Caroli Paschalij Regis in Sacro Consistorio consiliarij Legatio Rhætica

발행: 1620년

분량: 496페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

quam, quicquid agendum suscepisse

nobis inconsultis,ne dicam inuitis,pe , ficere.In primis id agere videbatur,ut Venetum hoc negotium aliqua tra statio diuturnior exciperet. Qiram rem nonnulli odorati, huic proposito

rellit ' unt. Inter hae non dubitat vulgare, meliteras regis propediem accepturum, quibus iubear, Vt hoc negotio me prorsus abstineam. Nam qui quid isti cuperent, id iam pro impetrato habebant. Me certe illa factio pergebat finiendi Veneti foederis a

torem nuncupare. Atque adeo Mens

tus legatus, qui tunc ageret in aula regis, apud regem fiamma ope contem derar, ut mini hoc negotio , omnique ea tractatione interdiceretur, Aut sane Veneto foederi non solum interce dere, sed & qua re maxime possem ut fauerem, iuberer. Nec ille veritus est tanto regi modum facere, qua ratione, & per quos suam rem agi nollet. Die duodecima Iunij secretarius venit

402쪽

literis cognouisse, quam amice rex Cr-ga Venetam Rempub. affectus sit. Idcirco se profiteri apud me suam mihi, beneuolentiam ad omnia praesto futuram , certa quidem spe fore ut erga ipsum pariter animatus essem. Idque palam facerem in eo negotio,cuiUS iterum a Veneto senatu procurationem accepisset quasi vero de amicitia regis& Reipub. Venetae quisquam dubitet, aut quomodo uterque nos rum erga alterum affectus esset, id ad ea, quae terque in mandatis habuisset, quicquam pertineret. Verba inconsultius prolata bςnevolo responso prosequu 3 tus, iussi ipsum a me ea expectare, qu essent opis meae. Sed, Vt negotium, quod ageretur, attigit,id eum scirς v lui, nequaquam id agere nos, Ut cuiquam obsimus, sed Vt ne quis nobis. Ibi a me contendere coepit, ut Rhaetico senatui propalam dicerem, non to tum regem nolle Venetae Reipub. vlia

403쪽

re Venetum seedus in Rhaetia contianuari. Illud prius dixi esse rem superuacuam, ac tam Vetust , ac peruulgatae amicitiae non tum non conuenienter , sed & aperte nonnihil detrahe rem. Nec enim regem admississe, quo de ipsius erga Venetam Rempub. animi propensione dubitare quisquam debeat. Hinc potius falsae alicui suspicioni initium sere. Hoc posterius me facturum negaui. Nam alieno negotio prius quam caueam, oportere me rationes regis, & quicquid eis pertinet, in tuto videre. De tota re me regi scrupsisse , cuius nunc responsum expectem. Debere ipsum non minimi beneficij loco ponere,quod suς curationi

me non interponam, elae intercedam. Sane qui rebus tuis, cum Vnus possit, non incommodat, is tibi, opinor , fauere censetur. Postero die rediit ad me cum illis ipsis petitionibus hesternis. A me retulit illa ipsa respon-

404쪽

MDCXII LEGATI Dia quae pridie. Dixit & hoc , legatum

regis qui agit Venetiis,habere in mandatis , Ut cum Senatu conueniat de iis articulis foederis , qui sunt controuersI. Idcirco Senatum exillimare, me eos articulos Venetias esse mitturum, ut reformari possint. In eo negotio si natus facilitatem perspectum iri. ReL pondi nullum me super ea re a rege mandatum accepisse. C terum nihil nobis esse controuersiae cum Veneta

Republica. Quin , squid agendum restet,quod aditabilitatem Gallici se,

deris pertineat, omnem eam disceptationem nobis esse cumRhaetis,quibus,chm eo res deuenerit, exhibebuntur exceptiones, quas Vocant reseruationes, eae , sine quibus nostrum quoque foedus apparet esse rem irrita, & inane. Omnium communitatum suffragiis

super secretarij postulatis in pittago

recitatis, & numeratis, nulla reperta, quae Venetum foedus continuari vel

let. Omnes consensu in pristina se

405쪽

tentia permanserunt. Ex omnibus pyuculς tantum V enetum secretarium, sia quid noui afferret, audiri non abnuebant. C terae omnes palam testatae sunt, se, quascunque conditiones Venetus asserat, id foedus iubere esse res cisitim, scilicet. Helvetico contentas,& Gallico.Huius rei in singulis scriptio lentas edita. Hinc decretum compositum, & Curiam missum Veneto secretario significari non potuit. Quale enim futurum estet, cum sui prodidissent, is, nemine salutato,antequam diesceret, tenebroso discessu Tusi a

Clauenam , & lacum Larium terrae Venetς se reddidit. Tunc Veneta factio ultima prope desperatione irritatior , quaecunque in regias assinitates antea iecerat, ingeminat. Vsque edquicquid super Veneto foedere a Rhς-tico senatu decerneretur, id nobis autoribus fieri, apud ipsos fixum & immotum fuit. Enimuero, quod in pri-

