Caroli Paschalij Regis in Sacro Consistorio consiliarij Legatio Rhætica

발행: 1620년

분량: 496페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

R H AE T I C A. 148centi in solutionem sumptuu impenduntor.Reliqua pars ei multa esto.Totam summam numerato. Nec prius in possessionem ePiscopatus redito. VII Tres e singulis foederibus lecti viri eusacramento adigunto ad ea seruanda quae hoc iudicio continentur. Per eosdem dies in Rhaetia nihil aduertebatur , quo gentis quies interpellari posse quisquam crederet, cum derepente emer1it negotiu perplexum. Diceres id compositὁ a quibusdam agi, ne quando a metu,& a periculis ea gens vacaret. Eministris protestanti Dus unus inductus est in vallem Mezauci. Hςc est una e Rhaeticis communitatibus, iis,quae Italico sermone Vtu

tur, &ipsa Itali est cisalpina. Quippe

varia tribus linguis Rhaetica gens est. Qui populi eam partem incolunt, quae vergit in Helvetiam, dc Germaniqproxima, & cisalpina est , moribus 8clermone puri puti Germani sunt. Qui degunt in iis convallibus, quae sunt in

T iiij

302쪽

MDCIX LEGA ΤΙ Ο ter altissima Alpium iuga depres , velut quoddam tirier Italiam & Germaniam interstitium, viris sint appen dicular vix dici posse puto. Eos ego &semigermanos, & sem Italos potius vocem.His est lingua in verbis, in insexu nominum, in suavitate pronuntiationis, priscae latinitatis nonnitas retinens.

Nec illic defiant, qui Engadinam siue, Ingadinam,qu' pr ter aliquot alias c5- munitates hac lingua utitur,sic dici a tumant , quasi dicas, gentem,aut linguam Latinam .Certe vel hoc soloidio-nnate a finitimis Helvetiis & Germanis notabiliter discriniinatur. Verum si ea lingua origineLatina est,quὰ longius a suis initiis prouecta est,ed plus Gallicaeoc Hispanicae peregrinitatis assumpsit. Et nomen mansit Romanica Vt quoq=illi, quς omnibus Gallicis getibus vernacula est , iis quς Germaniς in latere Gallie prςtenduntur. 1ihi quidem nec incompta, nec inconcinna visa es Sihon in dies ab Germanica ibi valescete 'pellerettir si inb res hi tractatione fre-

303쪽

&elegantiorem fieri posse crediderim. Nec enim, quamlibet deserta, & in culta, leporis , ac dignitatis expers est. Nouum Iesu Christi testamentum ea

lingua editum exstat l, tum nonnulla monumenta hominum doctorum, quorum Engadina nequaquam, Ut

frugum, sterilis est. Redeo ad rem. Eam ministri introductionem in gentem Italicam quinque pagi aegexrime

tulere, propter Viciniam earum praefecturarum, quas in Italia, aut seorsima caeteris pagis, aut cum illis communes possident. Metuunt enim ne inde, Vt e proximo, cultus dc religio prqte

stantium in suam Italicam ditionem derivetur. Ipsis quoque Mezauciis, si

perpaucos excipias, id totum nego rium inuisum erat. At Rhaetici protestantes,qui multitudine catholicos superant, propalam dicere, nullum se e cimen libertatis euidentius esse quam eam cui nomen libertas conscientiae, quam sic interpretantur, Ut cuique

304쪽

priuato , multoque magis unicuique communitati e duabus religionibus utram elegerit hanc profiteri licear. Neque in eo cuiquam vis fiat. Addunt in valle Megauci ante annos quinos vicenos fuis e minisi rum, quem Me Taucij toleraverint. Caeterum quicquid in caetera Rhςtia super hoc ne gotio diceretur Mezauciis ea nouitas

intolerabilis videri. E quinque pagis imminens periculum prospectabant. Tunc a plebe Mezauca in locum concionis impetu itum. dam ibi

confracta, direpta, & ablata metum ministro incusserunt , vique eb viis iis locis, sui, scilicet, anxius, concesserit,&ad suos remearit. Ex eo omnia ibi sedatiora fuere. Verum ea quies haud

diuturna. Quippe Rhstici ministrirem urgebant , & omni ope enitebantur , ut Mezaucij ad eum ministrum tolerandum a caeteris communitatibus adigerentur. Huic incoepto iam Me et aucij non tam suis, quam quinque pagorum viribus freti acrius resistere aU

305쪽

dent. Suae libertati vim fieri clamant, qui cogantur ad id, de quo communibias, latis de more suffragiis, nihil sta-duerit. Contra Rhaetici protestantes hic vere omnium libertatem agi db cunt, cui sane, si incolis in sua ministruinducere non licea aperte vis fiat. Porro qui sibi e Megauciis eum ministrumitti postularent, eorum fuit numerus Valde exiguus, certe numerabilis, quamuis a quibusdam exaggeraretur adiectione multorum nominum, quibbus designarentur pueri, ancillae,familiares , ut ibi protei antes plures quies essent, cise censerentur, ei qualicunque turbae aut populi, aut multitudinis nomen indi pollet. Vtrisque libertas in ore erat, & Vtrinque Vim CX-

pedixi apparebat. Ipsa quidem com munitas Megaucij, si caeterae communitates acrius pertendant , de sua, &proximorum pagorum arma Ostentat. Nec minori acritate cisalpinae com munitates, suis suas vires praesto fore

