Delectus opusculorum ad scientiam naturalem spectantium. Volumen primum

발행: 1790년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

iis notitiae signis, e climatis natura, aetate aut cultura variantibus, quam marcimu Urgent; characteres autem naturales generum et differentiae specii cae plantarum, dubia item quae pariun sunt, partim vero pro dubiis tantum habentur, ut optime solvant, nullum movent lapidem. Plura hue spectantia monet Cel. CRANet IVS, acerrimus scientiae botanicae atque Systematum censor, qui pro nova sua arborum Draconis stabilienda disserenti di caligine holanicorum discutienda, contra opti: me meritorum virorum labores in Sched. p. 18 et

19 insurgens, de fundalite tali eri Ure satis disertuaique distula disputavit, i

Antea vero quam explicatio chara eris gene rici certa ad I INNAL uva pervenerat, vir illustris e fragmentis characteristicis litterariis a), vestigia ainnitatis cuiusdam huius stirpis in ordine naturali cuni reliquis hexantheris liliaeeis, satis benu divi nans, Draconem CLusii ad genus X parragi retulit. Ill. GLEBI a s Curus autem tam in opusculis Q, quam ita demolistrationibus publicis atque privatis, qui bus senaper magna cum voluptate maiorsique cum usu interesse mihi contigit, Aletri inseruit, est certe proximam esse , forum cornparatio satis su perque demonstrat. Opusculis tandem suis iani ad finem perductis, editionem duodecimam i 1 -

412쪽

BERENS DE DRACONE

NAs1 SU. Nat. eiusque Mantissam plantarum accepit et genus Dracenae c) auctore VANDELMo pro novo atque distincto habens, in Systema plantarum proprium recepit. 3. 6. Stirpis itaque neglectae memoriam hac ratione revocavit lil. LINNAEus, aegreque defectu nicharacteris eiusdem naturalis ferens, LOEpLINGIolao, Hispaniae partem peragranti, indagationem quam maxime commendavit. Digni stimus Logς-HNG1vs ab pro singulari suo studio eximioque, quo in plantarum studium flagrat, amore, loca quidem adiit ipsa, cultam vidit Draconem extra consuetum florendi

Mant. Plant. P. 9.a Veri nominis Bolanicus, nec compit storum more nimium in modum comerituris indulgens, ex iisque

cuncta sibi persuadens; sed sagacissimus vir; cuius

mentis aciem atque attentionem, nullius plantae flores iusto tempore effugere potuerunti Pierocampi

equidem descriptionem dedit, licet iam deforuisset,

sed aliam quam defloratam vix obtulisse videtur Cel. CRANetius in ramuli parte Draconis Clusianae, cuius corollae iam deflorentes egregie in icone Fig. 2. Sehed. adiecta a delineatore expressae sunt; ut facile e figura naturae maxime proxima, Dissertationique nostrae adiecta, quam e viva Berotinensi in florescentiae vigore constituta, desumendam ipsi curavimus, constare poterit. Pteroearpi illa deseriptio Cel. LoEFLINGIi etiam a Cel. CRANetio in Sched. p. 9.nllegata est, nescio vero utrum auctori an typothetae, sit tribuendum, quod, quoad legumen et semen, valde sit mutila, ut cuique curatius conserenti facile erit conspicuum.

413쪽

sorendi tempus, et in statu illo, quo observare

potuit, sedulo descripst: additis aliorum relationubus, quarum copiam illi iecerunt lautores ac amici, quibus postea, cum Hispaniam relinqueret, stirpis historiam cum forum e Xamine eorumque delineatione commisit. Horrendum interea atque durum illud Vlvstipponensium latum, quod nimirum prostratis omnibus tam corporis quam mentis: viribus, eruditorum quoque circulos per aliquot annos turbavit, amicorum istorum consilium tantum distulit, minime vero mutavit. Promissis enim Cel. Lops LINGio datis, egregie b) longe quo aliter quam Cel. CRANgius in opusculo suo de dua hus Draconis Arboribus conscripto eXclamavit e ,

steterunt.

