Clementis undecimi pontificis maximi Orationes consistoriales

발행: 1722년

분량: 336페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

eto ORATIONES CLEMENTIS XI.jusquam injuria, aut praejudicio a Nobis peragi notum sit, scire

VOS VolumUs, Nos hac in re normam omnino sequi Constitutionis sel. rec. Clementis Papae V. Praedecessoris nostri in Concilio Viennensi editae, qua cautum fuit, quod siquem Summus Pontifex sub titulo cujuslibet Dignitatis ex certa scientia verbo, constitutione, vel literis nominet, honoret, seu quoViSalio modo tractet, per hoc in Dignitate illa ipsum approbare non intelligatur, aut quicquam ei tribuere novi juris . Hanc itaque Constitutionem, quam , ut probe nostis, non absimilium

contentionum occasione etiam rec. me. Pius II Joannes XXII.,& Sixtus IV. Romani Pontifices pariter Praedecessore, nostri approbarunt , & innovarunt, Nos eorumdem Plaedecessorum nostrorum exemplis adducti, illisque expres e inhaerentes, simis liter approbamus , & innovamus; ut ita Non minus qUaecumque nostra, Mam aliena, ac praesertim amborum de Hispanica successione contendentium, qUae Vere nullatenus CognoVimus, aut discussimus, Jura, aequaliter salva, & illaesa remaneant: Nos vero nec ad dexteram, neque ad sinistram declinantes, ab eo, quem semper secuti fuimus, Apostolicae Sedis more minimo recedamus. Haec habuimus, Venerabiles Fratres, quae vobis hodie ex hoc loco significaremus; Ut quaesit nostra mens ab injuncto Nobis divinitus Pastorali munere , adeoque a recto Justitiae tramite numquam aliena, aperte dignoscatis: Patremque Misericordiarum enixe simul rogare possitis, ut ea, quae agimus, Christianae Reipublicae, Catholicae Ecclesiae, atque huic Sanctae Sedi bene, ac feliciter faciat evenire

92쪽

IN CONSISTORIO SECRETO

Die 1 v. Februarii I Io.

Cuae cum a Carolo Hispaniarum Rege Catholico, tum ab ejus Administris in meatu Mediolanens, ac in Regno Neapolii gesta fuerant, ut detrimenta utrobique Ecclesasticae auctor, tali illata sarcirentur; quaeque insuper a Sanctitate Sua, ejusque permissu d DD. Cardinalibus Archiepiscopis Mediolanens, S Neapolitano peracta fuerant, ut uberius Ecclesiae satisferet, DD. Cardinalibus luculenter exponit.

UENERABILES FRATRES.

Unciavimus Vobis in praeterito Consistorio justum, ac salutare consilium, quod Charissimi in Christo Filii Nostri Josephi Romanorum Regis in Imperatorem electi germanus Frater susceperat, palam explicandi filiale sitium, ac debitum in hanc Sanctam Sedem obsequium, ac alias Nobis, & Ecclesiae ad Canonicarum Sanctionum praescriptum satisfaciendi super iis, quae ejus nomine in gravissimUm Ecclesiasticae non minus authoritatiS, quam Pontificiae Dignitatis detrimentum, tam in DucatU Mem

93쪽

a ORATIONES CLEMENTIS XI.

diolanensi, quam in Regno Neapolis jamdudum contigerant; Illum propterea de caetero Charissimi in Christo Filii Nostri Caroli Hispaniarum Regis Catholici titulo, ad limites tamen Constitutionis fit. rec Clementis PP. V. Praedecessoris nostri in Concilio Viennensi editae, & non alias, nuncupare Nos statuisse Vobis significavimus. AEquum nunc itidem, ac ab ea , qua Vos in Domino complectimur, singulari charitate non alienum ducimus Vobis ex hoc loco edicere susceptum, ut supra, ab eodem Carolo Rege consilium, confecto jam opere, impletum fuisse; edita si quidem generali, absistula, ac publica abrogatione, rescissione, & revocatione illorum Edictorum, & Decretoriam, quae in Ducatu Mediolanensi, ac in Regno Neapolistam' super prohibitione extrahendi, sive extrahi faciendi ab utroque Dominio pecunias ad hanc almam Urbem, aliave loca Ditionis Ecclesiasticae deferendas, quam stiper interceptione proventuum Ecclesiasticorum ad possessores extra eadem dominia degentes pertinentium, dudum promulgata fuerant: ius,aque insuper quorumvis interceptorum proventuum hujus, modi fideli, atque integra restitutione: ac iis demum additis, quae Nos, ut uberius Ecclesiae satisfieret, utrobique peragi curavimus, detrimenta omnia, & damna, quae Ecclesiasticae authoritati ex memoratis Edictis, atque Decretis obvenerant, rem parata fuisse non ambigimus. Haec sane Vobis magna ex parte jam innotuisse non dubitamus; quia tamen non omnia Om Nimbus perspecta esse arbitramur, scire ideo Vos volumus, statim ac inaudivimus eumdem Carolum Regem suis die a8. Augusti superioris anni datis literis Edictorum, ac Decretorum hujussmodi rescissionem mandasse, Nos minime in primis omisisse

