Divi Isidori hispalensis episcopi opera Philippi Secundi... : emendata. nunc denuo diligentissime correcta, atque aliquibus oposculis appendicis loco aucta : tomus primus

발행: 1778년

분량: 794페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

SANCTI BRAULIONIS

CAESAR AUGUST EPISCOPI

PRAENOTATIO LIBRORUM D. LSIDORI.

I SiDORus Vix egregius, Hispalensis Ecclesiae Episcopus, Leandri Epis

copi Successor , & Germanus floruit a tempore Mauritii Imperatoris,& Reccaredi Regis: in quo quiddam sibi antiquitas vindicavit, immo nostrum tempus antiquitatis in eo scientiam imaginavit: Vir in omni locutio

nis genere irmatus, ut imperito, doctoque Secundum qualitatem sermonis eXiSteret aptuS, congrua Vero Opportunitate loci incomparabili elo

quentia clarus. Jam Vero quantus Sapientia fuerit, ex ejus diversis studiis, &claboratis opusculis perfacile prudens Lector intelligere poterit. Denique de iis, quae ad notitiam nOStram Venerunt, ista commemoravi. Edidit libros Disserentiarum duos, in quibus subtili discretione ea, quae confuse usu proferuntur , sensu discrevit. Prooemiorum librum unum, in quo, quid quis que liber Sanctae contineat Scripturae, brevi Subnotatione distinxit. De ortu , & Obitu Patrum librum unum: in quo eorum gesta, dignitatem quoque , & mortem eorum, atque Sepulturam Sententiali brevitate sub notavit. Ad Germanum suum Fulgentium, Episcopum Astigitanum ORficiorum libros duos: in quibus Originem Officiorum, cur unumquodque in Ecclesia Dei agatur, interprete SUO stylo non sine Majorum auctorita

te elicuit. Synonymorum libros duos: quibus ad Consolationem animae,& ad Spem percipiendae veniae, intercedente rationiS eXhortatione, erexit.

De Natura Rerum ad Sisebutum Regem librum unum: in quo tam de Ecclesiasticorum Doctorum, quam etiam de Philosophorum indagine obs cura quaedam de elementis absolvit. De Numeris librum unum : in quo Arithmeticam propter Numeros Ecclesiasticis Scripturis insertos ex parte tetigit disciplinam. De Nominibus Legis, &Evangeliorum librum unum, in quo Ostendit: quid memoratae personae mysterialiter significent. De Haeresibus librum unum : in quo Majorum sequutuS eXempla, brevitate qua potuit, diffusa collegit. Sententiarum libros tres, quos floribus ex li bris Papae Gregorii Moralibus decoraVit. Chronicorum a principio Mundi usque ad tempus suum, librum unum nimia breVitate collectum. Contra Judaeos, postulante Florentina Germana sua proposito virgine, libros duos in quibus omnia , quae Fides Catholica credit, ex Legis, & Prophe tarum testimoniis approbavit. De Viris Illustribus librum unum. Cui nos ista subjunximus: Monasticae Regulae librum unum, quem pro Patriae usu, & invalidorum animis decentissime temperavit. De Origine Gotthorum,& Regno Suevorum, & etiam Wandalorum Historia librum unum. QuaeS

22쪽

fonum libros duos, quos qui legit, Veterum tractatorum multam supellectilem recognoscit. Etymologiarum Codicem nimia magnitudine , di tinctum ab eo titulis , non libris , quem quia rogatu meo fecit, quamvis imperfectum ipse reliquerit, ego in viginti libros divisi. Quod opus Om nimodo Philosophiae conveniens quisquis crebra meditatione perlegerit,

