Delectus opusculorum ad scientiam naturalem spectantium. Volumen primum

발행: 1790년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

VEGETABILIUM.

3. 28. Nunc quaedam adhuc memorandae sunt exelasse incompletarum Illustris Van RoYEN ab , plantae, quas Illustris I IN NAEus partim ad Pentandras Digynas b) , partim ad Monoicas Tetrandras c), partim ad Dioicas Pentandrasolo, partim ad Polygamas Monoicas e) retulit, quarum recentium antherae ad contactum stimulantis apicis cultelli, pollinem multum ejiciendo, et aliquoties se contrahendo satis evidens dederunt irritabilitatis specimen: Huc pertinent Chenopodias viride, ambrosioides, et polyspermum, Vrticae g)pilutifera, Dod artii, et cannabina, Spinacia oleracea, Humulus Lupulus, Parietariae h) ossicinalis i) et judaica, atque AtripleX patula: Nescio, cur neque in Chenopodiorum Boni Henrici et Botryos, neque Atriplicis hortensis forsan haud satis recentibus plantis id eXperimenti successerit.

f. 29.

Restant adhuc duae plantae, in qUarUm antheris id irritabile conspicere licuit: Puto Anemonen alpinam, et Stachyn annuam. g. 3O.

ἀ l. c. p. I 456. e) l. e. P. I*92.1 Id jam, huic generi commune esse, quamvis elasticitati tribuat, ut ad levem adtactum pollinem ejicinni antherae, observavit Illustr. AALLEa in Enumeratione methodica stirpium Helveticarum. T. I. Goettingae. MDCCXLI i. p. ITq.; Id idem Vir illustris observavit. l. c. P. I 77.

h) H6e idem Vir Illustris jam scripsit. l. c. P. 177. i) Vid. de hac g. a. not. 6,

312쪽

so a GMEI IN DE IRRITABILITATE

f. 3O. Aliquas nunc addere liceat observationes, his sub experimentis in antheris iactas, antequam progrediar ad reliquas partes: I) rritabilitas vegetabilium maXime viget in plantarum partibus,

aut modo aperiundis, aut vix apertis, decrescit cum decrescente vigore floris et marcescente hoc

evanescit; in compositis jam non amplius conlpicua est, si stilus multum emineat supra antheralem vaginam: II) Succedit eXperimentum, sive trunco adhuc adhaereat flos, sive sit resectus, III Melius succedit experimentum aere calido, sed

non nimis, ab sicco, quam trigido. humido. b) ID

Nullus sequebatur motus, nisi stimulum immediate admoverim, licet manus longe abesset, neque unquam manu sola directa versus plantam et in aliqua distantia retenta: Contraffae partes semper recuperarunt naturalem suum statum, sed plerumque demum post aliquos temulentos motus. VI) Tensionem quidem, quam motu inclinatorio, et partes plantae e suo loco movendo producebam, aliquis sequebatur motus, haS in priorem et naturalem situm restituens, sed hic in plurimis plantarum partibus observatur Q. VI l) Irritabiles plan-4 tarum a) Solem aliquantum tectum, sed atmosphaeram ceterum calidam requirunt quoque da FAY et du HΑ- MEL l. c. p. I 25. Ut phaenomena in intinosa observanda optime succedant.b Contra observationem Illustris jam saepius laudati Comitis, 4. c. p. XXIV. qui aerem frigidiusculum

favere irritabilitati, et noctu melius se exserere, quam interdiu, adserit. e) Si Draco cephalum virginionum excipias, de quo experimenta, quae ipse cepi, legas in Adanson cit libr. T. I. p. 59. et Meinoir. de Par. Pannee 17ia.

P. 276 sqq.

313쪽

tarum partes sola simplici irritatione, solo adtactu stimulantis acus aut apicis cultelli movebantur.

Ad flamenta progredior, quae in aliis plantis evidenti satis irritabilitate, in aliis sumina mobilitate, in aliis nulla plane irritabilitatis umbra gaudere videntur : Praeter plantas scilicet f. a . 24 et 25. recensitas flamenta satis evidenter irritabilia ostendunt Berberis vulgaris, quae singula ad basia in superficie interna pistillum respiciente simpliciter irritata versus hoc subito moventur, et lente iterum recedunt: Cactus Opuntia et Cistus Helianthemum, quarum recentium plantarum filamenta ex loco suo leniter remora, elastica in priorem resiliunt, et hoc motu peracto demum temulento quasi agitantur. f. 32. Summam mobilitatem neque tamen irritationi auscultantem cernere licuit in flamentis Brigae mediae, Scirpi palustris, Bromi mollis, Plantaginis maritimae,

- CVnopis, Lonicerae Caprifolii, Tradescantiae virginianae,

Rumicis Patientiae, - crispi, Rumicis bucephalophori, - Acetosae, Saxifragae granulatae. Silenes nutantiS,Dianthi arenarii, Geranii pratensis,

- robertiani.