Regem ipsum paterna charitate admonere, ac hortari, Ut Coinscientiae suae consuleret, attributa ad id ejus Confestario facultate ab Ecclesiasticis Censuris, & poenis, quas Propter prae missa incurrerat, ipsum absolvendi. Praeterea ut Ecclesiasticae

94쪽

ORATIONES CLEMENTIS M. Sindemnitati, praeter perperam gestorum emendationem eadem

authoritate, qua illa peracta fuerant, ut supra, faciendam, Apostolici etiam judicii nostri accessione plenius consultum esset, per binas nostras in forma Brevis die s. Octobris proxime praeteriti expeditas literas Edicta, & Decreta praefata cum omnibus, & singulis inde secutis, ac quandocumque secuturis, nulla prorsus, & inania fuisse, & esse pronunciavimus, viribusque, & effectu penitus vacuavimus; firmis remanentibus Censuris, & poenis, quas ii omnes, & singuli, qui praemisia perpetraverant, sive alias in illis culpabiles fuerant, quovis modo incurrerant. In iisdem porro literis pium Ecclesiue morem secuti, quae recurrentibus ad ipsam post excessum cum

humilitate filiis se propitiam exhibere solet, & benignam, Dilectis Filiis Nostris Josepho, & Francisco S. R. E. Cardinalibus Archinto, & Pignatello nuncupatis, Metropolitanarum Ecclesiarum Mediolanensis, & Neapolitanae ex concessione, & dispensatione Apostolica respective Praesulibus, facultatem concessimus omnes, & singulos praedictos, seu illos ex eis ad se recurrentes, qui Verae poenitentiae signa ostendissent, a Censuris,& poenis supradictis in forma Ecclesiae consueta misericorditer absolvendi, prout fustius ex earumdem literarum exemplis percipietis, quae a Secretario Brevium nostrorum Secretorum mox

legentur.

Hic ingrespus fuit Conili torium R. P. D. OliDerius SecretariuSBreυium Secretorum Sanctitatis Suae, es legit Bredia praedicta, quorum absoluta lectione Sanctissimus reas Ampsit in haec

Facultate igitur sibi, ut audistis, attributa utentes ambo Cardinales praedicti absolutionis beneficium juxta formam in nostris literis traditam iis impenderunt, qui propter praemissa Culpabiles ea, qua par erat, humilitate, ipsomet Carolo Rege eos ad id excitante, absolvi petierunt, quos inter complureS

95쪽

ORATIONES CLEMENTIS XI.

fuere ex praecipuis utriusque Dominii Ministris, quemadmodum documenta ab eisdem Cardinalibus ea de re rite confecta, & ad Nos authentice transmissa testantur . Demum nonnullos libros, ct scripta iam pridem typis vulgata, quibus ea potissimum Edicta, & Decreta propugnantur, per quae secularis potestas, ut diximus, exterorum Beneficia sequestro committi mandaverat, per alias nostras in simili forma Brevis hesterna die promulgatas literas damnavimus, & prohibuimus, meritaque, ac gram vi Censura confiximus, ut ita illata Ecclesiae gravamina cumulatius sarcirentur, omnibusque perspectum fieret non alias eidem Carolo Regi, etiam quoad ditiones, quas tenet, Regiorum Jurium usum a Nobis admissum fuisse, nisi postquam Ecclesiae, quoad Edicta, & Decreta praefata , usquequaque satisfactum fuisse compertum esset, quemadmodum Nobis ab initio proposuimus, ac postmodum in ejus odi proposito constanti semper animo permansimus. Haec Vobis, VENERABILES FRATREs, qui Pastoralem solicitudinem nostram in Sanctae Dei Ecclesiae administratione opera, & consilio sublevare non praetermittitis, communicanda hodie existimavimus, tum ut justum hinc gaudium capiatis, uberesque Nobiscum D. O. M. gratias agatis, quod dederit Regi cor docile ad faciendas justificationes suas e tum ut enixas vestras assiduis nostris precibus adjungere velitis apud Patrem Misericordiarum, quatenus sua coelesti ope eos similiter conatus nostros iuvare non dedignetur, quos nullis parcentes laboribus indesinenter impendere non desistimus, Ut in aliis quoque, quae sunt multa, ac etiam ab aliis, quisiunt multi, quae Dei sunt,& Ecclesiae, Deo, & Ecclesiae reddantur.

res peractis dedentum fuit ad praeconia, S propositiones plurium Ecclesarum, quibus absolutis Sanctitas Sua iterum ali cutasuit DD. Cardinales in haec Derba:

96쪽

OaATIONES CLEMENTIS XI. VENERABILES FRATRES.

