ubi obiit anno MCCLxxx. &In universo Fratrum Praedicatornm ordine sacris honoribus colit die xv. Novembris. Quanta er
ditione praeditus fuerit Albertus Magnus,ejus ope ra , quae xx I. Tomis comprehensa Lugduni edidit P. 2-υ ordinis Praedicatorum, aperte demo strant. Quin, & alia opera ab ipso lucubrata fulsese, quae vel adhuc MM. latent in Bibliothecis, vel
mporis , rerum umnium euacis, injuria perie
420쪽
runt, plures asstrunt. Quaedam tamen opera illius nomen praeserunt, quae perperam ei tribuuntur . Libri x II. De Laudibus Bea. a Uirginis Mariatomo vige simo editi, non Alberto Magno, sedebardo d Sancto Laurentis , Poenitentiario Roth
magensi, adjudicari debent, ut probant Theophdilus Radinaldus in Diptychis Marianis , & mppositus Maraeius in Bibliotheca Mariana, fidemque iaciunt manuscripti Codices , ex quibus duodecim illi libri editi sunt Duaci anno Mncxxv. Liber itidem De Mirabilibus , superstitionibus refertus , Alber eum Magnum parentem non habet, sed alium plane Auctorem,minus Alberto Magno similem, quam homini Simiam . Liber quoque De steretis Mulierum non esh Alberti Magni, nec viri cujuspiam docti, sed potius hominis nugacissimi, qui librum
ex meris nugis contextum nomine suo edere non
ausus, Alberti Magni nomen ei inscripsit , ut acceptus magis ac vendibilior esset, non secus ac impii quidem homines sub augusto Salomonis nomiu libros magicae artis, qualis est clavisula Salomonis, edere, ac in vulgus spargere praesumpserunt. Multos in ordine Fratrum Praedicatorum discipulos doctrina & pietate conspicuos habuit Albertus -- Pus , praesertim S. Thomam de Aquino. & Thomam Cantipratensem, quorum primus doctissimis, quae scripsit, operibus, & quibus Ecclesiam illustravit, amplissimam dicendi suppeditat materiam, quam instituti argumenti breWitas hic fusius proiequi non patitur. Pauca itaque circa doctrinam & op ra S. Thoma Aquinatis observabo , postea , de Tho ma Canς ratano, qui fuit alter Alberri Magni disci
