Delectus opusculorum ad scientiam naturalem spectantium. Volumen primum

발행: 1790년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

ARBORE CLUSII. 43 et

pertinere et diverso tantum forendi tempore, priores nimirum iu statu deflorescentiae, et posteriores rigore florescentiae esse delineatos. En B. L. nis omnia ure fallunt mani fel tam totius rei causam et totum torte discrimen inter Stoe hiam atque Oederatus His accedit, quod descriptio sederae admodum manca atque ambigua sit, quasi ipse Cel. Crauetius ubique dubitasset atque .sibi ipsi dissidisset, et eiusdem character essentialis, a corolla campanulata, maiore Staminum Pistillique natura desumtus, fere inanis et quoad semen ipsum, quod tamen summum discrimen praebere debuisset, sit dubius. Historiam plantae vero a Cel. Cranetio suppeditatam, ex auctoribus male intellectis vel explicatis vel perverse saltem adductis esse compilatam, ipsa in

centissima scripta GLEDIT SCHII, in Ail. Acad. Berol. Sed satis de his, et plus forte iam dictuin, quam patientes lectoris aures ferre possunt. Nihil ergo, quod iure alias summo possemus, desuperfluis illis atque valde acerbis animadversonibus, quae famae artis huius cultorum plus no-Xae, quam utilitatis adierunt, et quibus Commentationem suam magis dedecoravit quam ornavit Vir Celeberrimus, addimus, adsensum illorum, qui rem aestimare possunt, caeterum certo speraturi.

f. a . Omnia nunc in succincta hac Arboris Draco-Mis CLusii adumbratione pro instituti nostri ratione viriumque modulo nos praestitisse arbitramur

442쪽

43: BERENS DE DRACONE esit.

mur; ulteriorem eXplorationem botanophilorum studio' relinquentes, quorum aequo iudicio laborum nostrorum primitias iterunt iterumque commendamus. Perlegant nostra observata cum notulis hinc inde coniuncta, quas veritatis amore ducti, tacite praetermittere haud potuimus, quamvis quibusdam fori asse pIus iusto acerbae videri possint, attentiori animo, et semper, quoad eius fieri potest, comparationem quandam cum Celebriorum virorum, Cel. CRANEII inprimis commentatis atque scriptis instituant, ipsique iudicent, an cogitata nostra in usum proprium Vertere, atque certiorem stirpis nostrae ulteriori examine dignissimae notitiam consequi valeant.

443쪽

XIV.

RA NUNC VLIS PRUS SICIS

REGIOMONTI MDCCLXXXIII. f. I. Intr0itu S. Est vere universalis generis humani eonditio quod omnia ea negligit, altoque despicit supereiatio, quae non immediate in usus suos convertero potest. Non soluin praeiudicata haec opinio obctinet in illis, qui litteris ingenium non eXcoluerunt, sed si dicendum, quod veritas iubet, non raro etiam in eruditis, qui naturae curiosis persaepe illam tritissimam taediosamque quaestionem obiieiunt: Cui bon03 ac si omne id inutile sit, quod rebus domesticis non inservit. Hinc evenit, quod breve ante tempus multa, immo plurima, ne-Lu . Deli I. Opusc. ads. naicipe I. I. I. E e gle-

444쪽

HAGEN

glecta sint corpora naturalia, quia privata hominum re se non commendabant. MaXimo itaque tempori, quo vivimus, cedit honori, quod quasi novam mundi detexerit fabricam, dum . naturae Rrutatores non solum id, quod sibi, quam quod universis utile est, attentioni subiecerunt. Ut omnibus naturalibus sic etiam plantis contigit, de quibus plurimae sero demum a Bolanicis consideratae sunt. Licet Vero a ToVRNE FORTII temporibus in speciebus nouis detegendis multi occupati fuerint plantarum amatores et LINNAEVS, cui natura concedebat, quod non concesserat morta.

Iium ulli, scilicet eius latebras dimouere et in divina secreta quasi descendere, adeo in extinguibilem ardorem excitaverit plurimis, ut omnes fere terrae angulos, quorum aditus patuit, stirpium inveniendarum gratia perquisiverint; attamen interdum scrutatori obveniunt plantae, quae vel in solo, quo crescunt, nondum observatae, vel non satis determinatae sunt. Cum mihi quaedam de Ranunculorum genere, longum per tempus neglecto, memoratu digna videre licuerit, haec simul cum descriptione generis et speciebus in Ρrussa sponte provenientibus scripto academico, quo inclytae Facultatis Medicae leges omnimode e Xpleam, cum L. B. communicare ab instituto non alienum esse indicavi.

f. 2.

