Clementis undecimi pontificis maximi Orationes consistoriales

발행: 1722년

분량: 336페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

101쪽

8o ORATIONES CLEMENTIS XI.

nae Reipublicae, & Catholicae Ecclesiae laeta esse post mi, & salutaria o .

Ηis peractis dedentum fuit adpropositiones , I praeconia plurium Ecclesarum, inter quas primb idem Sanctissimus proposuit Ecclesas NioDien. , es inlicien. Ritus Graeci iuDicem unitas, ac subind3 Cracodiensem, I Fosnaniensem in Regno

102쪽

MMIN CONSISTORIO SECRETO

ARGUMENTUM.

Sacro Collegio uunciat lantonium Ulaicum Ducem Brunsvicensem, S Luneburgensem, durata palam Lutherana haeres

Catholicam Religionem suscepisse.

UENERABILES FRATRES.

Hristus Dominus majus gaudium esse dixit in Coelo, & coram Angelis Dei super uno peccatore Poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non lindigent poenitentia. Ut hoc ipsum gaudium hodie percipiatis, consentaneum arbitramur ex hoc loco palam edicere, quod fama ipsa nunciante vobis iam innotuisse non dubitamus, videlicet Dilectum Filium Nobilem Virum Antonium Utricum Ducem Brusvicensem, &Luneburgensem, inclytae suae stirpis longe omnium Principem,& Caput, magno non tam annorum, quam singularium animi dotium numero spectabilem Senem, ob illustria Regiarum Affinitatum decora praeclarum, ob excelsae, ac non Vulgariter

103쪽

sa ORATIONES CLEMENTIS XI.

eruditae mentis ornamenta praestantem, nullo praecipitis consilii incitamento commotum, nulla ingenii levitate, sive inconstantia impulsium, nulla temporalis sui commodi illecebra allectum: post diuturnam complurium annorum deliberationem, post praevisum ingruentium sibi discriminum, ac molestiarum gravissimum cumulum, sola agnitae Veritatis ratione excitatUm, sola supernae gratiae illustratione perfusum, solo demum animae suae salutis desiderio incensium, Lutheranae haereseos, in qua nam tus, & educatUs fuerat, erroribus ejuratis, Catholicam Religionem , ac fidem amplexum fuisse . . Quatuor prosecto ante menses faustissimum hunc eventum vobis nunciare potuissemus, quippe qui per id temporis nedum a Dilecto Filio Annibale Albano nostro secundum carnem Nepote, qui suis in eum finem collatis studiis oblatam sibi opportunitatem orthodoxae Religionis causam agendi captare non omisit, sed etiam ab ip met Duce suis ad Nos die Ii. Januarii proxime praeteriti datis literis significatus fuerat. Vertim quia idem Dux rem hanc ad aliquod tempus silentio tegi majorem in modum exoptaVit, ab ea tunc Vobis aperienda abstinuimus; non tamen propterea abstinuimus a praedicto Duce enixis adhortationibus excitando, ut grandi illa fretus charitate, quae foras mittit timorem, mirabilia, quae in eo fecit Dominus, quamprimum eVulgare non sermidaret; & sane paternis histe monitionibus nostris absque ulla cunctatione morem gerens optimus Princeps, acerbis, &adversis quibustumque, quae sibi subeunda sere probe intelligebat, magna animi virtute contemptis, LUtheranam denuo

haeresim in Bambergensi Civitate palam ejuravit, publicamque emisit fidei professionem in manibus Venerabilis Fratris Archiepiseopi Moguntini S. R. I. Principis Electoris, qui eius rei authenticum documentum a compluribus testibus subsignatum ad Nos misit, atque edita ea occasione a praefato Diace magna cum animi sui tranquillitate eximiae pietatis argumenta luculen

104쪽

ORATIONES CLEMENTIS XI.

ter explicavit. Cum itaque, benedicente Domino, prosipere jam consecta res sit; diutius nunc Nobis cunctandum non esie duximus, quin eam vobis aperte indicaremus. Literae igitur muscdem Ducis ad Nos scriptae, ac illae itidem, quas ad eum rescripsimus, perlegantUr.

Hic perlectae fuerunt ab eodem R. P. D. O Derio duae visolae Sanctissimo perscriptae a D. Antonio Vbico Duce Brunsvicensi,und cum titeris in forma Brevis, quibus Sauctitas Sua ad illarum priorem rescripsit; quarum absoluta lectione Sanctitas Sua ita allocutionem suam absidit: Reliquum jam est, ut Patri misericordiarum, & Deo totius

consolationis, qui Ducem Briansiuicensem de tenebris vocare dignatus est in admirabile lumen suum, humiles, atque uberes gratias agamUS ob maximum tam laeto eventu gravissimis curis nostris levamen allatum, eumque enixe obsecremUs, Ut memorato Principi coelestium donorum incrementa largiatur ,

quorum subsidio illorum plurimos, quos ipse habuit in suo errore socios, habere etiam possit in sua poenitentia consortes.

