Artis medicae principes, Hippocrates, Aretaeus, Alexander, Aurelianus, Celsus, Rhazeus

발행: 1769년

분량: 408페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

RC UT. LIB. I. ΛNGINΑ sparte inflammatione laborante. Id autem mirandum non est: nam in 'o Charonaeis strangula . tias citra Ullum corporis affectum acutissimi coim tingunt : intino vel unica inspiratione prius , quam corpus aliquod maleficium contralint , homines moriuntur. Quin etiam , & a rabido cane, qui

in faciem, dum spiritus adducitur, tantummodo inspiraverit, & nullo pacto momorderit, in rabiem homo agitur. Talem igitur respirationis mutationem interius fieri haud est ex his , quae fieri nequeant: quando quidem, L alia infinita eorum , quae in homine sitiit, eandem speciem

cum exterioribus caulis obtinent, succi perdentes intra corpus sunt, R exterius : morbi quoque medicamentis perniciosis assundes, & a medicamentis talia Vomunt, qualia ob febres Vomere solent. Quocirca neque a ratione alienum

eli in pestilentia, quae Athenas afflixit , nonnullos existimasse in puteus Piretei a Peloponentibus venena fuisse conjecta: homines enim pestilentis morbi cum lethalibus medicamentis similitudinem ignorabant.

Adest sane Canis an ina laborantibus tons illarum , faucium, totius oris inflammatio ; lingua extra dentes, & labia promin iis : saliva effunditur: pituita crassissima ac frigida defluit: facies rubicunda , & inflata est: oculi exerti, patenteS , Valde rubent: potus in nares refunditur: dolores acerbi sunt, sed strangulatione vexati eos obscurius sentiunt: pectus, & cor ardent: frigidi aeris desiderium ades L& admodum exiguum inspirant eo usque, donec demum intercluso ad pectus aeris transitu strangu-kntur. Nempe quibusdam cum pulmone vitium

102쪽

io A RETAEI DE CAUS. ET SIG. facile communicatur: hi vero permutatione mOTiuntur : febres ignavae oriuntur, molles, nihil proficientes. At si alicui in bonum res Vertitur, abscessus secundum aurem hinc atque inde e teriUS , aut interius in tonsillis fiunt. Quod si cum corpore non ad modiam tarde fiant, evadunt quidem, sed cum dolore utque discrimine. Sin autem morbo in Bbscessum mutato tumor major subest, in acutum absces ii in surgente repente strangulantur. Hae sunt pl9 ne caninae anginae species. Anginam autem collapsio , gracilitas, pallor, comitantur ; oculi cavi, interius demersi;

fauces , & gurgulio retracti; tonsillae multo magis subsidentes, vocisque privatio. Hujusce sp ciei strangulatus longe, quam prioriS, Violentior : quippe cum in pectore malum sit , ubi spirandi initium ponitur, eodem die moriuntur,

qui celerrime, nonnunquam , & ante quam medicum accersiverint : nonnulli, & accersito medico nihil profecerunt ; mortuus est enim aeger ante quam medicus arte uteretur. Quod autem in melius vertitur, inflammat omnia, quaecumque extrorsum phlegmone impulerit : quare ex

synanche, id est, angina, fit cynanche, id est, CaniS angina. Bonum quoque eit, si in pectore

magnum Cedema oriatur ; aut insigne erysipelas. Egregius Vero medicus aut cucurbitula in pectus

malum detrahit, aut sinapina ostibus pectoris, aut partibus, juxta maxillas imponens extrinsecus η, ulcerat, dissationemque molitur. Quibusdam sane brevi tempore vitium his auxiliis exterius tractum fuit, absolutum vero subito recurrit, & ad interiora reversum est. Causic

Alia lectio attrahit. Alia su Noavit.