Non uis etymologia. Ranunculi nomen, quod fere omnis aeui Phytologi nostrae adiudicarunt stirpi, manifeste a ranis derivandum venit, eiusque diminutivum est :quod

445쪽

Q. t

DE RANUNCULIS PRUSSICIS. 435

quod eo magis inde elucet, quia Graecis Βατρα - χιον a), quod idem denotat, adpellabatur. Ex multis fortassis rationibus haec ipsi tributa est denominatio. Plurimae enim specierum vel aquosis portium una locis, ubi ranae degunt, delectantur b), vel ranarum more humidis limitibus et opacis marginibus laetantur c). Nonnulli etiam illo; inde nomen accepisse credunt, quia inter eius umbram ranae frequenter inveniuntur d). Adpellatio germanica maxime usitata Θalhnen fuit ex analogia foliorum desumta esse videtur.

3. Generis determiMatis.

In nullo fere genere determinando adeo una nime& fuerunt Omnes, paucis eXceptis, Bolanici, quam quod genus Ranunculi spectat. Ratio huius rarioris phaenomeni in eo ponenda est, quia natura omnes Ranunculorum species habitu seu facie eXterna adeo conformes creavit, Ut etiam tyroni phytophilo haud dissicile sit, vel ignotam Ra- nunculi speciem statim pro Ranunculo agnoscere. Cum vero habitus saepe fallaciis det ansam, nostri generis fructificationem, quae sola modo notas characteristicas certas largiri potest, describam. E e a CALYX

446쪽

HAGEN

CALY C. Perianthium pentaphyllum, raro triphyllume : loliolis ovatis, sursum curvis, coloratiusculis, deciduis. Fugax fere semper est ante floris perfectionem. Cono LLA. Petala quinque f), patula, subrotunda vel obcordata, nitida: unguibus parVis. Nectarium est porus vel foveola in ungue singuli petati. Constantissima huius generis nota. In diversis tamen speciebus diversana offert faciem. Est enim vel porus nudus, vel margine cylindraceo cinctus, vel ut plurimum squamula e marginata clausus. STAMINA. Fila merita numerosa, corolla dimidio breviora, receptaculo inserta. Antherae erectae, oblongae, didymae. Numerus sta minum ad sexaginta adscendere solet O. PisTILLA. Germina plurima, in capitulum subrotundum congesta. Styli fere nulli. St mala reflexa, minima. Vix semilineam aequare solent. Pistilla viginti usque ad centum numerantur.

-e Unieo Ranunc. Ficariae tria modo sunt foliola est. lycina, Hic rursus Ranune. Ficaria excipiendus est, qui octo vel novem petatis gaudet. g) Ranunculo hederaceo in Sibiris, Anglia, Belgio crescenti, multo minor est numerus staminum, in quo determinando vero auctores dissentiunt. I INNAEusc Genera plant. p. I98. et System. vat. Tom. II. p. I 429 Numerat quinque. POLLICA Hi t. plant. in palarin. eleel. cresc. Tom. In P. II 99 novem, OEDER. Icon. Flori Dan. Tab. 3ai. et ROTA 2 utruge uir u otas ni . Tom. I. p. 28 decem, et L1GTFooT Flor. Mo-ric. Vol. I. p. 286 mox quinquet mox decem.

447쪽

SEMINA nuda, plurima, aculeata aut glabra, in aciem lateraliter eXcavata: apice reflexo, receptaculo superimposita. Si ox hae descriptione foris ea solummodo retinemus, quae nostrum genus ab aliis ei similibus distinguunt, character genericus Ranunculi, quem iam LINNAEus h) et GLΕDi scilius i) constituerunt, hic erit:

Perianthium pentaphyllum seu triphyllum. Perata quinque, basiporis necteirifero instructa.

Semina nuda.

Methodorum diversarum Cla sis. Omnibus numeris iam absoluta existit verbias, sine methodo, quae plantas in classes, ordines, genera et species distribuit, haud dari posis Bolanicum: quia empyricus, systematum ignarus, nunquam certe in tanta plantarum multitudine ad desideratam plantam eiusque nomen ducitur. Iamdudum Phylologi, necessitatem methodi animadvertentes, plantas disponere tentarunt. Quia vero unus hanc, alter alteram fructificationis partem pro tundamento divisionis adsumsit, fieri non potuit, quin una eademque planta diversum locum in diversis obtineret systematibus. Quorum praecipuorum classes, i quibus nostrum insertum luit genus, nunc adducere iuvat. Qui a fructu methodum suam adornarunt, Ranun E e 3 culo