105쪽

IN CONSISTORIO SECRETO

Habito die I. Decembris I IO.

ARGUMENTUM.

Luae a Leopolao Lothariviae, I Barri Duce pia non minus, quam jusse peracta fuerant pro redocandis iis, quae in Codice Leopoldo nuncupato jussu ejusdem Ducis jampridem edito, Sa Sanctitate Sua damnato a uersus Ecclesse jura continebautur, aliisque inde secutis plene emendandis, latθ cxponit.

VENERABILES FRATRES.

Eptem iam lapsi sunt anni, ex quo Codicem Leopolaum, nuncupatum, hoc est, Constitutiones quasdam, seu Ordinationes nomine Dilecti Filii Nobilis Viri Leopoldi Lotharin-giae, & Barri Ducis pro iustitiae administratione editas, utpote Ecclesiasticae Immunitati Dei ordinatione, ac Canonicis Sanctionibus constitutae non uno ex capite adversanteS praevio, ut Par erat, matUro examine per nostras in forma Brevis literas reprobavimus, earumque lectionem, retentionem, & usum omnibus Christifide

libus

106쪽

ORATIONES CLEMENTIs M. Silibus pro muneris nostri debito interdiximus. Subinde vero cum Nobis innotui stet in vulgus circumferri quaedam folia, quibus actus appellationis a ProcUratore Generali Curiae ejusdem Ducis adversus literas nostras supradictas interpositae non minus Nobis, quam Ecclesiae summopere injuriosus continebatur , illa similiter damnavimus, & prohibuimus. Eidem porro censurae aliam post haec editam praefati Ducis Constitutionem, quam admclitionalem, seu ampliativam vocarunt obnoxiam pariter declamraVimus, quippe qua confirmari potius priores a Nobis reprobatae Constitutiones videbantur, quam emendari. Interea Ducem ipsum, cujus ins per nomine literarum nostrarum adversus

easdem Constitutiones, actumque appellationis praefatum pinblicatio in ejus Ditionibus interdicta fuerat, paterne, ac sedU-lo admonere non omisimus, ut irrogatam Ecclesiae injuriam rem pararet, inflicto mederetur vulneri, simulque conscientiae suae consuleret, ac Dignitati, quam non in evertenda, sed in tuenda Ecclesiae libertate, fovendis juribus, amplificandisque privilegiis sitam esse, & ipse per se plane intelligere poterat, & ab inclytis Progenitoribus suis, qui pietate sane, & in Ecclesiam

obsequio, quam Principatu ipso clariores extitere, uberius didicerat . Ostendimus iteratis literis quam turpe estet Catholicum Principem, ac praesertim Lotharingiae Domus tot hujus Sanctae Sedis beneficiis auctae, a primo sui regiminis limine sacrosancta Ministrorum Dei jura impetere, libertatemque violare, ac veluti Principatus initia ab Ecclesiae injuria auspicari. Protulimus sanctas veterum Patrum Regulas, quae immUnem a Laicorum Potestate Ecclesiam, ac Venerabilem Clerum ubique clamant, nihilque ad saeculi Principes in Ecclesiasticis negotiis Praeter reVerentiam pertinere. Ediximus non imminutis, sed auctis Clericorum in sortem Domini vocatorum privilegiis florere Regna, firmari dominia, Sacerdotumque potissimum precibus felicitati publicae consuli. Denunciavimus demum pa

rata

107쪽

86 ORATIONES CLEMENTIS XI.

rata superni Judicis flagella, imminentemque Potentibus sempiternam perniciem, si in Ecclesiam peccassent, eamque Conmquerentem minime audivissent. Audivit eam tamen Religiosus Princeps, nostrisque monitis excitatus, Constitutiones illas , quas inconsulto, ut credimus, & aliorum potius suggestione impulsus, ac subreptione deceptus promulgari permiserat, in iis, quae Ecclesiae juribus adversabantur, omnino abolere constituit. Hinc primum quidem per Ablegatos suos, deinde vero datis etiam ad Nos literis novi Codicis editionem Nobis obtulit, quo veteris per Nos reprobati Codicis Le oldi, nec non editae subinde additionalis Constitutionis omnimoda abrogatione praemissa, nihil prorsus, de iis, quae ad Ecclesiam spectant, statueretur, sed ea tantum, quae ad seculare dominium; & regimen pertinent, praescriberentur . Et sane ut promissis satisfaceret, fidemque suam hac in re liberaret, ferme ante tres annos veteri Codice cum sua additionali Ordinatione penitus reVocato, ac deleto, novum edidit Codicem, simulque cavit, ne quidquam in illum induceretur, quod Ecclesiasticam Jurisdictionem directe, vel indirecte restringeret. Novum hunc Codicem haud multo post Dux ipse ad Nos misit literis suis, quae ex Gallico idiomate in Italicum fideliter versiae a Secretario Brevium nostrorum Secretorum mox legentur.

