Caroli Paschalij Regis in Sacro Consistorio consiliarij Legatio Rhætica

발행: 1620년

분량: 496페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

R Η AE T I C A. 188ctorum exemplo turbis abstineret, &otia sua tueri,quiis perturbare mallet. Mihi bene monenti mos usque eis gestus est, ut continuo senatus Curiem sis egerit cum episcopo , ut suae autoritatis apud Vndemacenses inte positu praestaret, ut ibi turbae comticescerent. In eamdem rem Gu- glebechius, meo monitu, strenue incubuit. Hoc pacto res ad aliquod tempus tranquillata , & ad proxumum pittagum reiecta. Pittagum imgressus illum consessum diligenter

monui, ne studiis res ageretur. H.

ius periculosissimi incendij primordia

conteri oportere dixi, ne in uniuersorum perniciem adolescerent. Hoc meo consilio collaudato, seni utrius que religionis iudices lecti, in quos huius controuersiae dirimendae omnis collata potestas est. His sui muneris exordium fuit decretum ne armis certetur. Re denique saepius iactata, ventum est ad pactiones, quibus o

Aa iiij

382쪽

MDCXII LEGA Τ ID perscriptis, ipse, rogatu utrius que partis, Vna clim iis qui de re to ta iudicassent, subscriptor & firma

tor fui. .

Mense Februario nuntij communitatum frequentes Curiam coierunt.

Lectis in pittago , numeratisque L

fragiis, compertum est , communitates censere , ne Venerum foedus vltra decennij tempus producatur.

Igitur literae ad Venetum principem. datae , quibus Rhaetica Reipub. ν

netam eius rei certiorem facit , ac profitetur, Etsi foedus finitur, tamen amici xiam, & omnia iura viciniae fore perpetua, ut inter maioreSutrinque fuerint, & uti inter bonos fieri pax est. Id cupere Veneto se natui persuasum esse, a quo mutuum

sperent. His literis Venetias ' perlatis, & in collegio lectis, continuo

decernitur, ut eius ordinis terni eo ipso die eorum latorem conue

piant. Ab eo expiscentur, quis in

383쪽

R H AE Τ I C A. I89 Rhaetia huius decreti autor fuerit. Ergo is Rhaeticus tabellarius sole tibus trium senatorum interrogationubus diu fatigatus semper, constanter

que respondit non id quod isti cuperent, sed id quod esset. Nec enim aliud poterat. Se , ut unum e Rhaetis, scire id quod viderit, Gentem Rhςticam, quae sit suae potestatis, & arbi trij, super eo negotio id quod sibi in

rein visum fuerit,statuisse. In conuentu quidem suae communitatis rem sic actam, se, qui adfuerit,testem esse. At illi e suis cauill attonibus, e sanna ru Ο- fa, e gestu intelligere hunc voluerunt, neminem ipsorum ei credere. Et quo

is constantius id quod isti sibi dici velalent , pernegaret, eo ipsi instantius

eum premere voce, Vultu, crebris in terrogationibus institerunt , non ut Verum elicerent , sed ut quale sibi duci vellent responsum extorquerent. Omnes ergo ad eum machinaS, CXcepto terrore ac vi, admouerunt, nimi-

384쪽

MDCXII LEGATIOrum ut fateretur , illud gentis decretum esse ortum a legato regis eo, qui sit in Rhaetia. Utque eo & Venetis, &hs omnibus, qui Veneto foederi fautores essent , permirum acciderat, gentem tam discordem in eum tantum consensum potuisse 'coalescere,& id decretum edidisse , quanto inopinum , dc minus expectatum, eὀ plus 1blicitudinis ijs, ad quos ea res pertineret , allaturum. Nec ijs, quos haec nouitas perculerat, in mentem Veniebat , illud motarum comunitatum de foedere Veneto decretum anni milia lesimi sexcentesimi septimi, ex quo qua mete plures essent perspici potuit. Praeterea, nec illud reputabant, Intra

continuum nouem annorum circuitum Rhaeticae genti nullis fallaciis circumductae licitum fuisse placide, &e sola rerum fide cum bonis comparare mala, quae ex eo foedere extiterunt,& videre utra praegrauent. Haec fuit Vera, & unica ratio exquirendi cam

385쪽

sensus; quam si isti a stirpe ,& altius

scrutari voluissent,& lucrem, Ut erat,

cognouissent,& hodie aliud sentirent,&loquerentur. Vitio gentis humanae fit, ut cuius rei,si implacida & ingrata accidit , sibi quisque com1cius est, eius inquisitionem paulo

accuratiorem reformidet. Imam rei

stirpem communi ignoratione obrui praeoptet, quam quae sit, penitus, & ad liquidum sciri. Ergo posthabita Conscientia, de industria veritas obscura tur, saepe culpa, quamlibet grauis, i uatur, saepe probrum immerenti assignatur, veri cupidis falsa obtrudiantur. His animus non solum imbutus, sed superquens quantum loci veritati relinquit3 Hinc mendaces affirmationes, eaedemque pertinaces y hinc portentosa iudicia. Hic est infelix ille, ac frequens rei non exploratae, tamen iudicatae prouentus. Nam cognitione,quae