non ignotus divinarum, humanarumque rerum scientia merito erit. Ibi redundans diversarum artium elegantia , ubi quaecumque fere sciri debentur, restricta collegit. Sunt & alia ejus Viri multa opuscula, & in Ecclesia Dei multo cum Ornamento inscripta. Quem Deus post tot defectus Hispaniae novissimis temporibus suscitans credo ad restauranda antiquorum monumenta , ne uSquequaque ruSticitate Veterasceremus quasi quamdam apposuit destinam. Cui non immerito illud Philosophicum a nobis aptatur: NOS , inquit, in nostra Urbe peregrinanteS, erranteSqUC tanquam hospites, tui libri, quaSi domum, reduxerunt: ut possimus ali quando qui, & ubi essemus agnOScere. Tu aetatem Patriae, tu descriptio UeS temporum, tu Sacrorum jura, tri Sacerdotum, tu domeSticam , publicamque disciplinam, tu Sedium , Regionum, locorum , tu omnium diVinarum , humanarumque rerum nomina, genera, Officia , CIUSIS ape

ruisti. Quo vero flumine eloquentiae, & quot jaculis divinarum Scriptura rum , seu Patrum testimoniis Acephalitarum haeresim confoderit; Synodalia gesta coram eo Hispali acta declarant. In qua contra Gregorium praefatae haeresis Antistitem eam asseruit veritatem. Obiit temporibuS Heraclii Imperatoris , & Christianissimi Chintilani Regis , sana doctrina praestantior cunctis, & copiosior operibus charitatis.

23쪽

EX SANCTI II DE PHON SIT OLETANI EPISCOPI

LIBRO DE UIRIS ILLUSTRIBUS.

Silaostus post Leandrum Fratrem Hispalensis Sedis Provinciae Bethicae Cathedram tenuit: Vir decore simul, & ingenio pollens: nam tantae jucunditatis assiuentem copiam in eloquendo promeruit, ut ubertas admiranda dicendi ex eo in Stuporem verteret audientes, ex quo audita bis , qui audisset non nisi repetita saepius commendaret. Scripsit opera, & eximia,& non parva, id est, librum de ortu, & Obitu Patrum : librum Lamentationis , quem ipse Synonymorum Vocavit: libellos duos ad Floren tinam Sororem contra nequitiam Judaeorum : librum de Natura Rerum ad Sisinutum Principem: librum Differentiarum : librum Sententiarum. Collegit etiam de diversis Auctoribus , quod ipse cognominat, Secretorum Expositiones Sacramentorum , quibus in unum congestis, idem liber dicitur Quaestionum. Scripsit quoque in ultimo ad petitionem Braulionis Caesaraugustani Episcopi librum Etymologiarum , quem cum multis annis conaretur perficere , in ejuS Opere diem extremum visus est conclusisse. Floruit temporibus Reccaredi, Liuvanis, Witterici, Gunde- mari, Sisebutis, Suinthi lani, & Sisenandi Regum: annis fere quadraginta tenens Pontificatus honorem, insignemque doctrinae Sanctae gloriam pariter , & decorem.

24쪽

EX SIGEBERTIGEM BLACENSIS

LIBRO DE VIRIS ILLIS TRIBUS

ISiooRus Junior , Hispalensis Episcopus , multa scripsit. Scripsit ad Braulionem Episcopum xx. libros Elymologiarum. Scripsit librum Prooemiorum de libris Veteris, & Novi Testamenti, quos in Canonem recepit Ecclesia Catholica. De Ecclesiasticis officiis ad Fulgentium. De ortu, Vita, & Obitu Sanctorum Patxum, qui in Scriptura laudibus esseruntur. Ad Orosium librum de Significationibus Nominum. Ad Sisebu- tum librum de Natura Rerum. Scripsit & librum de Disserentiis Verbo

rum : librum de Proprietate Rerum : librum Sermonum: librum Ecclesiasticorum Dogmatum. Scripsit Synonyma, ubi inducuntur duae personae : una hominis plagentis, altera rationis admonentis. Scripsit & lamentum poenitentis, distinctum alphabeto, addita oratione. Scripsit de Conflictu virtutum , & vitiorum librum unum. De Mysteriis Salvatoris ibbrum unum. Totum Vetus Testamentum Simpliciter exponendo percu rit. Scripsit & alia seculari litteraturae competentia, quae commemorare nihil ad nOS.

25쪽

OBITUS BEATI ISIDORIA REDEMPTO CLERCO

RECENSITUS.