I ic ingressus fuit Con sorium R. P. D. O Derius Secretarius

BreDium Secretorum Sanctissimi, legitque literas D. Ducis Lothariviae ex Gallico idiomate in Italicum Dersas ad Sanctitatem Suam datas die a g. M i I o8. quarum absoluta lectione Sanctitas Sua reassumpsit in haec Derba: Certiores praeterea Nos fecit idem Dux se literas illas , quibus dudum ejus nomine Vetita fuerat promulgatio in suis Ditionibus literarum nostrarum adverSus praefatum veterem Codbcem editarum insimul revocasse, transimisso ad id documento, quod nunc audietis .

108쪽

et tr

blae

ORATIONES CLEMENTIS XI. 8

hi uit a praedicto R. P. D. O Derio Epistola Encyclica s- militer ex Gallico idiomate in Italicum dei sa, qua transmissus fuit per loca Ditioni D. Ducis Lothari viaesubjecta noDusta lex illius jussu promulgatus anno I o8. ea porro perlecta Sanctitas Sua sequentibus Derbis suam allocutionem prosecuta fuit et

His, quae audistis, nondum adhuc Nobis, & Ecclesiae a Duce Lotharingiae plene statisfactum fuisse arbitrati fuimus. Clim enim in Mandato quodam, sive Ordinatione, ut Vocant, novo Codici praefixa diserte decerni animadverterimus quoad ea, quae in eodem novo Codice expressa minime reperiebantur, observari debere Edicta, & Ordinationes Ducum Lotharingiae , nec non Regulas, mores, & consuetudines Regionis; valde timuimus, ne ejusmodi verbis attentis ea, quae adversus Ecclesiae jura, & libertatem ante aliquot annos in Lotharingiae Ditionibus innovata fuisse compertum est, etiam abolito, ac de medio

sublato vetere Codice, tamquam mores, & consuetudines Rel gionis quibusdam forsan etiam Edictis, & Ordinationibus inni- xas, praeservari contingeret. Praeterea in eorum abrogatione, quae adversus nostras literas supradictas attentata fuerunt, specialem , ac expressam illius appellationis, quam merito damnavimus, revocationem desiderari deprehendimus. Curavimus proinde super his ab eodem Duce ea impleri, quibus plena Ecclesiae reparatio haberi posset; Egit de his cum Ministris a dicto Duce deputatis Dilectus Filius Annibal Albanus noster secundlim carnem ex Fratre Nepos , qui sane bene memor in suo ab Urbe discessu non alias, quam Ecclesiae, ac orthodoxae Religionis causas sibi a Nobis commendatas fuisse, rem totam feliciter perficit. Quid porro ipse egerit, quid itidem egerit praefatus Dux, ut Nobis, & Ecclesiae cumulate satisfaceret, ex iis, quae legentUr, ac hesterna die per celerem Tabellarium ad Nos perVenerunt, abunde percipietis.

110쪽

IN CONSISTORIO SECRETO

Habito die a . Aprilis IIII.

ARGUMENTUM,

Immaturum, ac Derp inopinatum obitum cIa. me.Josephi I. Romanorum Regis in Imperatorem electi OD. Cardinalibus denunciat, taque occasione ad defuncti Principis laudem refert consilium ab illo susceptum Apostolicae Sedi ea omnia, . quae obedientissimum S. R. E. Filium decebant, per Oratorem suum cumulate exhibendi. Accepto siquidem d Majoribus suis more suas jam ad id literas miserat ab eodem Oratore Sanctitati Suae solemniter reddendas, aliaque omnia hac in re ita disponi euraderat, ut quae Romae demum agenda sumpererant, antiquis Romanae Ecclesae moribus plen3 conforma-

rentur.

vENERABILES FRATRES. .

Eracerbum, ac sane luctuosum nuncium, immaturae mortis cla. me. Josephi, dum vixit, Romanorum Regis in Imperatorem electi per celerem Cursorem ad Nos nupedirime allatum, sine mora Vobis hodie communicamus, non dubitantes unicuique Vestrum communem esse dolorem, quem in hoc inopinato, ac funestissimo casu supra omne id, quod dici potest , maximum experimur, ob summe periculosam rerum, ac temporum conm

SEARCH

MENU NAVIGATION