장음표시 사용
341쪽
dem mancipium totum est, sed illud cum alio quopiam possidet Θ Rex do
minus meus meretur ministros totos, non dimidiatos. Si ille totus ad nos transire vult, totuS transeat. Si ma
uult esse dimidiatus , apud illos re maneat, quibus animum dedit, sine quo reliquus homo est nihili. Ne multa , mittat ambages, dc scripto polliceatur , se nullius principis, aut Rei
pub. negotia curaturum, nisi unius re
gis. Aliis abstineat. Quoad potero, eius desiderio satisfactum ut sit, praestabo. V ix haec elocutus eram,cum iste,quem alloquebar , insperatam facilitatem
meam repentina admiratione celebras corripuit se extra cubiculum meum.
Et ad illum exilio, inquit, cum hoc sauntio tam Austo. Ille, ut rem resciuit, ferocior factus metui se credidit. Et mea benignitate sublatus illico coepit cogitare, quas mihi leges diceret. Respondit enim, se mihi scripturum epi stolam hac sententia, Si filius meus ad
342쪽
muntis regij interpretis admissusfuerit, certum habe, me illi in omnibus as taxe,& operam meam fore fidelem. In ' primis, daturum esse operam, Ut nequis de me queri possit , quod cuius quam principis negotia curanda iusse, piam ea, ex quibus aliquid detrimenti rebus, &rationibus regis oriri possit. Quippe qui hunc meum filium regiae maiestati dicaui pignus fidelitatis , ac
synceritatis meae. Vsque eb ne tunc quidem cum submissius, & syncerius agere debuit, spiritus illos violentos &ContumaceS ponere potuit. Per illum ipsum mittit mihi exemplum eiUS epi
stolae ; Qi'od ut vidi, dixi, Si iste pudoris quod satis est, haberet, non se rei tantae iudicem ferret non, inquam,' regem, non legatum regis hoc iudicio pelleret, totum cis permitteret, quo rum est. Ne ultra tergiversetur. Disertim regia maiestati scripto polliceatur, se posmac nullum ullius principis negotium susceptuxum ς, & nullam ullius principis
343쪽
principis negotium suscepturum , &nullam ullius rei communionem sibi fore cum ullo aut principe, aut Republica,sive sit Rhaetici foederis,sue non sit sed singulari animi affectione se totum deditum fore obsequiis re gis Christianissimi. Re ad eum rela ta, nihil se mutare sententiae dixit. Suhinquam, non regis, aut regiorum legatorum arbitrij aestimationem esse aequum censuit, an ea negotia, quae ab aliis curanda susciperet,regi detrimen tum afferre possent, necne. Vsque eὰ
homo impudens tunc quidem sibi& existimationi suς bellum indixit. Exin eo loco a me habitus est,quo meretur is,quem omnis spes dereliquerat , ut posset esse noster. Sed de illo nimis multa. Nec enim tanti est, ut in ter seria memorari debeat. Et quicquid huius feci, id ea se feci, ut sciri possit, cum quibus ingeniis illic mihi conflictandum fuerit, & quς prodigia perpeti necesse habuerim. Hinc alia
344쪽
multa de eodem propemodum genere coniici possunt , quae ibi non sane stupor meus, sed aequus animus, qui ad talia longa patientia obcalluerat, sibi toleranda duxit. Paulo post rex va cantem interpretis locum, lectu dc nominatione mea duobus expleuit, Ioam ne Paulo e pago Beuers in Engadina superiori, & Antonio Molina e Ca
Per id tempus Mediolanensis ager militaribus copiis ubique redundabat, etsi iam Fuentanus Vita concesserat.'Quae res non solum Rhaetos, sed quaim tum est circumi ectarum in Italiae latere gelium diu anxias, dc suspensas habuit,eo magis quo latus ille belli paratus pertineret, c5iectura nemo assequi, posset InRhςtia quidem qui no multo metu suspesus esset, improvido similis erat. Cum diu hae tantae copiae Mediolanensem ditionem insedissent, ibique hyem assent, & quidem nullo esses tu, denique intellectram est, tantos paratuS
345쪽
R H AE et I C A. i7c non alio pertinuisse, quam Vt Ostent tione Hispaniae potentiae uniuersa It lia contremisceret. in magnis imp riis frequens mos est. Tunc Rhaeti in metum traxerunt factum Cardinalis Borromei Archiepincopi Mediolanensis. Is enim, quamuis non metropolites,nam Curia sub Mo-guntino est,specie promouendae apud Rhaetos catholicae religionis, quosdam ecclesiastici ordinis inimiserat, quOS iam appareret esse satores magni,
pertinacis dissidij inter catholicos &protestantes. Quin & quemdam ministrum protestantem is Cardinalis ad se e Rhaecia euocauit, iis literis ad eum missis: quibus nomen est salutis 'conductus, quibus & ipse,& Mediolanem sis inquilator subscripserunti
Patrato ex animi sententia bello illo Iuliacensi, & exercitibus dimissis, copiae Helveticae & Rhaeticae ad sua re,.