Isuri est mihi, ut tuae Sanctitati br iter exponerem , qualiter bonae recordationis Dominus meus Isidorus Hispalensis Ecclesiae Metropolitanus Episcopus poenitentiam acceperit , Suamque cons sio nem erga Deum, vel homines habuit : Vel quomodo de hoc seculo ad Coelum migrarit, fideli praenotationis mea: stylo, tuae Dilectioni note cerem. Quae reS me primum compulit pro hac Solicitudine , quam ex amore in eum Offertis , Vestrae Charitati gratias agere : deinde, quia Vera Suprimeta nequeo, & quod de CO , pauca de multis colliget e potui te orante, dicere cogor. Dum finem Suum, nescio qua Sorte, jam prospiceret, & fatigatum Corpus aegritudine aSsidua Subtiliter animae iam tura praevideret: tantam eleemosynam quotidianis diebus per sex pene menses, seu amplius , plusquam erat Solitus pauperibUS ab eo est erogata, ut Oriente Sole, usque in vesperum multis illis in accipiendam maneret substantiam. Post haec Vulnere percussus est, ita ut dum febris in corpore convalesceret, & cibum rejiceret debilitatuS stomachus. Ad poeniten tiam convaluit, atque Suos Coepiscopos Joannem, scilicet, & Apartium beatissimos mox adeSSe fecit praeSentes. Et dum a cellula sua ad Basilicam Sancti Vincentii Martyris adduceretur , cuncta agmina pauperum Cleri corum , Religiosorum omnium , cunctarumque hujus Civitatis plebium cum vocibus, & magno ululatu eum suSceperunt, ut Si ferreum posside rei quispiam pectus, Solveretur mox in lacrymas, & lamentum totus.

Et dii in in praedicti Martyris Basilicam juxta Altaris cancellum in medio

poneretur Choro, mulierum turbas longius stare praecepit: ut in accipien'do ipse poenitentiam, Virorum tantum, non illarum, circa eum cernere

tur praesentia. Et disim a praedictis Sacerdotibus ab uno cilicio , ab altero super Se mitti 8 exponere cinerem , expandens manum ad Coelum , ita exorsus est, dicens: Tu Deus, qui nosti corda hominum, & Publicano lon'ge post , dium pectus percuteret suum , dimitti peccata dignatus es ; γνLaZarum dormientem de monumento post resolutionem carnis die quax ta dignatus es resuscitare, & Abrahae Patriarchae sinus eum reciperet, VO luisti ; suscipe in hac hora consessionem meam, & peccata, quae innum rabiliter contraxi, ab oculis differ tuis: non reminiscaris mala mea, juventutis delicta ne memineris. Tu , Domine, non posuisti poenisci' tiam juStis, qui non peccaVerunt tibi; sed mihi peccatori, qui peccaVi V per numerum arenae maris. Non inveniat in me hostis antiquus,

26쪽

puniat. Tu scis, quia postquam infelix ad onus istud, potius quam ad la, norem, in hanc Sanctam Ecclesiam indigne perveni, peccare nunquam Sinivi; sed ut inique agerem, laboravi. Et quia tu dixisti: In quacumque hora peccator a viis suis reverterit, OmneS iniquitates SuaS traderes Oblivioni : hujus praecepti memor sum tui. Clamo utique cum spe, &fiducia ad te, cujus Coelos aspicere non sum dignus prae multitudine peccatorum , quae conVerSantur in me. AdeSto , & suscipe Orationem

meam, & mihi peccatori dona veniam postulatam. Quod si Coeli non Sunt mundi in conspectu tuo, quanto magis ego homo , qui bibi, quasi aquas, iniquitatem, & sumpsi , ut colostra , peccatum. His igitur consummatis , Corpus, & Sanguinem Domini cum profundo gemitu cordis, indignum se judicans, ab ipsis suscepit Pontificibus. Deinde eo

rumdem Sacerdotum , dc quicumquC de Ciero erant, civium cunctarumque plebium Veniam precabatur , dicens : Deprecor VCs , Sanctissimi Domini mei Sacerdotes , Sanctamque Congregationem Clericorum , &Populi: ut pro me infelici, & pleno omni sorde peccati ad Dominum Vestra porrigatur oratio: ut qui meo merito Dei non sum dignus impe

