장음표시 사용
121쪽
MDCVI LEGATIO Fuentanum adduci posse ut arcem dissectat. Quapropter id unum Vniue si agitabant, non quibus conditioni bus hominem tam durum mollirent, sed quibus eum viribus compescerent. Qin aliud suaderet, is de Rhaetica Republica pessime mereri tunc est existimatus. At illi primores, qui omnia euersa cuperent, quo pluribus motibus
Datria concuteretur, quo minus con
lis in rerum administratione cerneret, hoc se tutiores, resque suas meliori loco fore sperabant. Hos & res anginsta domi, &accenta cupidines, & odium populi,siquid uspiam turbidi es
set, iis eo spem ponere cogebat. Eorum adeo saepe voces auditς , malle se Hispanico dominatui subiici, quam ingenium populi tam effraenis diutius ferre. Antea quidem satis constabat, nullam apud communitates Veneti detis excipiendi mentionem se . Etam. At isti, quorum studia magis ita Hispanum, quam in Venetos erecta
122쪽
R H AE Τ Ι C A. 38 essent, vi Fuentani in eas odium , & ltionis cupidinem intenderent, vulgo iaci are coeperunt, Ad fidem, dc existimationem Rhaeticae gentis pertinere , ut Venetum foedus Mediolatanensi tractatione excipiatur. Quibus vocibus adductae communitates eii
decreto, quod memoraui, eam eXceptionem inseri iusserant. Apparebat, inquam, his artibus id agi, ut Rhaetis Hispanus implacabilius irascereturix, omni tractationis, de concordiae memtione abiecta, eos Vallellina pelleret. Id quoque istis exploratum erat, Vix Helvetios, nempe Catholicos in hanc exceptionem consens iros, & idcirco Rhaetis lan uidius esse consulturos Tunc quoque certissimis argumentis coonitum est, illa Badensia decreta, quae Hispano fauerent, non magis quinquζ pagorum studijs talia futue, quam improbis eorum Rhaetorum artibus , quibus tunc legationes ad Hel uetios dari solitae. Inter quae Veneti
123쪽
foederis autores dicere , 11 eius exce
ptionis intuitu nullae pactiones cum Hispano fieri possent, ed Venetam
istus esse propugnaturam. Id quod
quam inane esset, Venetus secretarius
sciri voluit, clim eos longe falli dixit,
qui crederent, Rhaetos Veneths tanti, esse , ut ipsorum causa pacem Italiae Venetus senatus conturbare sustineat. Cum Rhaetica multitudo Clauenae,&
Valtellinae validum praesidium rursus impositura videretur,illi ipsi primores
quibus Hispanica res curae esset, hoc consilium irritum solitis sibi ambagibus reddiderunt. Ac ne tunc quidem aliud actum, quam scriptum proue-ditoribus,in turribus,alijsque locis editioribus vi giles ueti collocentur , & ubseque custodes disponantur. Perinde ac sii ea cura,nulla ibi valida manu collo Cata, iis locis tutandis,& cohibendo,si in rueret, hosti, non potius irritando
124쪽
LOcus monet, ut quinam essent illi primores, quorum hic frequens mentio, tradam. Fuerunt fere duodecim,
aut paulo plures in ijs familijs nati,quq ibi notae magis,quam nobiles. Hi p
blicorum negotiorum curam ad se vitro receperant, multitudine id usque ed tolerante,ut denique non eiuS co
silijs aut studiis, sed arbitrio istorum
potissima agerentur. Nonnullis aderat ingenium,quod bonum diceres,si non artes fallendi accessistent. Sed dissicile dictu, quam essent & auidi & venales. Cuius mali o riginem qui exquirat,hac
reperiet. Horum non dico aut,&pro
u sed ipsi patres, ne quid longiuS aC
Cersatur, quorum memoria etiam nuc
pud plerosque viget, vel sola patriae suae specie scopulosa dc horrida commonefacti parco, & parabili victu adimplenda naturς desideria defungebantur. Sylvam , & montanas pinus suis quisque manibus , & valida bia penni sternebat, glebas, sicubi inter
125쪽
loca scopulosa aruum esset ligono vel ebat, Mane armentum ad pascua, vesperi domum propellebat. Lach caseo, pane hordeaceo , petasone, amborum, & hortorum spoliis vescebantur. Eodem cultu, Sc iisdem alimentis herus 3c familiares utebantur, vix ullo discrimine. Si a penatibus longius ci1-le , velut ad proximum mςrcatum, eumdum esset, qui pedibus ingrede
rentur, non equOS conscenclabant,non
popinas inibant peregrinistibus, non incolis inuentas, sed in facculo, aut pera succidiam,pernamue fumosam, aut frustum casei gestabant. Hae ipsis epulae , quoties vescerentur sub umbra arboriS ramosae , aut apud fontem, cuius havsstibus sitim in itine re conceptam sedare consuerant. V stitus consimilis. In mapalibus plerunque degebant iuxta pecus quisque suum. Vertim sub paupere tecto ipsis
hospites, & comites erant simplicitas, S innocentia, eminentia populorum
126쪽