Ciceris arietini, Poterii Sanguisorbae, Parietariae judaicae.

314쪽

so GMEI IN DE IRRITABILITATE

Nullam plane denique irritabilitatis umbram speelavi 1n filamentis plantarum 3. 2O. 21. 22.26. 27. 28. adlegatarum, eXceptis duobus praecedentibus f. recensitis. f. 3 . Ad pistilla nunc de venio: Germen in omnibus, in quas inquisivi, et in plurimis plantarum

f. 2O - 29. enarratarum, ac praeterea in Moro

alba, Bryonia atricana non irritabile esse depre- hetidi. f. 35 Neque unquam stilos irritabiles vidi, quamvis summa attentione id attributi pariter in plerisque plantarum f. 2O - 29. 3 . descriptarum quaesiverim: Posset quidem alicui videri, stilos compositarum plantarum irritabiles esse, sed demonstravi, credo, recensione phaenomeni illius 23. eos ex sola vi elastica agere.

i f. 3 6.

Neque stigmata ea gaudere vi irritabili deprehendi: Feci experimentum in Iridibus, Malvis, Gerantis, Vinca minore, et, ut paucis plura dicam, in plurimis plantis et O - 29. 34. dictis, sed

nunquam cum eventu optato.

315쪽

VEGETABILIUM.

mina, Capsulas, Poma, DrupaS et Baccas irritavi, sub diversis conditionibus, sed nunquam animadverti irritabilitatem, nisi vel fibras internas peri- carpiorum Momordicae Elaterii nondum matura semina continentium irritabiles esse velis; haec enim incisa, ut tangere possis fibras internas, aliquoties diversisque in locis, liquorem expellunt ad aliquam distantiam, veluti vena animalis secta sanguinem, ut jure irritabiles conjicias esse has fibras, vel interdum notatam summam elasticitatem, praecipue in quatuor prioribus, si matura sint, primario in pomis Momordi eae Elaterii, capsulis Impatientum huc trahere b).

Vlterius progressurus nectaria quoque eXaminavi: Quem in finem irritavi nectaria Iridis ger

ao Musculos quidem in multis pericarpiis depinxit

TovRNE FORT dans les Memoir. de Paris. l'annee I 69 a. p. 23 7 sqq. et l'annee 1693. p. 22l sqq. ut suspiceris, aliquam inesse virtutem irritabilem, sed hae fibrae tantum agunt, dum exsiccantur, contra naturam fibrae irritabilis. b Vid. g. 3. not. a. Video quidem contradicentes, qui dicunt matura etiam poma Momordicae Elaterii externarum fibrarum stimulo contrahi; sed curate observavi hoc phaenomenon , et vidi tum demum elidi semina, et contrahi poma, si matura modo cadere volunt ex petiolo, quod tum levi adtactu

fit, aut sponte, uti in aliis pomis et drupis, eoque foramen fit in basi pomi: elater, hactenus impeditus, quo minus agere possit, resistentia sublata nune agens, semina et cum his liquidum illud explodit. Lud . Delici. Opust. ad s. naicipecti Uol. I. V

316쪽

go 6 GMEI IN DE IRRITABILITATE

manicae, Galanthi nivalis, Narcissorum poetici et flaudonarcissi, Nigellae salivae, Ranunculorum bulbosi et acris, Hellebororum hyemalis, nigri, et viridis, Cheiranthi Cheiri, Fumariae bul-hosae, Violae odoratae, Rusci Hupoglossi, te ei id sub diversis aeris, temporis, solis et plantarum conditionibus: Repetii et in earundem plantarum, et in multarum aliarum nectariis; sed nunquam vidi phaenomenon, irritabilitati tribuendum. Φ, 39. Semina adhuc supersunt dicenda: Eorum plurima eXaminans, nullum inveni, irritabilitate dotatum, etsi diversis seminum aerisque sub conditionibus experimentum instituerem. . f. qO. Ex quibus omnibus nunc patescit: I Irritabilitas vegetabilium convenit cum animalium, quod residere in fibris recentibus, mollibus, evanescere in arescentibus, et abesse a duris videatur a . II) Quod stimulo simplici adplieito se exserat, uti animalium. III) Quod in plurimis et utplurimum singulas fibrarum contractiones alterna sequatur relaXatio. IV) Quod aliquantisperquiescentes novo admoto stimulo denuo moveantur b). V Quod calida et sicciori atmosphaera

a J V. HALLER pclin. lin. physiolog. p. I 8 I. f. CCCCII. et Memoir. I. sur la nature sensibi. et irritabl. p. 78- 79-bb Trium minutorum circiter intervallum hoc esse expertus loquitur Illustris Comes dat CovoLo l. c.