dierunt, sed plerisque pestilenti quo
346쪽
Iam tunc per Universam Martiam disseminatum erat, id Venetos agere, ut suum foedus, quod decennale esset, continuaretur. Sed multo quoque se mitu Rhaetica gens, quid animi super ea re esset, prodebat. Iam omnes publica , & priuata detrimenta cuiusmodi illud foedus esset, & quς ex eo bona,
quae item mala expectanda essent, nimium edocuerant. Neque quisquam eb videbatur inclinare, ut, causa tot malorum reuocata, ipsa quoque mala reducta multiplicarentur. Per eosdem dies capitulum Curim se per aliquot canonicos mecum egit, Vt episcopo, qui haberet animum re deundi , fautor esse vellem. Respondi, me lubente, & adnitente ipsum sui voti compotem fore. Videat modo ipse, ut inter se & communitates bene conueniat. C tera sperare me ei fore prona. Ad postremum, res ita tractata est, ut is Curiam redierit. In itinere
accessit ad eum quidam infimae plebis
347쪽
ba, Iam tu ades, proditor, Ac alia indigna memoratu. Sane & irreuerentia,& libido male loquendi nequaquam minimae sunt inter eas aegritudinoe, ρος libertatem effraenem inuadunt. His perturbatus episcopus inibi fuit,ut
retro Verteret iter. Verum hortatu octo canonicorum, qu i ei comites est seni,continuato itinere Curiam perrexit, ubi non tam salutantium ossiciis frequentatus, quam crebro metu perterrefactus diutius egit. - . Caeterum cum Mediolani nullus etiaris
regius praefectus Fuentano successisset, regis Hispaniae consilio ibi omnia moderante,indemissi sunt milites trecenti in eam convallem, quae est Vestellinae contermina, nomine Bitti. res Rhaetorum suspiciones, & metus Vehementer auxit. Idcirco in locis ei valli proximis valida Rhaeticorum militum manus locata. Quinetiam cum nonnullς militarium copiarum reli-
348쪽
MDCX ' LEGATIO quiete, ex iis quas Fuentanus Mediolas γnum accersierat, aut ibi scribi iusserat, adhuc inibi perstarent, toti vicinitati recentes terrores illati. Quisque sibi, quisque suis metuebat, Rhaeti praecipue,qui omnem Larij lacus ripam,tum proxima arci Fuentans loca multo mi-uite strepere videbant. Pr terea, num tiabatur, lig'num, rutrorum, bipaliorum , rastrorum, corbularum, & Οm- . nis rusticae supellectilis, eius, qua recluditur ,& effoditur humus, magnam vim nuper,& quidem noctu arci indi, tam . Ea 'mala quamor nauibus one-. inis vecta, & a Rhetticis speculatoribus explorata, & visa constitit. Tunc Triumuiri iterum ad me detulerunt. ad regem legationem decerni rogatum auxilia eius. Quibus, inquam,rebus interim incolumitati vestret pros pectum est 3-responderent, esset, Regis auxilia, dixi, ita accipi oportet; ut, siquis VOS aperto bello adoriatur, tunc ea vobis instrua
349쪽
tur. Hoc disertim foedus loquitur. At improuisae aggressionis longe alia ratio est. Ad nanc quisque, natura duce , intentus, & paratus esse debet. Nam quisquis ad se protegedum alios moratur, s pe ante aduentum auxil1j 'opprimitur, sane merito. Quin dicitis ecquae vobis sit vestrae propugnationis instituta ratio. Cum nic quoque ha rerent, Et vos, inquam , regis auxilia imploratum mittitis,qui nulla re vobis prospexistis 3 Vbiciique homines sunt, ibi, opinor, natura prius est, ut suisquisque utatur, quam aliena rogatumeat. Securitati vestrae ubi caueritis iis opibus & rationibus, quae in manu vestra sunt, & ea propugnationi Vestri comperientur inualida , tunc regem auxiliatorem aduocate. Ad primas occasiones fidem , & diligentiam' vobis ipsi praestate. Regis opem pro pulsandis grauioribus periculis seponite. Si vera, & ςqua suadeo, hinc vo
bis ipsi subiicite, quies opportune, M
350쪽
MDCX L E G A Τ Ι Ο verecunde istam legationem ad retagem destinetis.His ad suos perlatis, &perpensis, de ea legatione mittenda consilium posuisse videbantur, cum
eius legationis liguritores caeteris au tores esse non dubitarunt , ut de eo negotio scriberetur communitatibus, quas legationem decreturas esse, cre dibile erat. Certe quibus artibus isti eius legationis mentionem Curiae e citassent, iisdem se apud communitates perficere posse sperarunt ut denique mitteretur. re mihi nuntiata , Triumuiris ad me reuocatis
ea dixi, quae clim illi diligentius perpendissent, perfecerunt, Vt de ea re ne communitatibus quidem scriber tur. Ergo decretum fit, ne de eo negotio quicquam statuatur , nisi id quod ego probassem. Missi sunt ad
me nonnulli, e quibus ista cognoui. Isti me Reipub. nomine rogarunt, Vt eius causam regi de meliori nota commendarem. In his tot, tamque