VAcat adhuc Legatio Ferrariae per translationem, quam inde fecimus, Dilecti Filii Nostri Laurentii S. R. E. Cardinalis Casoni ad Legationem Bononiensem; cum eas, quas Dilectus etiam Filius Noster Laurentius ejusdem S. R. E. Cardinalis Corsinus allegavit, rationes, ne ad ejusmodi munus, quod ei, ut bene nostis, commiseramUs, suscipiendum adigeretur, probandas, atque admittendas este duxerimus. Ad eamdem proinde Ferrariensem Legationem transferre nunc intendimus a Legatione Romandiolae Dilectum pariter Filium Nostrum Thomam Cardinalem Ruffum, qui hanc Romandiolae Legationem non quidem a multo tempore, sed multa cum laude administrat, Quid Vobis videtur Auctoritate Omnipotentis Dei, Sanctorum Apostolorum Petri, & Pauli, ac nostra transferimus a Legatione Romandiolae ad Legationem Ferrariae praefatum Cardinalem Rufium ad triennium cum facultatibus solitis, & clausulis opportunis.

In nomine Patris et, & Filii 2, & Spiritus 2 Sancti. Amen.

97쪽

IN CONSISTORIO SECRETO

Habito die r. Maii IIIo.

RGUMENTUM.

Expositis primum iis, quae decernenda censuerat de Pacificationis tractatu ab Auguso Poloniae Rege dudum cum SDecis inito: tum etiam iis, quae idem Rex egerat, ut Musam ex eodem tractatu Regio Nomini labem prorsus ab emeret, SPont ciet Doluntati obsequeretur: DD. Cardinalibus sust pium conssilium aperit praesciendi Dictatis Poloniae Ecclesis personas, pro quibus idem Rex de more supplicaDerat. Demum plura subjicit admodum honoris, destiali ipsus Regis in Sanctam Sedem obsequio, ac de Regia deliberatione adjungendi quamprimum Principi ejus nato pios, probosque Viroi, qui illum orthodoxae Fidei praeceptis, ac ritibus imbusnt.

VENERABILES FRATRES.

Varius jam labitur annus, ex quo, non sine gravi animi nostri dolore, Ecclesiis in Re-I gno Poloniae existentibus, quas suis interea destitui Praesulibus contigit, novos Episto-POS Praeficere, ob notas nimium illius Regni perturbationes, intermisimus. Elapsis

porro mensibus ubi primum a Suecis improspere PVgnatum fuisse percepimus, optatam tandem tranquillitatem ab Eo, qui potens est statuere procellam in auram, & facere fluctus ejus

98쪽

ORATIONES CLEMENTIS xl.

silere, eidem Regno reddendam esse sperantes, advenisse jam tempus existimavimus, qUo Ecclesias praefatas a diuturnioris viduitatis incommodis vindicaremus. Vertim cum ex prisco hujus Sanctae Sedis more, Polonorum Regum pro idoneis personis, quae dictis Ecclesiis praeficiendae sunt, supplicantium preces eamdem Sedem exaudire consuetam esse cogitaremus, illius profecto Regis supplicationibus hac in re minime annuendUm esse credidimus, cujus nomine infelix ille, ac sane Ultra quam satis est, pervulgatus, pacificationis tractatus initus noscebam tur, quo graVistima non minus orthodoxae Fidei, quam Ecclesiasticae libertati detrimenta inferri compertum fuerat: nisi Prius non modo Regem ipsum , expressa tractatus hujusmodi damnatione, ab hac turpissima labe purgari contingeret, sed& ipsa tractatus damnatio Apostolici nostri judicii accessione robur, ac pondus acciperet. Idcirco, tametsi omnium sermone notum esset tractatum illum prava opera, ac mala fide, seu potius proditione Commi sta riorum a Charissimo in Christo Filio Nostro Augusto Poloniae Rege Illustri constitutorum conflatum fuisse, atque hoc ipsum idem Rex publice edita suae mentis declaratione universo terrarum Orbi testatum, atque perspectum esse voluerit, nihilominus id Nos minime suffcere reputantes, statim ac ipsum Augustum Regem redeundi in Poloniam consilium suscepisse audivimus, nostras ad eum literas, compluribus ex Fraternitatibus Vestris ita suadentibus ejusmodi in re dandas esse censuimus, juxta exemplum, quod

a Secretario Brevium nostrorum Secretorum mox legetur.