103쪽

utique infinitae sunt, refrigerationeS magis , e ustiones minus, plagae, ab olsibus piscium penetrationes in tonsillaS , frigidae potus, ebrietates, saturitates , re mala a respiratione prodeuntia

De reiectibus Columelia. Cap. VIII CORPUs solidum ex palato pendens, inter

tonsillas positum , Columna, & Gurgulio nominatur. UVa enim affectionis nomen est. Columella natura nervus est, sed humidus: nam in humido loco situs est. Iste itaque Gurgulio pluribus incommodis assicitur. Etenim phlegmone crallescit, aequalisque a basi usque ad extremum terminum efficitur in longum protentus, ac rubore sillusus. Columna hujusce vitii appellatio est. Si in extrema tantum parte rotundatur , R increscit, atque subnigricat, Uda hujusmodi affectus cognominatrir: Omnia enim uUM

si milia sunt, & figura, & color, & magnitudo.

Tertius affectus est membranarum ab utraque parte jacentium , quae Veluti squamae latae, aut vespertilionum alae conspiciuntur: id genus mombi Lorum vocatur; loris enim similes sunt membranarum in latum explicationes. At si in tenuem , & oblongam membranam Columella del1nat , veluti urinaculum in extremis habens , Cra- spedon Graeci hunc affectum nominant: quod montis radicem vel pedem significat: latino caremus Vocabulo. Ρrovenit autem, & 1d ex fluore, quemadmodum, & alia vitia. hit vero,& per abscissionem Oolique factam ab uno tantum latere membranam relinquente medico. Si autem bicornis Columella reddatur , geminISmembranis hinc atque inde pendentibus, nomen

104쪽

quidem nullum obtinuit, verum affectus ipse perspicuus est: omnia vero haec facile fuerit in trospicientem dignoscere. Omnibus ipsis strangulatus accidit, & aegre cibum potumque deVΟ-rant : tiissis quoque omnibus adest, sed przecipue Loro vexatis , & Craspedo; quzedam enim

arteriae titillatio a membranis oritur: nonnumquam vero , & aliquid humoris in arteriam clanculum instillatur, unde ad tussim provocantur. Uvam autem , & Columnam major spiritus difficultas sequitur, & magis impedita devoratio: in his enim humor in nares repellitur , quoniam tonsillse una male habentur. Senibus Columna pocidere consuevit. Juvenibus autem ac viris

Uva: si quidem hi sanguine referti sunt, & in-fammationi magis obnoxii. Ρubescentes , Sepueros membranarum vitia Lepius infestant. Secari autem Omnia citra noxam queunt : scd in

Uva adhuc rubentibus locis sanguinis effluvium , R dolores, & phlegmones incrementum superveniunt.

De Tonssiarum ulceribus. Cap. LX.LCERA in Tonsillis fiunt aliqua mitia , familiaria, non laedentia. Aliqua aliena, pestifera, necantia. Mitia quidem sunt munda, exigua , non alte descendentia, non inflamma ta , dolorem non excitantia. Ρestifera sunt lata, C. Va, pinguia, quodam humore albo, aut livido, aut nigro sordentia. Id genus ulcera Aphthae nuncupantur. Quod si concreta illa sordes altius descenderit , affectus ille Eschara est,

atque ita gi Iece vocatur, latine Crusta. Crustam vero circumveniunt rubor excellens, & tim

105쪽

AC UT. LIB. I. TONSILI . U L c 1 1sammatio , & venarum dolor, quemadmodum in carbunculo, & exiguae raraeque pustulae , quas Graeci Exanthemata vocant, OrienteS, hisque aliae supervenientes in unum coalescunt: atque

inde latum ulcus efficitur. Id si interius in

os depascendo serpit, ad Columellam usque pervenit, ipsamque exedit, & linguam etiam Occupat , & gingivas, & frena , id est, dentium alveolos , dentesque inde labefactantur , & denigrescunt. . In collum etiam phlegmone erumpit: atque isti haud ita multis diebus post phlegmone , febribus , foetore , inediaque consumpti intereunt. At si in pectus per arteriam id malum invadat, illo eodem die strangulat: pulmo enim,& cor neque talem odoris foeditatem, neque ut cera , neque saniosos humores sustinent: sed tu insis spirandique dissicultas enascitur. Causa maleficii tonsillarum est frigidorum , asperorum , calidorum , acidorum, adstringentiumque devora tio: quandoquidem hae partes pectori ad vocem spiritumque edendum inserviunt, & ventri ad alimenti transmissionem , & gulae ad ejuSdem de-VOrationem obsequio sunt. Internis Vero partibus si quod contingat incommodum , Ventri videlicet , gulae , & pectori, ad isthmum , & tonsillas,& loca ibi posita mali consensus , & eructationes perveniunt. Quapropter pueri usque ad pubertatem maxime hoc morbo tentantur : peaecipue namque pueri multum frigidumque aerem inspirant: quoniam in his plurimum valoris in e st, & ad cibos intemperantes sunt, & Varia concupiscunt,& frigidam potant, & excandescentes ac ludentes altius vocis erantur. Puellis quoque usque ad menstruae purgationi S tempora haec vitia usitata