trare clementiam , interceSSU VeStro merear consequi meorum Veniam

delictorum. Dimittite mihi, obsecro, indigno, quod in unumquemque commisi vestrum: Si quem contempsi Odio, si quem rejeci impie charitatis consortio, si quem maculavi consilio , si quem laesi irascendo: dimittite niinc petenti, immo, & poenitenti. Et dum una Voce omnes pro eo indulgentiam postulassent, & unicuique debiti sua vincula, vel chirographa condonassent: circunStanteS iterum admonuit, dicens: Sanc

tissimi Domini mei Episcopi, & Omnes , qui adsunt, rogo , & Obsecro:

ut charitatem invicem Vobis exhibeatis, non reddentes malum pro ma IO : nec velitis esse susurro in Populo: non inveniat in vobis hostis an

liquus , quod puniat: non reperiat a Vobis relictum lupus rapax, quem auserat: sed potius ereptam ab Ore lupi Gem pastor suis humeris con gaudens reportet ad hanc caulam. Igitur post hanc consessionem, vel Orationem, residuam egenis, & pauperibus mox dari jussit pecuniam. Cui tamen fideli sit dubium, ut non statim , dimisso omni facinore, associaretur societatibus Angelorum t Interea se ab omnibus osculari studuit, dicens: Si ex toto corde dimiseritis ea , quae in vos adversa, vel prava usque hactenus intuli; dimittet vobis Creator Omnipotens omnia delicta vestra ; ita ut sacri sentis unda , quam hodie devotus est Populus percepturus, sit vobis in remissionem peccatorum , & hoc Osculum inter me, & vos maneat in testimonium suturorum. Completis his Omnibus, ad cellulam reductus est, & post diem consessionis , Vel poeni-xQnxiae quartum pastoralem jugiter curam , & finem suum consummavit. la pace. Amen. Sub die pridie Kalend. April. Luna XIX. Ma DCLXXIV.

27쪽

EX CONCIL, TOLET AN VIII

NO TRi quoque saxuli Doctor egregius, Ecclesiae CD

tholicae novissimum Decus, praecedentibus aetate postremUS , doctrinae comparatione non insimus , & quod majus est) in saeculorum fine doctissimus, atque cum re verentia nominandus, Isidorus.

28쪽

CANONES EX D IS ID ORO

APUD GRATIANUM.

Canones generalium.

d. 3 Omne genus. d. 15 Omnes Leges.

ConjugeS. 27. q. 2 Perlectis. d. 25

d. 2

Constat Baptisma, de Consec. d. ψ PoSt Pascha.

d. 76

Constitutio. d. 2 Primo gradu.

Cum eXcommunicato.

Domino Sancto. d. 5O Quacumque Arte. 22. q- 5

Erit autem. d. Quaedam etiam. d. 2Factae Sunt.

Foeminae.

30. q- 5 Qui scelerate , de Consec.

d. 2Fuerunt autem.

d. 7 Qui in Μaterno , de ConSec. d. His igitur. d. 23 Quicunque.

33. q, Quicunque. 27. q. 2Ideo prohibetur.

d- 3 7 Quod conditio.

Jus autem.

d. I Raptus quoque. 37- q. IJus Civile. d. I Regula.

Jus Μilitare. d. 1 Rhodiae.

Jus Naturale. d. 1 Romanus Ponti X, de Consec. d. 3Jus Publicum. d. 1 Sane conSanguinitates.

Justum est Bellum. 23. q. a Sciendum.

, Justum est Principem. d. 9 SenatuS-COnSultum. d. a LeX est constitutio Scripta. d. I Series consanguinitatis.

Liberi dicti. 32. q. 4 Si is, qui praeeSt.

d. 1 Si in Plebibus.

d. 7 Si Presbyter.

Non est ObserVandum.

Non est peccatum.

d. 6 Sortilegi.

26. q. I Non moechaberiS.

3 - q. 5 Usus auctoritati

d. II Non Solum.

29쪽

SCRIPTORES A D IS IDOR

Vel citati, Vel quibus maXime Videatur USUS.

tine. AristoteleS. Atta.