. I. Omnivna primo in Germania nos 1 a stirpem

Viennenses sorentem viderunt, in viridario magni Principis EvGLN11 Sabaudi, scientiae naturalis suae aetatis aestimatoris facile summi, quae fructus non ad maturitatem perfecit, nec botanicis innotuit. Altera deinde Uiennensium stirps eius dem generis in horto HARvCREu 11 No flores fhunusque tulit, citra vero ullum botanicorum e Xamen atque notitiam , sol; tantu in curiosorum admirationi, hortulanorumque curae cum priore Te

b) Docent hoc v. g. Maurissa plantarum et Edit. II. st. Nat. Ill. I 1NMAlli; donfirmat opuleui una Cel.

VANnELLI illustrat commentatio Ill. GLEDIΥsCIIII. O magnorum inquit Cel. CRANetius in Sehed. p. s. ho minam exempla, quos promissa nec premunt Nec ad stringunt, secuti ambo videntur.

414쪽

licta fuerat a). Interim tamen de hacce arbore visa atque relata refert Cel. CRAN Zivs in Sched. citato, et arborem hanc Draconis a subsequente, ante tres circiter annos in Viridario Augustorum Uindobonensi ad fores perventa, toto genere diversam esse statuit. Quod vero haec nec a priore, nec a CLUSIANA aut BEROL1NENs1 disserat, sed uterque potius quoad genus atque speciem e X toto fere inter se conveniat, partim ipsa CRANEIANA

historia, partim VANDELLIANA descriptio cum commentatione GLEDIT SCHIANA recentisiima, eaque

quam ipse ego in sequentibus exhibiturus sum, curatior plantae descriptio, e X tra dubium ponunt; quorum praeterea omnium figurae scriptis illustrandi gratia additae, contradictiones auctorum circaa Quamvis de bona voluntate, adhibitaque diligentia

huius alteriusve hortulani aut pictoris vix dubitaverim, nihilominus tamen, cum plerique scientiae bo-tanicae et florum structurae minus sint gnari, aptum de specie aut genere naturali iudicium ferre neque uiat, testimoniisque illorum lubenter caremus, id quod tamen aliquando caute satis hique non nisi sub certis conditionibus, tam a physicis quam botanicis tuto in usum adhibetur. Propterea quoque florum picturis aut delineationibus ab istis factis, rigorosiori circa figuram, numerum, situm atque partium floralium proportionem examini subiectis, valorem ali

quale in concedimus. Haec momenta de Novae ar

boris Draconis erigiebus penicillo expressis, ubi referente ipso Cel. CRANetio, ingenio bolanico haud dirigebatur penicillum, quoque valent. Quid vero magis sit culpandum, utrum e X siccis plantarum

exemplaribus, an ex solis hortulanorum pieturis at que relationibus, genera Constituantur; hoc vero est,

quod eruditi cuiusdam publici botanici iudicio sagacissimo plane sum commissurus.

415쪽

ca forum structuram hactenus ignotam coniungere valdiat.

Relata nimirum illa a Cel. CRAN ZIo, observationibus lil. GLEDIT SCHII atque Cel. VANDEL Liria episti me respondent, quamvis in aliis . minus, nihilo tamen minus disserentiam quandam genericam ponUnt, neque veram atque naturalem specifica1n inter Storchiam ac sedeream suam comprobant, neque quidquam secundum bonae methodi regulas demonstrant. Repetita namque forum inspectio recentior certiora omnino docuit, neque ullum

signum in plantis hisce forentibus visum est, quod diversitatem plantae Clulanae a Vandelliana, Gle-di Diana atque Cran etiams binis indicaret. Quantum etiam ex iconum istarum comparatione constat, convenit eXternus Omnium habitus, convenit

fructus catio rite descripta; ex quo sequitur, ut et Berotinensis cum Vandelliana, cum nostrate Cir faustatque illis ipsis, quas Cel. CRANgius dedit, expli catis scilicet explicandis istiusmodi disserentiis, quae potius ad figuras Auctorum, ad plantas vivas ipsas in vario statu delineatas, et potissmum quae ad circumstrantias, ab aetate, climate, loco et delineatoris idea aut imperitia pendentes sunt refe

rendae.

l. 8.Superato postea Ulysipponensum fato, de quo su perius verba iam fecimus, Cel. VANDELLII Regis Lusitaniae botanides professoris doctissimi cura atque studio, historia Arboris Draconis CLv-sti seu Drace e in Lusitania quotannis fructificantis leonibus egregiis optime illustrata, in lucem prodiit, quam anno superiore et eodem quidem Cc 3 tem-