Ηic ingressius fuit Coni sorium R. P. D. OuDerius Secre

tarius Bredium Secretorum Sanctitatis Suae, ac BreDE Poloniae Regi scriptum die ai. Septembris I Os., quod brevditatis gratia omittitur, alta Doce perlegit; cujus abfor tuta lectione Sanctissimus Orationem reassumpsit in haec Derba et

99쪽

et 8 ORATIONES CLEMENTIS XI.

Excepit Rex singulari in hanc Sanctam Sedem devotione Literas nostras, supremoque ejusdem Sedis judicio se humiliter submittens, nuperrime ita respondit.

Hic idem R. P. D. O Derius Regium responsum legit Uarfanioedatum die a. Aprilis proxime praeteriti, quo perlecto Sua Sanctitas allocutionem suam ita prosecuta fuit :Ex iis iam , quae audivistis, abstersiam non modo, ac penitus deletam quamcumque maculam, quae Regio nomini ex Tractatu Altranstadensi quoquo modo irrogata censeri poterat, plane conspicitis a sed inde Regem ipsum datam sibi opportunitatem filiale suum in hanc B. Petri Cathedram obsequium uberius ostendendi, lyncerumque, quo fervet, pro Catholica Religione gelum non solum verbis , sed etiam re ipsa apertius declarandi, prompto, ac libenti animo amplexum fuisse, gaudere Vos cernimus. Verum, ut gaudium hoc vestrum pleniussit, & cumulatius, latere Vos nolumus, quae prius idem Augustus Rex binis suis ad Nos die sexta Octobris elapsi anni, ac die Io. Februarii proxime praeteriti respective datis Literis scripserat, ex quibus & gratum, ac devotum in Nos, & hanc Sanctam Sedem ejus animum, quemadmodum & illum ex aliis praefati Regis ad Unumquemque vestrum conscriptis, ac Vobis, ut audivimus, nuper redditis Literis conjicere potuistis, abunde percipietis: ac insuper ( quod sane valde notandum est , Vobisque periucundum erit) falsa prorsus fuisse, & esse, quae de quibusdam pactionibus non minus Catholicae Religionis rationibus quam Reipublicae Polonae juribus, ac libertati adversantibus ab ipsomet Rege occasione sui in Poloniam reditus cum Acatholicis Principibus, ut ferebatur, initis vulgata fuerant, satis superque intelligatis. Legantur igitur etiam hujusmodi Literae.

Perlectae hic fuerunt d praedicto R. P. D. Oliderio duae Regiae Disolae lingua Italica ad Sanctitatem Suam dudum, nempe

100쪽

ORATIONES CLEMENTIS XI. yydie 6. Octobris elaps anni, ac die io. Februarii proximp praeteriti respectida datae, quibus lectis Sanctitas Sua sequentibus Derbis orationem suam absolait:

Abstinemus nunc ab iis praeterea commemorandis, quae idem Augustus Rex urgente potissimum rem hanc apud ipsum Dilecto Filio Annibale Albano nostro secundum carnem Nepo- te, demito a se consilio adjungendi quamprimum Principi ejus nato pios, ac probos Viros, qui illum orthodoxae Religionis Praeceptis, ac ritibus imbuant, non ita pridem ad Nos fuse perscripsit, suamque ea de re Nobis Regiam fidem disertis verbis obstrinxit; id enim ad eam disserimus diem non longe, ut speramUs, Deo propitiante, abfuturam, qua thujusmodi consilium omnino peractum, impletumque fuisse perceperimus: Interim ex iis, quae retulimus, satis luculenter Vobis perspectum fore confidimus Augustum Regem abunde promereri, ut pro iis, qui viduatis in ejus Regno Ecclesiis de more praeficiendi erunt, Pastoribus Regias ejus preces ex consueta hujus Sanctae Sedis benignitate exaudire diutius non differamuS. Nec sane absque Divinae Providentiae consilio evenisse arbitram mur, ut jamdiu vacanti Cracoviensi Ecclesiae hac ipsa die S. Stanislao sacra, qui tanta illi clim sanctitatis, &pastoralis solicitudinis laude praefuit, Praesulem constituamus: inde etenim felix

accipimus omen fore, ut tam is, qUem eidem Ecclesiae Craco-

Uiensi mox praeficiemus, quam reliqui ad alias dicti Regni Ecclesias sive hodie, sive in posterum promovendi, ejustem San, ctissimi Episcopi, ac Martyris virtutes, & exempla sibi imitanda proponant, ejusque potissimum ope , qui praecipuus Poloniae

Patronus habetur, a Patre misericordiarum consequantur, Ut

Pacatis penit Us, quae idem Regnum tamdiu jactarunt, dissidiorum, ac bellorum fluctibus, pristina demum illi quies, ac

plena serenitas restituatur, atque inde Regius animus in dies magis inflammetur ad ea alacrius peragenda, quae Christia-

SEARCH

MENU NAVIGATION