장음표시 사용
371쪽
Hispaniae rege, & a praefecto Mediolanensi in mandatis habere dictus est, ut serib dispiceret, qua ratione gens Rhaetica in stabilem , & qternam societatem semel assumpta ab ea dimoueri non posset. QiFmdam Mezaiia
nistri blanditiis, &promissis Mediola
num iterato adductum in Hispanicas
parteS traxerant. Vt rem rescivi, non
eum magistratui, sed consanguineis eius indi caui , a quibus grauiter increpitus rediit in viam.
Exactis aliquot diebus, Tauosij h bitum Pons dagum, quod est annuum uniueris gentis concilium. Illo cum
venissem , eum confessum accurate monui, etiam atque etiam videndum,
ne cunctis parta securitas incuria labefactetur. Nunc plus quam Vnquam fuerit, vigilato opus esse. Rursus, imquam, emergunt inimici, & insidiatores vestrae libertatis, & quietis, &quidem iis artibus instructi, quibus
372쪽
hanc Rempub. euertere conati sunt. Reticui de causis, quibus adductus hic sic loquerer. Nec enim expediebat ilialam multitudinem varie asiectam om nia scire. Metus tantum aliud agentibus iniiciend us fuit. Improbo autore quaedam scriptio Germanico sermone tunc edita & vulgata fuit in nos contumeliosa, & im
pudentissimae calumniae plena, inscripta episcopo Curiensi specie epistolae, his ferme verbis, Illustrissime& Reuerendissime princeps , Nuper ad ea respondere non potui quς de me sciscitatus es, Qv1 fiat,ut ministitiam sint erga regem Galliae, eiusque legatum
propenti. Nunc facio. Nam ex eo die penetraui in aedes legati , easque tabulas, quibus eorum nomina continentur, in quos annua regis beneficia distribuuntur, inspiciundi mihi copia fuit. Reperi, ministris, S hoc loco nominat quosdam ministros, singulis annis dari dona opulenta , quorun,
373쪽
summa colligit aliquot millia aureo
rum coronatorum. Hac ratione ani
mos cupidos Gallo conciliari minime mirum. Breui plura , dc exploratiora cognoscam, eaque ad te deferam. Is sycophanta, quisquis fuit, hoc unum docte,& consulte fecit, quod suo tete rimo n omine illam chartam non foedauit. Sed multae 3c vanitatis, & stoliditatis manifestus fuit, quod nesciuit, Nequaquam his artibus opus esse regi, Vt qucrat amores gentis sibi antiquo foedere iunctae,qui bonaS tantum exercet, tantoque rege dignas. Ab eodem Tauos ensi consessu lite rς ad Venetum principem datae, qui bus Rhaetica Respub. ab eo Vehementer petiit, ut pensiones particulares in Rhaetiam mittantur. ppe quibus darentur, qui fuerunt complures ex iis, qui nostras accipiebant, ij iam toto
quinquennio sibi nihil datum palam
quereOantur. Hi gratia, dc autoritate tantum potuerunt, ut tunc Respub.
374쪽
MDCXI LEGA ΤΙ Ο quod nunquam antea factum , negoStium tot priuatorum sibi apud foederatos suscipiendum duxerit. Vtrique tamen operam luserunt, Pons dagum pro his rogando, illi perficiendo, ut sibi Respub. hanc operam daret. Ni hil eius a Veneto senatu impetratum ac ne ullum quid em huic petitioni re
Illud ipsum Tauos1ahum concilium decreuit id, quod cuiusmodi fuerit, e mea sententia infra posita cognos ci poterit.Ipse, scilicet, ab illo ordine perliteras mihi inscriptas, & alias,quas NVocant patentes, rogatuS fui, Vt expromere vellem,quinam esset sensus meus
de quadam sententia , quae eo ipso an no , indictione noua die lunς , decima octauaMartij,instante fisci procurato re, & accusatore Claudio Venosta patre Iosephi caesi,& interempti lata fuerat a Pr tore Tirani sedente pro tribunali aduersus legum doctorem M. Antonium Venoslam Io . Sebastiani
375쪽
R H AE Τ I C A. 18sfilium eius caedis insimulatum. Aneam aequum putem manere firmam,& ratam. An vero, & qua in parte retractari eam , & infirmari oporteat.