416쪽

tempore ad nos perlatam accepimus, quo stirps Cr v si ΑNA Berollini fores suos iam produxerat, quam anni tamen spatio prae cotius quoad floresce satiam praecesserat arbor Vindobonensis. Hi sed

stirpibus quoad historiam et icones probe infer se collatis, adhibita simul propria nostra, quam iam

de ea conceperamus, experientia certo certius

maXimam statim aetatis disterentiam inter omnes atque singulas intercedentem observare nobis contigit. Arbores namque, in Lusitania libero aere viventes, tam Clisianam quam recenti sis me exploratam Vandellianam, ob ramorum scilicet in ramulos, numerose subdiviserum copiam, aetate es summe profectas, quamvis durationem ac nume-TUm annorum ViX certum ponere audeam VS, perspicuum es a). Stirpem vero Doruliuei serit satis

o Arbores Draeonis, calidioris elimatis incolas et in. locis apricis elatioribusve procellis satis multum ex positae, in tenera ne late ob fabricam medullosam, et spicis folio si jacturam, una vice vel saepius expertam, sensim sensimque ramosae evadunt et rami trun- .co altiores facile adicendunt, ut videre est in idone 'Vandestianae. Quod si nutem in locis depressis, intemperiei rarius patentibus aut in hortis magis munitis nascuntur; in insignem longitudinem e Xcrescunt, et vitam vivunt facile longissimam. Saepius etiam flores proferunt, quibus obsolescentibus, in epice trunci ad latera tertio quartove anno gemmae in ra-UOS erescentes prorumpunt, quorum singuli post aliquot iterum an pos fructificant et stirpis aetate profectioris faciem induunt, sicuti ob numerum opicum frondosorum peculi rem et polycephalum plantam simulant. In statu minus naturali aut morboso omnia non odeo bene put tardius, immo nunquam interdum succedunt; sed steriles permanentes stirpes, tandem senio et carie consectaς, moriuntur. ι

417쪽

annosam et valde iam senescentem e istere, nemo dubitat, cum ipsa ibidem in Regio horto bolanteo iam ultra annos LXXX sterilis vixerit, et per aliquot annos morbo medullari putredinoso ba correpta, laboraverit. Adolescentem demum atque primis oram esse plantam Viennensem, Cuius historiam Cel. RAN ZIo debemus, tam ex ipsiuS auctoris relatione, quam e caule omnium simplicissimo satis superque constare iudicamus c).

Ad me quod nunc attinet, externo arbo is Draconis Bel lini forentis habitu edoctus florum-

b) De morbo putredinoso Arboris Draeonis eiusque sanatione atque cultura vid. Ill. GLEDITsCHII Opuscula physico- oeconomico-botanica germ. Vermischte Bemer ungen T. I. Comment. IV.c Quantum ex Ill. GLEDIΥscuri aliorumque relatione concepimus et quas quas unquam vidimus arbores Draconis iuvenes, semper ante florescentiam caule simplicissimo et spice in ramos nondum subdiviso fuerunt et, nisi morbosas factas, ramosas haud novimus, conser Comment. in opusculis Ill. GLEDITsCHII. Huius sortis arbor nondum adolescens, eaque sterilis, cura Ill. GLEDITscviI ante triginta circiter annos, ehorto Serenissimi Ducis EvGENit post eius mortem, ab hortulano caesareo MATTuIA EBERH. Van HAMNin hortum Trebnigensem Gen. et Nob. D. DE ZIETEN translata est, quae iam morbo superius indicato aegrotans, ramosa evasit et sterilis nunc in horto persistit. De apicis in stirpe nostra, peracta iam frum-

scatione, mutatione atque cura ista, cuius hortulanus MAMRITivs SCHERR apud Cel. CRANT1vM mentionem fecit, veriora certioraque edocti, merito dubitamus.

