Caroli Paschalij Regis in Sacro Consistorio consiliarij Legatio Rhætica

발행: 1620년

분량: 496페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

non iuris & aequi sit intelligens, si quis

ei bene monstraret , nec eius simplici tate ad tantam malitiam abus essent

isti, qui eam suis prauis consiliis conflictandam suscepissent. .a'd siquis ibi dicere auderet , id quod uni alicui promissum fuerit, aliis promitti non Posse, in promptu illis hoc responsum ruit, Homines liberos omnia posse, Min sua Republica, suisque rebus omnia sibi licere. Qui aliter sentiat, qui hanCinfidelitatem detestetur, ab hoc Rhς ticam libertatem minui indignabundi querebantur. Scilicet, libertatem putabant esse licentiam quicquid cui libet collibitum fuerit, agendi contra

ius&fas, contra omnium hominum consuetudines, nullo Dei metu, nulla humana verecundia. Qui morbus

tam pestilens illic plures corripuit , quam uniuersis expedit. Et isti quidem tam probi architecti, quὁ suas fraudes hominum mentibus faciliusuistillarent, nequaquam diffitebantur

132쪽

se esse diuersarum factionum, Ut ex hac saltem electione fides erga electu praesumi posset sippe hic aperte Gallum, ille Venetos, alij, quanquam occultiores , Hispanum fouebant. Quisque in eam partem inclinabat,ex

qua locupletior fieri posseta 'publ. posthabita , & omni ludibῖ3 genere

conflictata. Hanc omnem nequitiam cum tanta rerum instabilitas quotidie proderet, deque ea satis communita tibus compertum esset, eb vehementius ad arma concurrere paratae erant, ut, antequam hostem, siquis exstaret, ulciscerentur, pro meritis animaduer terent in istos, qui Rempub. e tranquillo in tot scopulos intulissent. Tunc quoque fatis constitit, ea, 'quae nuper Soloduri super negotio Rhaetico decreta fuissent . non esse

tanti, ut in iis ullum Rhaetis momentum esset. Omnium foederatorum haec videbatur esse sententia, Rhaetos non tam opus habere valido auxilio,

133쪽

MDCVI LEGA ΤΙ Ο quam egentes esse boni consilij, eius cuius finis, & exitus esset quies &se

curitas gentis.

Cum huius Ria tici negotij finis es

set nullus, & Rhaetis exigua in vicinis foederatis, aut nulla spes esset , atque adeo cum hyc omnium tam odiosrcunctatinregis Opem morari iam omnibus compertum esset, cum denique prudentissimus quisque Rhaetis time rei subministrare vires & opes, quibus in suam perniciem abuterentur, corri- munitates, quς quererentur pericula sita ab amicis, & sideratis deseri, ma-

no animorum ardore recurrunt adlud suum, hanc controuersiam a mis esse dirimendam. De hoc suo pOstremo , & irrevocabili, ut aiebanΓ, decreto ad omnes Helveticos pagos literas dant, ad eum ferme modum, quo fieri protestationes, quas Vocant, solent. Ad hoc negotium tres nuntiOS. Badam mittunt. Hi rem mandatam

tunc quidem x fideliter, dc,quantum

134쪽

in ipsis fuit, feliciter curarunt. Certe perfecerunt, Vt quatuor pagi protestantes, quibus accesserunt Solo durum & Friburgum, communitatum decreto, de quo supra dixi, iterum le- sto , & attentius considerato, illud summopere commendarint. Α caeteris pagis decretum non quidem improbatum, aut reiectum fuit, sed imtelligi voluerunt, se, quominus huici negotio promouendo fautores essent, iis damnis deterreri, quae bellum ex sese i nit. Vix enim inae belli medit, mentis quemquam ad Rhaetos subleuandos accingi posse. Denique in illo

uniueris Helvetiae conuentu Medio lanense foedus aperte, dc animUSe reiectum hactenus fuit,ut Rhaetos iure ni ii ibi omnes censuerint , quanquam

nullo frui 'u. Quippe ad postremum,

Helvetici Senatus verbis ab legato Hispaniae quaesitum est, Annon Fue tano in animo esset mollire illam duritiem pactionum Mediolanensium,

135쪽

MDCVI LEGA ΤΙ Ο Annon is aequis pactionibus arcerii demoliturus esset. At is prompto res

ponso omnes perculit, Neque de pa chionibus quicquam detrahi posse,

nec arcem destructum iri. Hic illius tam longae,iamque dissicilis tractati Mnis terminus fuit. Qua re ad com munitates perlata , Vniuersis comper rum fuit, Fuentanum a sua pertinaci, deduci non posse, & Helvetiis nihil . nec languidius , nec frigidius esse. i, ' propter bellum apertum rursus meditatae quosdam publicis negotii si , admouerunt, quorum ipsis probitas, de sides perspecta esset. Hos Vocarunt confidentes communitatum.Qui bel lum fieri iubebant, quae fuit omnis prope Rhaetica multitudo , palam

Helvetios accusare cessationis , ac damnosae tarditatis. Qui natura cun- statores, nisi ultimae necessitatis coa stu, vix ulli serio negotio manus admoueant. Sequi solere eos, siquis prae eat , ducere , ac praeire ViX Vnquam.

