Caroli Paschalij Regis in Sacro Consistorio consiliarij Legatio Rhætica

발행: 1620년

분량: 496페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

Magnam Rhaeticorum militum manupriticipem Venetum petiturum esse, quae reliquo foederis tempore in Italicis prcsidiis collocaretur, & Venetis in Rh tia omnia impetrabilia redderet. Cuius rei mentio R ha ticae multitudini dici non potest,quam alluberet.His Iationibus Rhaetica gentem adduci posse

crediderunt, ut Venetum foedus imstauraret. Caeterarum artium nullam

illa factio praetermisit, quibus absque ulla ope nostra id efficeret quod intendebat. Sed genti tunc quidem manseri eo , quod de eo foedere decresset,

firmitas. Proinde omnes existimarunt, Venetarum rerum curatores illud imcoeptum omissuros, cuius perficiendi spes in dies collaberetur. Eam opinio nem confirmarunt, & auxerunt lit

rae Veneti principis ad Rhaeticam Rempub. datς die vicesima nona I. nij, quas attulisset is, per quem mitti annua generalis penuo , maioresquemoscheti solebant. His literis Velie-

412쪽

MDCXIID LEGA ΤΙ Ο tus princeps hsacquiescere, quae rariti de foedere statuissent , videbatur. Rhaeti, quibus nihil aliud, quain quod' jis literis commendatum esset, iuspircanὸum relinqueretur, in eamdem sententiam scripxas. literas & eam dem beneuolentiae significationem praeferentes. Venetias .mittunt, datas

die decima septima Iuth. Iisdem ferme diebus de inducendis

in Vallellinam Iesiuitis occulte agi coeptum .Eadere visum,&contrectatum ruit exemplum earum literarum , quaS ad regium legatum, qui apud Heluetis ageret , dederat quidam Helastius 'magnj inter populares nominis Hae in gentem Rhaeticam tam comtumqti se, tamque minaciter scriptae fuerinit, ut earum scriptori ea gente nihil contemptius esset. Nemo homi nem tanta audacia ullo responso dignum duxit. Nemine item eius negoth mentionem facere auso, illud inco

413쪽

Ad Maximilianum Archiducem a Rhartis de confiniis , & aliis quibuniam tunc missa legatio est. Iisdem diebus Veneta factio in me, quem suis destinatis promouendis ygrum idoneum duceret, suis artibus insurrexit. Nimirum , cum a me in Rhaetia diutius, qutin vulgatum filisset, & ipsi existimassent, commorari,

nec in Galliam reuerti viderent, Cogitare coeperunt, qua me fraude ci cumuentum opprimerent. Per interpositos nescio quos homunciones mer sorum , sed ingentium promi rum imagine deludi socordes homines , & in eam dementiam impellip osse crediderunt, ut, quae ipsi suis imaginationibus agitassent , dis me implicatum irem. Id quod si fecis sem, mortalium stultissimis , & infelicissimis annumerandus essem. , Sed illa. cplluuies certissimis . argumentis compertum habuit, me proditati militantem improbas artes ad suos a

414쪽

MDCXIII LEGATIO tores reiicere. Eius perfidiosissimi d6li testes a Curiensi magistratulatim interrogari, eorumque dicta, ac responsa plane expromi, perscribi, & publicae fidei mandari volui, ut inde omnis illa sceleratorum hominum scena detegi , dc dista posset

De eo tam immani scelere qiros opo tuit, certiores cum fecissem , ea illorum capitibus imprecati sunt, quibus dignus esset quisquis in me talia contechnari auderet. Eius rei acta penes

me remanserunt.

At Veneti , qui suifoederis in Rhartia integrandi omnem spero , dc consillium posuisse viderentur , rursUS ad 4d negotium acrius accinguntur. EDdem eius negotij curatores fidem se cerunt , id seduld ab se vitari, ut, rege propitio,& adiutore suas res in Rhaetia promouisse diceretitur,mira consiliorum , & voluntatum diuersitate. Nam qui regis intercessione in aula, & apud

pH ambirent, iidemse

415쪽

eius indigentes esse a nemine credi volebant ; ne scilicet, regi supplicare viderentur, & eb se loci demittere, a quo sola Veneti nominis autoritate talia tractantes vindicari posse, crederent. Hinc palam factum est, non tam eos auxilium regis implorare , quies impedimentum deprecari, quod vel in ibio Gallici laederis vocabulo pos tum existimarent. 'Per idem tempus Vrij, Schyvi ij. Vnderualdenses , Rhaeti consensu ad conlimitia Mezauci suos nuntios miserunt ad illas , de quibus f pe dixi, controuersias di thiendas. Verum ubi omnes conuenissent, multa inuicem consumpta oratione , omnia in sus penso relicta. Tunc me Rhaeti roga- .runt,suae causae perficerem ut sua gratia rex,& autoritate adesse vellet. Id quod eb confidentius petere se dicebant, quὀd praefectum Mediolani Helvetiis aperte fauere, compertissimum erat. Respondi benigne. Sed viris rex faue

416쪽

MDCXIII LEGA ΤΙ Ο re debeat, cum utrique sint eius se, derati expediri non posse , Nedum horum causa propugnatur, il-lqrum oppugnetur. Ab his leues

gratiae, ab illis acerrima odia referan

tur.