106쪽

sunt. Regio iugypti horum affectuum plane sol-cunda est: aer enim spirando saccus adducitur varios praeterea cibos suggerit: radices enim, heria hae, atque olera ibi large proVeniunt , & acria

semina, & potio crassa, utpote Nili aqua sibi vero iugyptii ex hordeo , & ex flocibus seu vina

ceis potiones acres conficiunt. Syria quoqUe, maxime illa, quae Coele, idest cava nominatur, Lujusmodi morbos procreat: unde aegyptia, &wriaca ulcera id genus appellant. Modus vero mortis quam miserrimus accidit. Dolor quidem acer, & calidus, qualis in carbunculo, spiritus vitiatus: exhalant enim maXimae putredinis odo-Tem , eumdemque Vehementer in pectus spirando adducunt. Immundi adeo sunt, ut neque suum ipsorum odorem ferre queant. Ρallida his seu livida facies, febres acutae, siti S , ut igne accensi

videantur. Ρotum, veriti doloreS , non admittunt : tristantur enim, cum tonsillae comprimuntur , aut potus in nares resilit: cumque decum-hunt , surgunt, ut sedeant, decubitum non fetarentes : quod si sedent, quiete carenteS , iterum. decumbere coguntur; plerumque autem recti stantes obambulant : nam quiescere nequeunt: solitudinem fugiunt, dolorem tollere tentantes. Inspiratio magna est, frigidum enim aerem ad refrigerationem desiderant : exspiratio Vero parVa. Nam veluti igne exusta ulcera cum sint, a calido praeterea spiritu incenduntur: raucitas adest:

vox nihil significat. Atque haec in pejus ruunt. cum subito in terram collapsis anima deficit.

107쪽

AC UT. LIB. I. PLEURIT.

De Pleuriti de , id es, nisi b0 lateris. Cap. X. Sus costis, dorso, & internis pectoris ad Jugula usque tenuis membr ina robustaque os sibus inhaerens substrata est, cui nomen succinia gens inditum est. In hac cum phlegmone subia orta fuerit, ignis adest cum tuiti, & sputis variis. Ρleuritis morbus iste a Griezis appellatur. Opus est autem omnia haec inter se consonare , atque conspirare ab Una causa pendentia. Quotquot enim ex his spartim alia ab alia causa proveniunt, & ii omnia simul ingruunt, Pleuritis non vocatur. PIunc assectum comitatur dolor cuius ad jugula ascendens . ignis acer. Decubutus in latus inflammatum facilis est ; in sua enim ipsius sede collocatur : in opposiliam vero partem decubitus dolorem concitat: a pondere enim, a phlegmone, & suspensione in omnes membranae continuas partes ad humero S usque, jugula, quibusdam vero, & in terga , R in dorii scapulas dolor protenditur. Pleuritida veteres Gripeci appellarunt , Latini morbum lateris , vel costarum Eam vero sequitur difficilis spiritus, vigilia, ciborum fastidium, malarum rubor hilaris e tussis arida: sputa aegre exeuntia , pituitosa, aut biliosa, aut abunde cruenta, aut subflava, & haec ordinem non servantia, sed alias alia advenientia ac recedentia. hX omnibus vero pejus est si

cruentum sputem desit. Delirant autem , & non- Ilunquam Comate Occupantur: atque in soporem gravem inclinantes mentis alienationem patiuntur. Itaque si in malum Vertatur morbus omnibus in pejus vergentibus , intra septimum isti in syncopam lapsi consumuntur. At si in secunda