136쪽

Eius rei experimentum fuisse eamp. gnam, quam sui maiores cum Maxi miliano Primo imperatore,nullis thuac sociis prospero euentu pugnarint. Helvetios enim , qui se Rhaetis auxilio venturos polliciti essent, cum ad manus ventum est , non vltra Tauosum progressos: Simili nunc omine rem actum iri. In coepto sol um opus esse. Vbi arma sita semel concrepuerint, Helvetios, quamquam lentam male riam , qua ipsi praecesserint, sequutu ros. Huc uniuersi hoc prompbus, &ferocius feruntur , quod nonnullas. Hispanorum militum cohortes ad Rhaetiae confinia propius accessisse iisndem diebus nuntiatum. Nullo amplius monitu communitates cohiberi, quominus animo morem gerant,possunt. Eorum tamen, qui plus sapere, quam Vulgus, crederentur, oratu CaSadmonui, ne quid impetu coeptarent, praecipitata consilia cohiberent ζ, ita

viudiciae suae consulerent, si prius se-

137쪽

MDCVI LEGA ΤΙ Ο curitati prospexissent. Denique per illos, quos dixi, confidentes impetra- . ui, ut hisce destinatis aliqua testem

mora produceretur. Ne tamen pro-.pter tot repentinos motus, tamque frequentes de Repub. consultationes, usque adhuc irritas vicinis inuisoribus& insidiatoribus suis in contemptio- nem venirent, decernunt ut duodecim vexillariorum cohortes mittantur

trans Alpes fis locis praesidio, quae hosti proxima sint , nimirum, vexilla sex Vestellinae, Mezauco totidem. Nec bellu id,nec item tota pax dici poterat. Paulo post regij apud Helvetios legati, Tigurinorum item, dic Bernensili ac Rhςtorum legatorum inuitatu profectus sum Arouiam, ut ei conventui. interessem .Ibi inter noS regios, ac Tigurinorum & Bernensium legatos multa super iis auxiliis, quae Vterque pagus Rhaetis missurus esset, agitata.

Ia de re cum nihil certi statui potuisset, id negotium translatum est in

138쪽

diem nonam Mariij, quam ad dieni memorati pagi ed suos legatos curii

suis decretis missuri erant. Per eosdem dies cum FuentanuS. Vt supra coepi dicere, tres Helvetiorum

cohortes B elinsonae imposuisset, paulo post multam inateriam aedificando necessariam in eam insula, in qua olliri turris fuerat,c5portari iussit, seuRhqris ea ratione ad praecipitia vehementius impellendis , siue ei terrori multiplicando , quem eis ab se quotidie incuti vellet. Re audita,ed promptius a pittago decernitur, ut eae,quas dixi, cohoris 'tes ad loca arci proxima quampriu

mum ducerentur.

Ab eodem pittago tres legati mirusi sunt ad regem, qui tunc erat Sedani.

Sine ullo aulico Lastu , aut mora ad missi, multa comitate excepti,auditi,

& benigne dimissi fuerunt. Hi, ubi

Curiam redierunt,ame conii nud sunt

admoniti , ne quid eorum , quae inde

teferrent,Vulgarent.Noc enim ςquum

139쪽

MDCVI LEGATIO

esse, earum rerum , de quibus etiam Iconsulitur, aliquam dari notam, quae permanare possit ad malevolos & hostes. Hςc fuit origo illius ordinis, qui

tunc ex omiti numero lectusὸ cui no 'men inditum consilium secretum , lcuius instituendi hς fuerunt causae, quae tunc scripto comprehensae missae fuerunt ad eos, qui rem Vniuersis tam salutarem apud Communitates pro mouere poterant. Vinfra sunt po- , sitae.

I Nulla Respublica sine publico consilio , siue Senatu diu stare po

test.

11 Publicum Rhςtiae consilium nus

quam est , Non apud eos triumuiros, quibus nomen capitibus. His en- nulla datur potestas iubendi, vetandi, puniendi, remunerandi. Non penes eos nuntios, qui missu comunitatum saepe' conueniunt , cui concilio no men est pittagum, cuiuS omne munus paucorum dierum spatio, dc uno, aut

140쪽

R H AE Τ Ι C A. 6 altero negotio definiendo, & peran- , gustis mandati finibus circumscribi tur. Nusquam ergo eminet illa summa potestas,cuius est,cum omni te pore , tum maxime circumlatranti bus undique periculis , Rempub. in tuto sistere.

Quin, siquid noui accidit, de quo, i

vbi innotuerit, ad consilium referri opus sit, de eo aut tumultuOSe constititur; aut certe priusquam hi Trium- , uiri coierint, & a tot dispersae gentis conciliis quidpiam certi retulerint, omnis scilicet,rei gerendae occasio in terciderit. Enimuero stabiliendae Rei pub. momenta si semel efflixerint, constat esse irremeabilia.Huc accedit, quod nexus ille rerum, quis ab uno ac pectu positus praebet multam facilitatem statuendi, & ordinandi sequentiae cognitione antecedentium hac ratione praeciditur. Siquidem non alij quam ignari eorum, quae in praeteritis confessibus acta sunt, mittuntur ad ea

I iij IIII

SEARCH

MENU NAVIGATION