iudicationi facem praeferre debet, am

386쪽

MDCXII LAC ΑΤΙΟtificiose, aut per negligentiam tramin sa, qui iudicare deberet, hunc praeiaa- ricari, ispe etiam sycophantari non est mirum. His malis is unus obuiam it, qui non ex rumoribus, sed ex vera causa quid cuiusque rei sit,ffatuit.Nullus tunc in Rhaetia rerum Venetarum curator fuit,cuius fide Venetus senatus niteretur Sed quicquid illi veteratori, de quo supra memoraui, spargere ii buit, vulgo creditum. At quod ille, aut alius quispiam de hoc negotio ad

eum modum retulit, nos negamuS es-1e Verum. Pernegamus, inquam, in

Rhaetia quicquam ope nostra facthun, quo minui Venetae Reipub. dignitas, aut iura foedusue possit. Dicimus, in tota Rhaetia esse neminem tanta audacia, qui se regis legati hortatu, polli citationibus, donis ad Venetum foedus destituendum sollicitatum, traductumve fuisse dicat, nisi hominem mendacem, & impudentiae mancipatum. Caeterum, dum ea res apud com

387쪽

munitates ageretur , ille bipedum au- idacissimus in nos furiosissimc debacta chari non est veritus. Vt vidit, de Veneto foedere finiendo a communitati bus consultari , illico, ut ei negotio intercederet , nescio quas literas ducales exprompsit intepestiuas, &nulli usui ;quibus tamen imperitae multitudini oculos perstringi posse credidit. Eadem vulgauit, legatum Venetum breui in Rhstia conibectum iri ea pote state pxςditum , quς omni hominum generi abunde satisnetura esset. Omnes obtestatur per ea, quς cuique sunt charissima,vi, in sua quisque communitate omnem Veneti foederis meia

tionem supprimat. Quippe solo silentio, qua re nulla res procliuior , foed usprorogabatur. Omnibus huius operae magnas mercedes pollicetur. Addit, in Veneto senatu agi de sex Rhaeticis cohortibus per Italica praesidia disponendis. His ordinarium,ac perpetuum stipendium iam decretum esse. Haec

388쪽

MDCXII LEGA ΤΙΟ alia nouitate cumulat. Agitur , inquit, de foedere inter Venetam Rempub. dc quatuor pagos protestantes paciscendo. Id quod religioni nostrae quanto dc praesidio, & incremento futurum

st, copiosus intelligi, quis dici po

test. At si Veneto taederi finis adsit, haec tractatio, scilicet, vanescet. Mi nistris iis,qui ei credulitatem suam ad dixerat,semper insusurrauit, manente Veneto foedere, haud dubie religio nem protestantem in Italiam intro ductum iri. Venetiis breui fore eccle siam Euangelicam, floridam, & vales centem. Haec, atque talia homo lingua immodicus,&vix unquam sanus per circulos, & ubicunque apud multitudinem posset, sine ullo pudore blaterabat. Nihilo tamen minus incommunitatibus res procedebat.

Nam quae & ille,& eius emissarij spar

gerent, cum nihil ad rem pertinerent, ea, scilicet, & ventus, & aurae Verre bant , certe nullus egre e cordatus

389쪽

homo admisit. Igitur mendaciis manifestis, & calumniis, quibus VriS V lescit, quarumq, infelix in melioribus iligenium ferax est, manum iniicit. Apud quos hortatu, precibus, & ob tes attonibus nihil proficeret, his me tum iniiciendum ratus per uniuersam Rhaetiam tabellarios dimittit cum literis ad notos, & ignotos, quibus sciri volebat, Quicquid contra foedus Venetum strueretur, eum esse Hispwicae factionis conatu, cui si non coniunctis cuchoru studiis,& omni ope resistitur, Rhaeticae gentis libertatem prorsus esse

comploratam. Accedere iacturam religionis, quam in Italiam hac sola via induci posse constat, alia non posse. Impugnationem Veneti foederis esse a

coniuratione duorum Europae maxumorum, & potentissimorum regum.

His deliberatum esse , omnes Respublicas, in primis V enetam opprimere, tum quantum est in Europa protestantium proturbare. His decretis P

390쪽

MDCXII LE G A T IO pam autorem esse , cuius inductu haee duo regia columina coeant in foedus, di sese nouis affinitatibus vinciant, quς iam inter utrumque pactς sint. Siquid

conuenta coniugia remoretur, eam

esse sponsorum aetatem adhuc ten ram, cum neuter sit nubilis. Caetera, quae ed pertinent , esse consummata. Cum haec nullo idoneo autore homo vaniloquus ubique vulgaret , ea ad quaedam capita redegit ex iis scriptis exc*ta,quibus nomen est gazetis,quς Venetiis , forte & alibi consarcinata per Italiam circumferuntur,&Venumdantur a quibusdam nugiveudas, &cupide ab iis emuntur, quos improba curiositas prius trudit ad cognoscenda principum negotia , quam ad consulendum suis. Id scripti mitiit per totam Rhaetiam , velut amplissimum testimonium eorum , quae a dacissime effutiret. At l, adeo Vt mendaciis constaret fides, Aduertite, inquit , id quod iisdem gagetis continetur

SEARCH

MENU NAVIGATION