bona. Nondum sciebant foedera licitari, nondum Alpium suarum transitus quanti sint, iudicabant. Siquid
cuipiam promitterent, id erat irrevocabile. Foehra antiqua non cumulabant nouis, quae cum inter se arietare
necesse sit , inde isti tot foederatos, quod in se est, committunt. Non hic, aut ille sua factione potens quem quam inualidiorem conterebat. Non noua ista, & fallaci sapientia capi batur simplicitas multitudinis, nousacerdotum, &ministrorum. Nullis discordijs , nullis item seditionibus Respub. quassata disijciebatur. Co cordes agitabant, dum opulentiori nemo inuidebat. Nemo alienis facultatibus inhiabat. Reculam quisque suam paruo contentus possidebat. Si forte quispiam extra patriam militam
do equestribus insignijs alicubi dona tus gloriae domesticae aliquid addidis set,si quid ei militia retulisset,non ideo ferocius agebat, aut luxuriosius epula
127쪽
MDCVI LEGA ΤΙ Ο batur,sed militari,atque adeo rusticana quadam lautitia, nec se super caeterorum aequalitatem efferens iucundoe cum omnibus agebat.Has artes, luc
lentam haereditatem, liberis, & poste ritati tradebant. Rudes erant, & incul ti,sed boni ac strenui Indiserti,sed non bilin ues, & fraudulenti. Rustice ve stiti, sed nobiliter animati. At isti, Vesesis moribus, assidi a maiorum disciplina, certe ab eorum institutis diuersi, semper praui, tauquam industrij grandia incedebant.Non patres rusticoS,aC sylvicolas respiciebat,sed se nobiles se
rebant.Vt hinc censerentur, aliquantam partem eius luxus,quem in exteris gentibus quandoque conspexerant, in tuas personas,lares'; domesticos transtulerant. Eius rei specimen conspicie batur in equis, velle, epuliS,intempe rantissimis perpotationibus, tum in illo paratu, quem egestas ambitiosa, s mia opulentiae usurpare non Veretur. His enim rebus non latifundia,non an-
128쪽
Catura sumptus suggerebat, sed artes improbissim .Nam qui remRhς ticam
in ilia manu sita esse credi vellent,omnibus negotiis inter erant is prςsertim quae Rhaeticae genti cum exteris ei fient. Hicverὰ luctuos1s experimetis cogntitum lios priuato usui semper postposuisse bonum publicum.Principumlegatos, qui miniis eos nossent, argento emungere istis unica cur mὰ ludus, iocusque fuit. Siquid ratum, transactum firmum haberetur , isti toti in suas artes versi quibus rationibus con uelli posset, reperiebant. Caeci S muneribus semel quassata fides vanescebat.
Si quid ab se inuncari posse sperarent,
hactenus fideles, ac seduli. Acceptorum memoria quamprimum desue bat. Si data non perpetuarentur, da tori cornua obvertebant. Siquid cui piam negaretur , hoc solum memine rant. Ad aliam rapinam erecti, alio
suas pollicitationes magni aestimatas
129쪽
i vertebant. Eorum ipsorum qui firmi viderentur, firmitudo perennibus donis fulcienda erat. Gratis officiosum esse , v cordiam ducebant. Ex hac matrice nuperrime prodierunt noua foedera,Venetum, dc Veneto prognam tum Mediolanense, quorum Vtrum que usque adhuc Rhaeticae genti fera le fuit. Haec illis erat prompta materies , & magna opportunitas manubiarum suarum. sem transitus facultatem, quosque militum delectus regi Christianistimo isti ex foedere promiserunt , haec ipsa Venetς Reip. paulo post vendunt. Vix huius foederis solennia peracta sunt, cum se Me diolanensi tractatione ad illa ipsa His pano praestanda obstringunt. Vbi hipotentissimi reges, &illa inclyta Ref. Iublica sua & aliena foedera legerunt,orum artes continuo intellexerunt.
Et nullus quidem huius tanti, talisque ternilonis, ne & hic Helvetios memorem, non ea mente agit, ut ius sibi suo
130쪽
foedere quaesitum, pro sua animi mugitudine, proque fuis viribus, & potentia,tueri non sit paratus. Hinc inter concordia alioquin,& amica imperia eorumque ministros non sane bellet .
concertationeS , atque utinam non albquando futura sulptaurata alicui incem dio. Isti tamen admirabiles artifices tenent, qua ratione ista, si Diis placet, concilient, & res diuersissimas copulent. Singulis foederibus exceptiones additas dicunt, quibus pariter cauetur omnibus . inae quam irrisorie, & i probe dicantur, infra VberiuS CXpΟ-nam, ubi speciatim agam de foedere Veneto. Res es: manifesta,onmes foederatos hisce dolis deludi. Nimirum isti hoc pacto sciri voluerunt, quam probi, proh facinus t opifices essent foederum faciendorum, & eorumdem versutis interpretationibus corrumpendorum , potissimum ludificandi illam multitudinem Rhaeticam, non sane tam rudis, & inconditi sensus, ut