Caroli Paschalij Regis in Sacro Consistorio consiliarij Legatio Rhætica

발행: 1620년

분량: 496페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

R Η Α Τ Ι C A. ,33riorum albo erasi. Et quos meliores fuisse, aut fore spes esset, hos in eratorum locum substitui. QM ratione tam

accurata non parum profici denique cognitum est. Ad hunc modum nonnullarum communitatum hominibus tunc regi ς pensiones datae. Aliis me eas daturum negaui, iis, videlicet, qui essent animo a nobis abalienato, aut qui essent eius communitatis, quae in abrogationem legis de non accipiendis pensionibus a furentibus latae non

cofensissent. Hoc pacto denique perfe-ectum est, ut illam legem, Hispanicae

factionis partum,primd paucae commnitateS, mox plures, postremὰ omnes tacito consensit abrogarent. Per eosdem dies nonnulli, qui dicereia M P C Vtur fuisse nouem, ex arce Monteccliij egressiRhςticam ditionem ingressi sui. Et, prohibente nemine Clauenam 3c Plurium otiose,& propalam perlustra runt. In his fuit is, qui, absente arcis ,

'praefecto, ibi prcsidio imperabat. Id

312쪽

MDCX LEGATIO quod quo pertineret, reputatibus perspectum fuit, id non inscio, aut etiam

iubete Fuentano factum,cuius cupiditas Vestellinae, & Clauenae immineret,

eamque tenere nesciret. Ea tamen

res cum cis Alpes perlata esset, pari incuria , qua caetera multa huius generis, audita, dc neglecta. Adhuc negotium Mezaucij caeterae communitates, quae, uti dixi, ex magna parte sunt protestantes, violentius tractabant. Ministrum ed rursus indu ci omni ope contendebant. Et cum

Megaucij in eo vim sibi fieri clamaret,ed desperationis perductos costitit, ut eos a Rhςtorum corpore diuelli, &Helvetiis adiungi per hac occasionem posse creditum ruerit , quamuis per id tempus inter proximos Helvetios &Megaucios , propter certamina confinium, & pascuorum factae essent quae dam repres aliae. Quappe cum hac ratione uterque populus satis ultioni suae consultum put aret, is eius dissidij tune

313쪽

Iisdem diebus atrox facinus factum Traonae, quod est oppidum Vallellio

nae. Ibi certe in magnum periculum rem adductam constitit. Traonae ha

bitabat quidam Rhaetus; & ibi iudex,

Potestatem vocat, fuerat. Is cum quodam exul e simultatem exercebat, a quo nocte concubia in cubiculo con

fossus est. Hac atrocitate in Rhaetianutiata, nouem viri protinus lecti, qui stipati sexaginta satellitibus Traonam profecti, te eius facinoris quaesitores, cognitores iudices tulerunt. Sed qua

mente isti id negotium suscepissent,

suis moribus continuo prodiderunt. Acta iudiciaria ita confecerunt , ut in iis vix ullum scripti iuris vestigium appareret Et cum in oppido Traona nemo tanti criminis conscius arcesseretur, tamen quosdam honesto loco homines , quod diuites es ent, isti reos subdiderunt, suae rapacitati praedam. Quinetiam cunctam Traoneniem,

314쪽

MDCX LEGA ΤΙΟ plebem, ut eius immanitatis cosciam, insimulabant, quod ad eum sicarium ,

cum sua percussorum manu comprehendendum , aut opprimendum non uniuersa consurrexisset, nec ad excitandos oppidanos quisquam tintina bulum pulsasset. In quosdam ditiores primum atrociter debacchati, deinde in eorum penateS, quos animo hau sissent, impetum secerunt. Nullum saeuitiae genus omisit rapinarum, de ultionis auiditas. Porro quo maiori iuris praetextu illa admittere viderentur, atque adeo quo ipsis latior pateret camDUS ex opuleiatissimo quoque, quimod iniuriae opportunus esset, ipΟ- ' lia reserendi, tantiim non Vniuersam Vallellinam huius criminiS ream arcessebant. Ne multa, Istis quisquis cupies esset, nocens fuit. Ad tantam immanitatem non Traonenses tantum, sed cuncti, prope dixerim, Vallellinenses exciti suam sortem sus , pirando miserari, multosque gemitus

315쪽

tis, quae vocant statuta Vestellinensa, in quae se Rhaeti solenni sacramento adegerunt, nec aliter a Vallellinensi bus nulla vi coactis, sed per voluntariam deditionem facti sunt domini ac possessores vallis eximis VbertatiS,omnia, inquam, illa, quae par est esse fa-crosan sta, ab istis nunc rupta dicere.