306쪽

aiunt. Iamque haec certamina in uni- uersae gentis perniciem eruptura vide bantur, & in dies maiores motuS nuntiabantur, cum de ea re ex itinere,nam

in Galliam tunc quidem proficiscebar, ad senatum Tigurinum literas dedi. At illi patres, qui quantum turbarum

inde conciri posset animaduerterent, laetetos per literas amice , & accurate monuerunt, ne in negotio tam anxio,&periculoso pertinaces essent, ac ne illam ministii introductionem alienissimo tempore nimis urgerenti,ne inde motus implacabiles inter omnes foederatos excitarentur. Indidem quoque literas dedi ad Triumuiros,atque adeo ad ministros, eos, qui prudentia, &autoritate caeteris antistare crederetur. Omnes vehementer hortatus sum, ut

quando singulari quodam Dei bene ficto Respustica ex atrociss1mis sedibtionum vulneribus respirare inciperet, ne eam nouis, de pluribus periculis ob- .iicerent. In primis, ne se ab generali

307쪽

concordia diuelli paterentur, ne, dum religionem promouere studentpacem

conuellant. Cum in aulia ad tres menses exegisnsem, in Rhaetiam ad meum munuS re

dij, ubi omnia inturbida reperi. Ad Triumuiros literas dedi, in hoc ut pit

lagum haberetur. In eo exposui mandata regis, quae eo pertinerent, ut eius delectus, quem tunC rex petere suam

partem Rhςti ex foedere praestarent. Is delectus fuit militum decem millium, futura pars eius exercitus, quemlex ad CleusM,Quhacense bellum missurus esset. Regis desiderio a Rhaetis prompte satisfactum. Haud multo post, communitates eo quoque anno pensionum particularium pecuniam sibi dari tertium petierunt , ad hanc tam inuerecundam

petitionem ab illis ipsis impulsae, qui publicae quietis hostes, & nostri sem

per aperti, nisi forte cum regis beneficia acciperent, osores essent. Enimu

308쪽

ro serio eas monui, ne nimis audaci postulatione regis benignitatem, de indulgentiam fatigarent. Meminisse Νniuersos oportere, dixi, qua lege de conditione postremum regis benesi cium acceperint. Annon scriptione ab uniuersis edita, consignata expres sum est, Si communitatibus data esset ea pecunia , quam iterato petiissent, , nihil se in polierum ab rege petituros, quod non foedere comprenensium sit 3 Vnde ergo haec tertia eiusdem rei tam indecora postulatio 3 Cum vera sibi

dici a noscerent , non Vltra tetende

Nostri quoque beneficiarij, quos pe-sionarios vocant, coeperunt sensim re

dire ad me,ij,scilicet, qui essent earum communitatum, quae legem de non accipiendis pensionibus latam abro gaverant, easque pensiones a suis accipi permittebant. Cum iam agminatim ad eam pecuniam accipiendam concursus fieret, ipse, qui recentibus

309쪽

experimentis doctus essem , quam ita ructuose ea regis beneficia collocarentur, nouam eius distributionis rationem mihi ineundam duxi. Ea fuit plurium stoliditas longa consuetudine coalita, ut sibi eas pensiones , quod prompte, multa facilitate , & singulis annis distribuuntur , ab rege deberi,

tanquam e stipulatu, crederent. Hunc phanaticum errorem ex eorum animis, euellendum suscepi. Igitur antequam ea pecunia cuiquam numeraretur , omneS cuiuspiam communitatis benesiciarios per interpretem regiS , me praesente, admoneri volui, eampe γ, niam ab insigni magni regis benigni

tate proiicilci Qes ii te quitque om-ciorum frequentia, & aliis obseruan tiae erga regem significationibus di gnum praestaret, in hunc proximo se quenti anno id beneficij collatum iri. At qui secus fecerit, qui se ab regis amicitia, & obseruatia alienum ostenderit, hic eo beneficio ,inquam, mul'

310쪽

MDCIX LEG ΑΤΙΟ tabitur. Nec enim eas pensiones dari,

quoad quisque vixerit, sed quoad iugi

gratus este ,seque ei iugi obsequio pro bare porrexerit. Regis beneficia in inta dignos conferri , indigna res est. Di gnos non alios ducimus, quam unos ii Ios, qui se gratos, & regiae benignitatis memores, quoties res postulat, pra bent. Porro hoc discrimen ed perti nere dixi, ut in quos ea musaera distribuuntur, ita se Gerant, Vt a nobis in grati animi crimine exolui possint. Regi non aliter suam liberalitatem iucundam esse posse, si non eam grati animi excellentia ut fructuosam proritat. Alios quosdam abusus , qui eam regiam munificentiam devenustarent, sustuli, eique uti suum decus, & gratia constaret, elaboraui. At certe eΟ-rum nomina, qui in seditione , se Gallicae amicitiae desertores aliquo dicto, factoue declarassent, qui Gallicum foedus rupissent, qui nullam regij nominis rationem habuissent, beneficia

SEARCH

MENU NAVIGATION