108쪽

M AR ΕΤ IEI DE CAUS. ET SI

hebdomada educi sputa incipiant, & mala a11-gescant , decimo quarto die pereunt. Nonnum. quam sane intra hujus tempori8 spatium omnium an pulmonem transitus est. Trahit enim in seipsum pulmo rarus , & calidus, & ad proxima trahenda sese commovens. Tuncque morbi tranS- possitione repente homo strangulatur. Caeterum si diem hunc aegrotus transierit, atque intra Vicesimum non moriatur, in empycum , hoc est, pectore suppuratus evadit. Haec profecto, si morbus ad perniciem tendat , eVeniunt. At si in melius vergat, sanguinis e naribus large profusio cum impetu succedit: tuncque repente morbus discutitur : quandoquidem, & somnUs oriutur , & pituitae rejectio advenit, postea biliosorum

tenuium, deinde multo tenuiorum , rursum Vero cruentorum , crassorum , carni S formam referentium. Quod si post cruenta iterum exeat bilis , post ipsam pituita, secura est haec in pristinum restitutio. Haec si tertio die incipiunt, & aegri facile

extussiunt, laevia, aequalia , humida, rotunda , septimo die liberantur, quando & venter biliosa exturbat, spiratio conquiescit, mens ad se redit, febres decrescunt, ciborum appetentes sunt. Si iecunda vero hebdomade haec inchoantur, decimo quarto die sanantur: sin minus, in em- pyema , hoc est, pectoris suppurationem morbu&Vertitur. . Id Vero rigores indicant, doloresque punctorii: sedere cupiunt, spiritus deterius ducitur : tunc metus major est, ne pulmo puS multum subito attrahens hominem suffocet: qui prima & majora mala evaserat. Verum enim Verosi inter costas morbus irrepserit , casque disjun-Σerit , & phlegmones fastigium cxtrorsum deprompserit, aut Versu. intestina eruperit, ple

109쪽

ITrumque homo ad sanitatem redit. Inter anni temporn hiems maxime hujus morbi ferax est:

secundo autumnUs , Ver minus, nisi interdum

frigidum sit: aestas vero minime. Quantum ad aetates attinet , in primis senes pleuritidi sunt obnoxii: qui ctiam saepius quam alii liberantur: neque enim anagna phlegmone in arido corpore excitari potest, neque in pulmonem transitus facilis est : quippe qui est in senecta , quam in alia aetate frigidior : quando & spiratio parva est, & omnium attractio im hecilla. Juvenes autem, R viri haud ita frequenter in hunc morbum

incidunt : Verum neque admodum frequenter CVadunt: nam neque ab exigua causa, neque ob exiguam phlegmonem aegrotant. In mBgnis autem majus inest periculum, & pueri minime pleuritide corripiuntur, minusque ab ea periclitantur: quando quidem puerilia corpora rara, humida, fluxaque sunt, ac multa est in eis dissatio atque digestio: quo circa neque magna Contrahitur phlegmone : ea est hujus aetatis in hoc morbo felicitu*.

110쪽

ARET EI CAPPADOCIs

CAUSIS ET SIGNIS

ACUTORUM MORBORUM.

LIBER SECUNDUS

INTERPRETE Haec insurit in secundo Libro.

De Pulmonaria De Sanguinis rellectisne.

De Θn spe. . . . . . . De Ariaribus. .. ω . . . De Cholera . . . De V DAL. . . . . . .

De Jecin0ris acutis morbis. De Cava vena acuto morbo. . De Renum acutis affectibus. . . De Vesicae acutis assectibus. . . . De Uteri frangulam. . . . .

De Moriasi . . . . . . .

Cap. V. t

p. VI. p. VII. p. VIII. p. Ixop. X. p. XI. p. XILDe Pulm0naria. Cap. I. OB duo potissimum vivunt animalia , escam videlicet, & spiritum et ex his multo magiS Vitae conducit spiratio : hunc enim si quispiam supprimat , non diu feret incolumis : sed

SEARCH

MENU NAVIGATION