A. Gellius. Boethius. Braulio. Caecilius. Caelius Aurelianus.

CassianUS. Cato. CatulluS. Cicero. Cinna.

Clemens I. Columella. Cornelius Tacitus. CyprianUS. Cyrillus AleXandrinus. Cyrillus Hierosolymita-

Dionysius Lintius. DioscorideS. Donatus Grammaticus. Donatus in Terentium.

EpiphaniUS. Fusebii Chronicon.

FrontinuS. Fronto.

Hippolytus de Cyclo

Paschali. Horatius Flacus.

Hyginus de Limitibus

agrorum.

Hyginus Astronom. Innocentius I. Joannes ChrysoStomus. Julius AfricanUS. Julius AtticUS. Justiniani Institutiones. Justinus. JuvenaliS. LactantiUS. Leo Papa I. LiviUS.

Lucanus.

Prosper Aquitanicus de Cyclo Paschali.

PrudentiUS. PubliuS. Quintilianus. Rhemius Palemon de PonderibuS.

SalviUS. SalustiuS- SeduliuS. SergiUS. Servius Grammaticus. Servius HonoratUS. Siculus FlaccUS. SolinUS. StatiUS. Suetonius Tranquilus. TerentianUS. TerentiUS. TertulianUS.

Theophilus Alexand. de Cyclo Paschali. TurpiliUS. ValgiUS.

Varro

Victorinus de Cyclo Pas' chali. Virgilius.

30쪽

AD ETYMOLOGIARUM

LIBROS,

ORIGINEs verborum, qui tradunt, sive se intra Grammaticorum fines contineant, sive philosophandi studio latius et entur , si Ne utrumque quod Sancti Isidorusfecit sequantur ; periculosa tractant plenum Opus alea. Id quod non modo Plato, o Varro, Stoicique, quos hsus rei perstudiosos fuisse e Cicerone novimus sed gravissimi quique

V V stris nimium experti sunt. Neque tamen ipsor&m culpa, sed eorum mi

tio, illi spectarint, satis assecuti. Cujus rei caput illud VCt praecipuum ;-Kniuscujusque eterbi sui ait Varro natura tuet duae; a qua re, in qua re et ocabulum sit impositum: iliaque spectare Granmaticis cc magis sit Philosophi: Iriorem illam rationem in gressis , huicque discipi nae qua M'iby ιλιτικὴ dicitur insistentibus multi

in ficiles se, i, morosos identidem exhibόnt; iam ad sp llabas , s Diter assim ra reetocantes , si quid Iautal m deerrarit, id ut dissimulent, i e

sibi non possunt. At qui alterum genus, quod περὶ συμαινομὶ ων idem o ncminat sibi Iroponunt; dim rebus ipsis edocendis , atque oculis Vbiciendis intenti occasionem tantum in vocibus Captant, neqze tam bis, quam rebus lucem inferre student ii vero, rim Iarhm Gram malicos videri se negligunt, in minus eruditor&m opinioncm incurrunt: CVm Sint maxima ex parte illis ipsis, qui Artem hanc unam profitentur,

WV m ipsa longe sollertiores, modo animum ad eam rationem adhibeant, 'Vam serio se nosse dissimulant. Ouis enim credat, qua res minutissimis Grammaticis obtiae sint, eas doctrinarum omniam parentes, ac reperto

usque adeo fugisse , ut se deridendos levissimis hominibus tam saepe P Vpinarin . An erit, qui Ciceroni tumultum timorem multum, Sulpitio te tamentum mentis testationem , Tertulliano limum liquorem opimum vi Se , persuasum habeari: Aut qui S hestrum, Romanae S nodi Pa t es Curiam a cruore dictam existimasse arbitretur ξ Nam ex Platone, ue, Meron mo exempla congerere super um. Cum duo priores jam sitim ea de re tuto male audiant: Hieronymus vero culpam hanc si V culpa est ita agnoscat, ut sibi ipse ignoscat; neque enim aliter to- VS illam in se admitteret, Graecis, o Latinis nominibus Hebraicas no- - / ues ut ipsius utar Cerbo tam violenter assignans. Lusisse, inquies,

SEARCH

MENU NAVIGATION