Fidem publicam ab iisdem proditam,

omne fas gentium esse violatum, se biliter conqueri. Quid multa 3 festinato lectu in Rhaetiam mittuntur ce

ti homines, qui de istis iudicibus, ut de ferocissimis praedonibus , pro rei

atrocitate, querantur , aequitatem Mopem Reipub. aduersus hanc immanitatem implorent. At uniue Deum. flagitiorum vindicem , & sempiter num innocentiς propugnatorem testem aduocare se dicunt , Ad quem, nimirum, si ab istis contempti fuerint, Vniuersi prouocent. Rhaeticum sen, tum nuntiis edoceri volunt, omnes

V iij

316쪽

MDCX LEGATIO leges, omesque consuetudines inancesse labefactatas , certe istos iudices in signi quadam peruersitate in sngulas horas fieri immaniores. His nuntiis in Rhaetiam proficiscentibus ad iunxit se magna manus hominum agrestium , quos ultima desperatio compellebat apud obuium quemque lamentabiles voces , & lachrymas ubertim effundere. Urbs Curia hoc hominum genere, ipsi gemitu, sto. tuque redundabant. Contra, iudices,& qui iudicibus fautores essent, hos ostendere, sicuti seditioni, & apertae rebellioni occasionem Pgrentes Nam de qua re Meritb querantur, nullam esse, nisi si iudicum seuerita tem allatrare , id sibi licere putant, quae tamen illorum improbitate multo sit inferior. QMntum abest, Vt non aperte profiteantur defectionem, quam iamdiu meditati sint, qui huc, nullo legitimo missu proruperint , & iudices viros bonos a

317쪽

R H AE T I C 136 Repub. lectos suis mendacibus , &improbis vocibus iniustitiae, & crudelitatis insimulare , ac tantum Non in urbe Curia seditionem excitare audeant 3 Annon sola impudentia produnt animum contumacem, & Reipub. inimicum Puniendos ergo,non audiendos esse eos: a quibus admissis& auditis praeter ferales motus nihil aliud expectari possit. Talibus vocibus omnia Curiae perstrepebant. At Fuentanus arrectis auribus haec excipiebat. Certe casum occupandet Val-tellinae propter istorum acerbissimas expilationes sibi dari existimabat. Iudicibus patrocinabantur illi primo res. C terum etsi Vallellinensium questus nemo palam aspemabatur,tamen cum nullum adhuc iudicium artici senatus exstaret, quo test tum fieret, ea quae ab istis nefarie Traonae admissa essent, Senatum populumque Rhςticum facta nolle, &lubiectorum salutem utrisque esse cu-

ν iiij

318쪽

MDCX LEGA ΤΙ Οrae , res ad: defectionem spectare vibdebatur. Hac de re ipse cum paucis viris bonis, quibus cum propior mihi usus es et, agerem, comperi omnes merito metuere , ne denique illa tanta improbitas alicuius magni motus causa esset. Horum precibus ad

ductus sum , ut pittagum, quod pamlo post Curiae fuit, ingrederer. Ibi accuratiori oratione, & scriptio comprehensa , nam & res magna agebatur, N: mea verba insidiatrices quorum' dam aures excipere non eram nesciu eum consessum monui, ut si se , & uniuersam Rempub. saluam cuperent, tandem aliquando ad tantum fragorem excitarentur, & Rempub. quae summo discrimine nutaret, Capesserent. Haec magno assensu ex

cepta sunt, eorum potissimuin qui hic rerum summam agi existimarent.

Sed ibi, superante gratia illorum, qui iudicibus patroni essent, sequutum est

319쪽

decretum in hac sententia. Alij iudices

legantur,qui acta, quem Vocant pro cessum criminalem, una cum illis, qui iam rem cognouerint, de integro vNdeant,&coniunctim omnes,ut sibi visum fuerit, super hoc toto negotio sententiam ferant. Vallellinensii questus silentio transimus. Certe cum hoc decretum nulli eorum, qui tot iniuriis contriti fuissent, satisfaceret, nonnullam tamen aequioris iudicij spem oppressis faceret, postquam diu res utrimque agitata, denique iis conditionibus transacta est,quς,qualescunque essent, utrisque omni mutabilitate potiores

visae.

Sub hoc tempus multae habitabiles casae in arce extructae, & plurima eius generis aedificia quantaeuis mili tu multitudini laxisJ1ma. Q d mirere,quan tum lignorum in eam constructio nem impendi necesse sitit, ea in agro Clauenesi excisa fuerunt, omnibus videntibus, & nemine impediente. Sus.

320쪽

piciones eas, quae hinc orirentur, c

mulabant bellici paratus, qui Mediolani ingentes essent, multiique rebus roderentur, quamlibet serio dissimu

ati. E Germania quoque in Rhaetiam allatae similiterae, quibus cognitum est, foederatos Catholicos nouas, magnasque res moliri, quae denique in Helue liorum dc Rhaetorum perniciem erupturae essent, quorum euidentissimum

specimen futura esset amissio Valtellinae. Apud S. Petrum, quod est oppidum ditionis Austriacae, unius diei iti nere Curia distans, peditum delectus

impigre tunc habitus a tribus capita neis, quorum unus Maximiliano, alter Ferdinando Archi ducibus, tertius Ba uariς Duci operam dabat. Igitur quorumdam monitu pr cipua autoritate hominum transmontanae communitates,quq periculo proximiores essent, miserunt lpeculatum omnes ad arcem

SEARCH

MENU NAVIGATION