317쪽

contractio irritationem celerius excipiat c . QuodUI in resectis etiam plantis evidens supersit, ex inexsectis fosculis forum compositorum, licet

earum trunculos non amplius aquae immiserim os .l, si I. Irritabilitas vegetabilium dissert ab animali,

quod contractiones, irritationem sequentes, hasque excipientes relaxationeS minime tamdiu continuentur, et raro tam fortes sint, quam in ani

Porro non est tanti ambitus haec facultas in regno vegetabili, quanti in animali, cum neque omnibus plantis, neque tot plantarum partibus, sed in plerisque tantum genitalibus masculinis competere visa sit hactenus a) si Mimosas vivas, Vina OXa-

) V. HALLER Elem. physiol. T. IV. p. 449. EO Id evidentius adhuc est in ramusculis Mimosae resectis, aut ligatis minime inde vim irritabilem amittentibus; testibus du FAY et du HAMEL l. c. nec non

Commere. litterar. Noric. MDCCXLIV. Hebd. XXXV. p. 276. et experimento illustris Comitis, qui et eκ flosculis exsecta filamenta, et haee iterum dissecta irritata moveri ait l. c. p. XXII. et XXII . quod observare equidem haud potui. η) Contra Clariss . Lups, qui l. c. omnes vegetabilium partes solidas irritabiles esse opinatur, nullis tamen experimentis innixus, cui adstipulari videtur, etsi irritabilitatis termino non utitur, Abraham Hau BOERRA Ava in Impetum faciente Hippocratis, Lugd Batav. I 745. f. 65. et 66.

318쪽

3o8 GMEI IN DE IRRITABILITATE

Oxalida sensitivam , et Onocleam sensibilem excipias, quarum folia, genicula, pedunculique irritabilia sunt.

Jam 3. 3O. nr. I. VI. et VII. atque f. qO. nr. I. II. et U. Ostendunt disserentiam huius virtutis ab elatere ab f. 3I. nr. III. et 3. 4O. nr. V. refutant illos, qui a transpiratione suppressa deducunt phaenomena huius irritabilitatis, quae transpiratio calore promovetur, nec non eos, qui a siceitate et humectatione derivant b) f. 3I. iar. II. et 4O. nr. VI. repugnat illis, qui humorum motui illa tribuunt.

Cum jam dicta doceant, phaenomena recensita magis convenire cum irritabilitate, quam cum sensibilitate, quae non requirit motum eiuS praecise solius partis, quae adiicitur, Ut se eX serat, malim illi tribuere, quam huic, etiamu non lateat, saepius irritabilitatem sensibilitatis; et hanc illius esse comitem in corpore animali, nec plane id negare possim in vegetabili, tametsi nulla evidentia eius viderim indicia.

a J GERHARD . l. c. p. II. g. 4.b Huc pertinet illud experimentum cum filo lineo institutum, quod siccum aquae in assere impositum, postquam huius partem imbibit, evidenter movetur,mmotu fere vermiculari, et eX siccatum iterum quiescit. .

319쪽

Qui denique materiae electricae originem debere id genus phaenomena suspicantur, iis obstare videtur et illud, quod corpora electrica materia imbuta sicca esse debeant, quod ad contactum alicuius corporis non electrici non contrahantur, sed cum hoc, nescio, quem singularem motum succussorium communicent; et reliqua multa plane diversa phaenomena, in electricis corporibus,obvia a).

320쪽

DE FILI CUM SEMINIBVS.

IENAE MDCCLXX.

f. I.

HISTORIA BOTANICES. His To 1 A naturalis, et imprimis Bolanica, an VnqUam ullo tempore tanta, quanta hoc seculo, ceperit incrementa 3 dubito. Veteres enim, quod de hacce scientia, ΥΗEOPHRASTvS, PLINIvS et DIO SCORIDES designarunt, certe paucum est; praeter Ulam enim et commoda, quae de nonnullis plantis depraedicauere, ni l legimus designatum ; descriptiones eorum minus accuratiores sunt, quam

quod ex illis tyro intelligere possit, de quanam planta loquantur, et minime suffciunt, ad herbam quandam ab aliis satis distinguendam. Nihilo tamen secius post horum scripta ad seculum Vsque XVI. Bolanica tenebris hisce occulta, formam non mutauit; ast post typographiam inuen

tam demum varii autores, MATTHIOLUS, TRAGUS, VCHSIVS, DODONAEUS, CLUSIUS, TABERNAEMON TANVS,

SEARCH

MENU NAVIGATION