406쪽

mis aduertendum est, rerum Venetarum curatores tunc quidem nullam

Rhaeticς genti nouam conditionem tulerunt, qua quisquam ad Venetum foedus renovandum allici posset. Proea, iniquissima in nos odia mouere, si possent, eaque portentos stimis meimdaciis alere,& augere institer it. Venetum foedus expungi clamat,ut in Rhς-tia Hispanicum revirescat. Spem ecclesiae protestantis, ut vehementissimum incetiuum, apud multitudinem redintegrant.Si V enetum foedus restitatuatur, cum Veneto Senatu paetiam iri aiunt, ut Venetae Reipub. 1iamptibus Rhaeticus legatus Venetiis continuus commoretur. Atque ut ei legato liceat in urbe Veneta frequentare e

clesiam protestantem. Id quod ibi futurum sit firmum protestantibus praesidium, &ingens religioni incremen tum. Cui petitioni satis audacter illa tanta insania Venetum senatum facile assensurum firmat. Nam qui minus

inquibani

407쪽

inquibant, quam Graecis, quorum pro- ria ecclesia Venetiis exstet, id iurisaodiernis protestantibus concedaturi Certe Graecos nihilo magis esse in partibus PontificisRomani,quam hodier nos euangelicos. Tunc quoque Tig rini, Bernenses, Glaronenses perliteras a Veneta factione rogati fuerunt, Velint Rhattos hortari ad foedus cum liberis gentibus potius, quam cum regibus, & principibus ineundum.Huic preci pagi nec tarde, nec grauate perliteras indulsisse dicti. Similes his literae a Germaniae principibus nuper foederatis expectari dicebantur. Sed eae nusquam visς. Per eos quoque dies, quidam medicinet consultus nomine Lentulus,qui Bernae habitaret,Curiam venit.Huic erat multa cum Venetet factionis hominibus, & arcta consuetudo. Quicquid ageret, tecte agebat. In oppidulum Bruk e multis locis eonqu-xerant complusculi, quisque pro eius ingenio, cui operam daret, de hoc CG

408쪽

MDCXII LEGATIO

Veneto negotio consultantes. mor, de quidem constans, Rhaetiam peruaserat,ab senatu Veneto singulis, qui essent virilis sexus, viritim datum iri tres aureos cor natos, dum Veneto foederi locus esset. In urbe Curia cum in quibusdam nuptiis laetitiam conuibuialem, ita ut ibi fieri consueuit, saltatio proxime sequeretur, inter saltan dum nonnulla munerum promissis quibusdam matronis missuratafuisse constitit, quae pertinerent ad subrue dos uxorum opera animos Virorum, eosque traducendos ad Venetas pamtes. His, & similibus artibus Veneta factio peruenisse dicebatur ad illa pavicula,quq proxime dixi,suffragia, valde infirma, ac prorsus inania prae aliis,quq essent quadraginta nouem , quibus Venetum foedus iterum rescindeba

tur.

M o c xiii Dicebatur quoque ambiri fauorem, &c5mendationem regis magnae Britanniae, Ordinum prouinciarum Belgi

409쪽

carum, principum, & ciuitatum se deratarum Germaniς ad Venetum foedus Rh tis insinuandum. Verum in his omnibus quae dixi, fuit leue momentum prae eo, quod tunc a pauc lis veteratoribus repertum. Hi cum

studium Rhςticae prosperitatis egregie simularent, nonnulla iecerunt in speciem praeclara, de Rhaetica Repub. quς pernimium popularis sit, ex illa colluuione in meliorem disciplinam, formamque illi ipsi in tabulis antiqui foederis olim inter Helvetios & Rhastos initi curiose rimati erant, si ibi inserta esset aliqua clausula, cuius vi dc sensu Helvetiis in Italiam suum miliatem cui vellent,mittere liceret. Id cum nusquam scriptum reperissent, aliarem tentant. Aiunt inter utramque gentem renouari foedus oportere, cuius legibus uterque populus arctius Ctastringatur. Scilicet, id unum parabatur, Ut nouo foederi insererentur ea quς dixi verba, liciturum Helvetiis,qua

410쪽

MDCXIII LEGATIO docuque & quibuscunq; lent, auxilia

per Alpes Rhaeticas in Italiam mittere De ea re ea tantum consilia inibantur,

quae ad effectu perduci posse certa spes esset .Rhςtici enim motus tam subiti ac tam frequentes timebantur, qui huic proposito intercedere possent, si noli paucoru nomine Respublica conitit eretur. d sane destinatum quo spectissus esset, hoc fraudulentius ad illo rum primorum dominatum sternebat iter. Sed qui haec agitabant non satis pernorant ingenium Rhaetic multitudinis, cui citius animam, quam summam rerum omnium popestatem adimas His tamen huius susceptionis autoribus propositum fuit, ut si de Alpium: transitu transigi posset, eadem quidam senatorius ordo in Rha

tia legeretur tanta authoritate, Vt huius pactionis ad effectum perducendae Helvetiis quodammodo praesesse posset. His omnibus accedebat id quod isti,ut supra dixi, credi volebant,

SEARCH

MENU NAVIGATION