418쪽

que examine sub oculis praeceptoris fautorisque ad cineres Vsque. Venerandi Ill. GLEDIT SCHII, saepius repetito convicfus, assirmare nullus dubito; itirpes saepius indicatas, in 'hortis Vindobonensita bus florentes et a Cel. CRANaio fusius descriptas, nullatenus ut supra iam monui a Bero linensi et Ulysipponensi recentissme descripta multo minus a Cfusi na antiquis cognita, neque genere differre, neque specie inter se esse distinguendas. Iustum ergo rei aestimatorem quemque facile hoc iam mi-bi daturum spero , ut illas Vindobonen 1 iri uoceu-tes stirpes, quas, ut ipsis Cel. AvCa ouis de duabus Draconis ni boribus Bolanic0rtim verbis Utar, rurico crudelis calami tractu, inmuto ilicitius, fuco arrogante inanibusque ut cuique facile patebit,

argumentis, disiungit et in illud ipsum, quod in aliis tantopere taxat, incurrit vitium imperiosus

CRANZ1vs a), rursus ad verum suum vexillum, hoc vero est, ad CLvs I I Dracouem l VANDELLI I aut L INNa EI Draeue iam, revocem. Antea vero quam hoc in m0 suscipiam negotium, in Ulteriorem rei illustrationem necesse esse duco, ut' ad ipsam stirpis pulcherrimae Clusianae, quam no , stram is cinius et quae Berolini superiore anno, mensibus nilii et Augusti foruit, descriptionem me

f, IO Do Arboris igitur Draconis radice primo acturi lamu , qua stirps nostra, proceritate annosama j me insignis, per annorum seriem in horto

419쪽

vase ligneo enutrita est. E Caridice Vero descendente perpendiculari ramis quibusdam lignosis, quae in radices primarias terrei coloris absque Ordin se sub divisas eXcurrunt, donata constat. Crastior illa rum intermedia ob vasis angustioris spatium, pro aetate, insigni altitudine truncique statura, satis angustum, terram viX vltra duorum et dimidii pedis altitudinem profundius subire potuit. Ampliores propterea radicalium ramorum divisurae laterales atque luxuriantes iactae, carnosae multove succo turgidae et situ hori Zontali magis versus terrae superficiem fuerunt deductae: radictilis paucioribus filiormibus donatae; aliisque paucioribus, longioribus, 'ad pennae anserinae crassitem

plus minus accedentibus, quarum apiceS turgescentes pallide ferme rubent et oras vasorum etiam ampliorum, aut facile transgrediuntur, aut ligno carioso Vasorum perforato, extra terram penduli in conspectum veniunt a ).f. II.

Caudex ascendens; T; Ancum erectum et VO sus apicem crassite decrescentem efformat. Ante consuetum forendi tempus non modo simplex simulque nudus existit; verum etiam peractis iam

pluribus tructificationibus, neque loliis nisi in

i a Radicum evolutio annua cum ista non parum similitudinis prodere videtur, quam in Asyqragi radicibus novis saepius observamus. Stoloni feram autem nostrae stirpis radicem vocare dubitamus, cum bolem, ex apicibus radiculorum i in crassatis succoque turgescentibus oriundam, nullam in hortis vitam hactenus fuisse compertum habeamuS.

420쪽

sERENS DE DRACONE

huius trunci apex ante primam emorescentiam ramosus nunquam evadit, nisi vitio putrescentis medullae sauciatus, aut tempestatis procellosae impetu effractus et corona loliosa per aliquot tempus sit destitutus a). Adolescentiam vero stirps postquam semel, ut ita dicam, est adepta, spadicem apex emittit, forum fructuumque copia insignem, quibus ad maturitatem perductis atque a

planta matre separatis, vix magis longitudine crescit, cUm e Xtremarum medullarium processuum transitus naturalis corculo seminis terminum imponat omnibus plantis communem. Sicuti vero Omnia corcula, fructificatione finita, hanc ob caussam crescere omnino desinunt, ita etiam novae post aliquot tempus intra medullam formatae ac per corticem prorUmpentes gemmae, noVam inchoant vitam. Haec etiam ita se in nostra stirpe

habere nec aliter esse comparata, plurium annΟ-xum experientia comprobatum esse novam US. NO-vae Cnim gemmae nia mero vario aut binae vel ternae, in apice vel laeso vel fructificante prorumpunt, qUae tandem in ramos, coronis folia eis tectos excrescunt. Ordinem istum ramiscationes nostrae plantae certum atque determinatum sero vant, a) Conser. Not. a et c. ad β. VIII. in praecedentibus et

Ill. GLED1ΥscΗ11 Comment. de cultura Arb. Drac. in opusculis cet. Huc pertinent ex parte illa quae hortulanus Viennensis MAvR111vs SCHERR Cel. CRANTIo narravit; de curae vero eiusdem prospero eventu

cum balsamo sic voesto solito in sauciato apice trunci suscεpta dubii manemus.

SEARCH

MENU NAVIGATION