Inter h*c , fama in Rhaetiam tulit, Gregoriurn Barbadigum , patritium Venetum, qui ante pauc9S annos munere Venetς legationis 'r inariae apud Sabaudum functus csset,id iter ingres. sunt, quo Venetiis recta itur in Rha tiam. Eadem fama nuntiabat, hunc in Angliam ad munus Venetae legationis Di dinari e iter intendere , dc per Rhaersam , id quo nquum, & insolitum

esset , transiturum. Dicebaturo eum moderari itineri, certe procedere quidem , sed contabundum, attentum obseruarc , siquid sibimouae rei in lento itinere alicunde afferretur. Ad hunc

rumorem ipse, qui inibi essem, ut in Galliam,iamdiu perfecta legatione,r direm, substiti. Fieri posse credidi, ut

417쪽

iste per nomen longinquet legationis aliud in propinquo moliretur , &ina soliti itineris v iurpatione ea eX improuiso in Rhaetiam perferret, quibus res nothra ibi satis composita turbari pos set. Ergo statui obseruare , an specie transitus aliud ageretur. Vt is Rhaetiam ingressus est, recta Clauenam iuit. Ibi dies decem eor um admissionibus impendit, qui ad eum falutatum venti

tarent , tum scri hendis literis, ac tabellariis in omnes. Rhaetice partes dimit tendis. Inde Curiam perrexit. In eo toto itinere adnotatum fuit, iam non

apud alios hospitari solitum, quam qui V enetariam partium' aperte filis

sent. . I

V bique habuisse conciliabula , in

quibus omnes vehementer hortare tur, Ut in Veneta amicitia,& partibus constantes essent. Dictis addere solitum aliquot nummos aureos, quibus nomen est cechinis. Vt fuit Curiae, veDpexe iam adulto,missi qui ei meisverbis

418쪽

MDCXIII LEGATIO salutem plurimam diceret. Postridie

ipse hominem visitaui. Tertio ad prandium vocavi. Inter hςc, multa, ut fit, de rerum, praesertim Italicarum statu internos. Ab eo sermone sensim delapsi sumus ad Rhaetica, ea potiss-mu quae de Veneto foedere non ita diu acta ab Rhςticis communitatibus suis. sent. Statim aduerti, ipsum nihilomunus quam alios,qui illic Veneta cur rent , imbutum esse falsis. Sane nonnulla iaciebat,quae omnino non essent,& ea quae essent, prorsus ignorabat. Veneti foederis rescissoni me autorem seisie, ei penitus infixum erat. Quid agerem, si non prius exstirparem ista, quae eius animo penitus insedissent 3 Arerum fide, ea, quae ad confutandum ce de eo qtaestus sum, quod Veneti regis amicitiς non tantu tribuere quan-ex1stimationem falsillimam Opus et

sent, desumpsi. Multa homini singilblatim aperui, in quorum ignoratione eum versari viderem. In primis, ami-

419쪽

R Η Α Τ Ι C Α. io tum tribui aequum euet. Scilicet, ad suas resi i Rhςtia instaurandas dici,eos eorum opem rogare , aut rogatu i

esse,quibus opitulandi sibi non eadem facultas esset quς rest. Nam qua ratione de ea re mecum a Veneto secretario

paulo ante actum fuerit, neutiquam posse dici eam, quae inter amica imperia in ullo usu ut. Mutua, inquam, beneuolentia utrisque suadet, ut liberius, & simplicius agatur. Regem quid ita refugitis, cuius propensum erga se animum Veneta Respublica rece tibus documentis, in suo magno dincrimine, experta est λ Patrem hodierni. regis, dices. fateor ; sed cuius virtutes in filio noscitantur ; & illa regia chari

- ci

tas, qua ille augustissimae memoriae pa rens ibus plurimas gentes compsexus est, in his V enetam. V erum e tot,tamque illustribus eius rei documentis hoc unum eximitis Rhςticum negotium,

quibusdam suspicionum nubeculis obduci um, quas praeteritarum rerum

420쪽

MDCXIII LEGATIO

memoria facile euerret, sit res introspiticere, & amicitiam suis momentis, &pocideribus, non ex rumoribus , &eralsis rerum inanium imaginibus aestimare in animum induxeritis. Nam quod ad hoc Rhaeticum negotium attinet , nequaquam falsi futuri estis, si intellexeritis, vestrae Reipub. foederis cum hac gente instaurandi omnem

spem ademptam, propter eas causaS, quas non abs re fuerit, te ex iis,qui omnem rem tenent, cognoscere. Restat

transitus, de quo hoc tibi habeo dicere. In regis manu esse Rhaeticarum Alpium claustra vobis patefacere, & quidem duplici ratione. Prior ducitur ex eo capite foederis, quo regi pexmissa est facultas transitus, usque eb, ut ipsi liceat,eamdem copiam suis amicis impertire. Altera est vetus regum Galliae apud Rhaetos gratia, & autoritas,cuius

interpositu sperandum est, id obtineri a Veteribus amicis posse, quod quili-bst alius frustra conficiendu susciperet.

SEARCH

MENU NAVIGATION