Ita sane, ut quicquid super ea re si tuerim, id apud utramque partem quae in meam personam consensisset, parem vim habeat, ac si ipse amplissimus ordo statuisset. Ergo ipse,ne quid senatus Rhaeticus a me,quod meae opis esset,frustra petiis set, hoc iudicio suscepto, ac praefatus
nomen & munus meum, pronuntiaui ad hunc modum, Ut senatus desiderio, quantum in me est, morem geram, nanc causam , & iudicationem mihi creditam inde inchoaui, ut omnibus eius litis actis apud me depositis Vtraque pars subscriberet, quo & mihi, & ipsis liqueret, ii sc esse illa acta, a
quorum diligenti & accurata inspectione rei totius iudicatio manat. Ergo, nulla actorum parte prςtermissa, sed singulis attetius enucleatis, & per'
376쪽
pensis, In primis adorato, & inuocato sacrosancto sanctissimae Trinitatis nomine , ut suo coelesti lumine illuceat menti meae, sic censeo, Insertam me moratς sententiae causam, seu rationem, quae est elusinodi, Caedem, qua memoratus M. Antonius Venosta memoratum Iosephum Venostam o cidit, filisse facinus consultὁ, de indvistria, dolose, dc insidiose cogitatum, s1- Ue, Vt Vtar verbis eiusdem sententiae, homicidium deliberatum, nullis satis apertis indiciis, nullisque validis nec praesumptionibus, nec probationibus
niti, atque adeo ipsi veritati aduersari, planeque contrariam esse , ac pro eo, ac si ea sententia non lata esset, habenda. Vt enim voluntarium maleficium nemini impune esse debet, ita qui moditatae caedis non conuincitur, sed re pentino quodam impetu , & subita animi commotione occisionem fecisse probatur , hunc & infamia, &poena cogitato sceleri debita liberari
377쪽
R H AE T I C A. I86 aequuna est. Itaque praetori Tirant ma net integra facultas memoratum M. Antonium, sicuti fortuitae, ne C prae cogitatae caedis reum , iis poenis assciendi , quae in tales legibus constituti sunt.Huic iudicationi meae hoc scripto comprehens quis sit exploratior, pro
pria manu subscripsi ; eique sigillum
meum imprimi, eamque ab altero e regiis interpretibus propria quo que manu subnotari iussi. Dat. Satamadent die vicesima Augusti, Anno millesimo , sexcentesimo undeci
Eodem tempore inter tres pagos &Megaucios irae recruduerunt. Neque illud iurgium multo saepe temporet per irritas altercationes absumpto, finiri posse spes vlla erat. Illos acuere dicebatur Mediolani praefectus aduersus hos, quibus de iure suo nihil concedere decretum esset. Cum eo anno plurima Helvetiae loca pestilentia laceraret, ea vis morbi in
378쪽
gum , cui nomen Aluonouo, secessis ibique usque ad proximum Ver commorari coactus fui. Et iam in exitu propemodum annus erat, citin Triumuiri Curiam conuenerunt. Inde scripserunt Communitatibus, instare illud decennium, quo Venetum foedus terminatur. Cuius rei si1 nulla a neutris ste deratis mentio fiat, foedus censeri continuatum , dc productum usque ad alterum decennium. Ad suain fidem pertinere, de ea
re mature communitates commone
facere, ne quid incuria committatur, quod posthac uniuersi minus, alitervefactum velint. Accedere impedimen tum pelli lentiae, quae sese latius diffundat. Certe si circumiecta populari pergat, nec hyeme extrema extinguatur, vix fieri posse ut anno proximo bona
pars communitatum suoS conuentus habeat.Esse tamen rem tanti, Ut de ea
deliberari ad Rempub. maxime perti
379쪽
sulere an produci foedus, an finiri placeat,vestrumque decretum nobis γtere intra diem decimam quintam
Ianuarij , ut, suffragiis numeratis, id quod maiori parti complacitum fuerit, praeualeat.
Principio anni milles mi sexcetesimi u oc xu duodecimi auditum est religionem protestantem in pagum Vnderuacium induci, quo quidam minister diebus festis itare di ceretur, & ibi clandestianas conciones habere. Denique is minister a mota plebecula pueri fuerunt,& pueris intermistae aliquot muliercu
lae in nescio quibus ludibriis conssi sta
tus est. Hinc inter vicanos rixa, his il-i iam clanculariam noui ritus introd. stionem excusantibus, aliis detestam. tibus. Quae res eum Rhaetiae angulum
diduxit in studia & partes. Catholici
proximos protestantes, Vt huius tantae nouitatis autores, insimulare. Hi iura
libertatis facto pr tendere. Quisque
380쪽
pro suis causam dicere. Iam atroces in iis locis rumores inualuerant , quibus
extinguendis lecti sunt huius tam spinosae controuersiae iudices. Hi protestantibus quam catholicis pronio res habiti. Qiralescunque essent, cath licos ad ea exequenda, quae ab se iudicata essent, cogendos dicebant. At communitates catholicae palam profiteri, se & propriis, & amicorum viri bus opem catholicis laturas. Aduersus ea iudices, & qui ipsis fautores essent, rem iudicatam armis tueri parant. Nec mora Iam Curis , iam alibi propere scribitur miles. Totus delectus constitit ex octingentis, quibus Ioannes Lucius Guglebechi iis ductor datus. Qua re cognita, ad Thomam
Schauuestinum, qui Curiς esset, lite ras dedi, quas is in senatu Curiensi recitauit. Iis literis hominem vehementer hortabar, perficeret uti Curienses quiescerent; eaque modestia agerent,