448쪽

culorum familiam ut CAESALPINus ad plantas her

RISON ad hexapetalas trica sulares l), RAius ad herbas, semine nudo, p0lysye ut IS m), CHRISTOPHOR. I,NAvTH ad gymu inpermas simplices Π), HaRMANNUS O),' et BoERHAvius y , ad gyruu 0l per-σway transtulerunt. Corollistae alium nostro generi adiudicarunt locum. Sic RIVI Nus q), RuPP1vs r et LUD MIGIUS S) inter stirpes regulares pen tapetalas, CHRISTIAN ENAVT t) inter peritapeta-ias et Miformes et TovRNE FORTIvS H) inter rufaceas posuerunt. Alii fundamentum methodi ex calyce sumserunt. Primus illorum erat MAGNO LIVS, qui Panunculum illis adnumerat plantis, qVarum ca-0χ externus includit furem p00petatum x). Longe melius himc tramitem calcavit Ill. I IN NAEVS, qui . experimentum methodi calycinae fecit, et genus nostrum illis adscribit, quibus calx caducus est y). Opti

h) De plantis Florent. I 583. Lib. XIV. ἰ) Histor. plantar. Lib. II. Se h. 4. Cum RanunculIs

semina semper nuda sint, nec tripapsulares, nec, ut alii volunt, musticapsulares nominandi sunt. m) Methodus plantar. emendata et aucta. F. 67. n) Enumerat. plant. circa Halam. Cl. IX. o) ZvMBAcς Flores florae ' Lugduno batav. I 69O. et ΗΕRRMANN. Flora altera P. I; O. - p) Index plantar. p. 2. Index allec Plantari Tom. I.

q) HEvcran Rr Hortus Wittenbergens. Cl. V. ν) Flora renesi. Frist. I 726. p. 8 i. s) Desinitiones plantar. Lipf. I747. p. I 89. BOEUMERFlo . Lipsae induen, P. I SO. t) Methodus plantarum genuina. Cl. XII. ti) Institur. rei herbar. p. 285. x Character plantar. novus. Cl. IV.

449쪽

Optimam et tutissimam distributionem vero a conia ditione staminum exspectandam esse, primo agno-Vit, quem nunc nominaVi, LINNAEVS, et quia in Ranunculis plurima adsunt stamina, receptaculo inserta et non minor copia pistillorum omni iure classi Polyandria et ordini Polytania inseruit et . Summus GLEDIT sCH hunc iere presso pede sequentem, magis vero situm staminum ac numerum aestimantem nostram stirpem inter Thalamo temones Polyantheras xecensuit a). Praecipua haec sunt systemata artificialia. Nonnulli vero Bolanicorum summo incubuerunt studio, ut naturalem seu naturae magis congruam invenirent plantarum distributionem. Iure inter has agmen ducit Ill. HALLERI methodus, quae ob praestantiam nullam hactenus habuit secundam. Colloeat Ranunculos

Hoc systema excipiunt LINNAEI fragmenta, Ut modeste nominat, methodi naturalis, secundum quam multi liquis nostrum genus adnumeratur G. Sub eodem titulo etiam ERxLEn EN d) et SCopo-

E e 4 et

ε) Flura Carniolic. Ed. I. p. 562. 9 Familles des Plantes. Ig) Flora Gallo- provincialis, p. 383.

si einuitum, tu der Arautere emunis P. II. P. I S.

450쪽

ot Scopo LI alio loco i) polycarpiis corussatis imcludunt.

Obseruationes de Ranunculis in genere. Fructificatione iam 3. 3.) descripta non solum Ranunculi uniuntur, sed etiam, quod ad vegetationis partes, colorem et vires adtinet, multa Observantur, quae illis sunt communia. Radix illorum est vel fibrosa vel granulosa, nunc tube-τ0sa, aliquando plane intorta. Caulis teres deprehenditur herbaceus simplex vel ramosus. Fulla Ut plurimum sunt alterna, petiolata: vel inferior modo petiolata et superiora sessilia: quod ad fgi ram spectat, simplicia, integra, Vel integerrima, vel pinnatifida observantur. Vna eademque species vero in foliis ratione figurae, crassitiei, super-fesei et in aliis proprietatibus valde saepenumero variat, quod determinationem specierum lubricam et vacillantem reddit. Fulcris destituuntur omnes h). Petala plerumque sunt splendentia, falla: raro alba seu aliter colorata. Qui nostras inhabitant terras , eXcepto scelerato et aruensi pereurres sunt. Ex semine terrae commisso plantae duobus germi-Dant c9tyledonibus. Amant fere omnes loca humida, soli et aeri libero exposita. Plurimi floribus suis per totam aestatem pulchritudinem Florae multum adiuvant: pauci vere vel auisum no solummodo theatrum naturae ornant. Multis odor deest, reliquorum su- spectui esse solet. Omnes apud nos indigeni, ad

SEARCH

MENU NAVIGATION