장음표시 사용
111쪽
ACU T. LIB. II. PULMO N. Is protinus interibit. Hujus instrumenta multa parata sunt. Initium sunt Nares, via est Arteria : locus continens Ρ ulmo. Pectus autem pulmonis est vallum, & conceptaculum. Uerum caetera ut instrumenta solum animali subserviunt, pulmo vero attrahendi causam in se continet.
Namque in ipso medio calidum viscus sedet, cor vitae spirandique principium. Id pulmoni quoque attrahendi frigidi aeris cupiditatem injicit : siquidem ipsum incendit, verum cor est, quod attrahit. In primis igitur si cor affectum est, non diuturna est mortis dilatio. Si pulmo male habet, pusillam quidem ob causam difficulter spirat, male vitam agit, mors tardissime advenit, sit quis medelam adhibet. Si vitium insigne fuerit, qualis est phlegmone, strangulatus sequitur , vocis spiritusque sublatio subitanea
pernicies imminet. Haec est aegritudo ea, quam Graeci Peripneumoniam, Latini Pulmoniam dicunt : vomica scilicet pulmonis. Eam sebris acuta comitatur, doloris carentia, 11 solus 'pulmo inflammatur. Quippe qui naturaliter dolore immunis sit, ob corporis raritatem lanis assimilis. Asperae arteriae in ipso insertae sunt, cartilaginosae, & iplae dolorem non sentientes. MU-sculorum pulmo expers est : nervos habet exiguos , gracileS, admotum ciendum opportunos:
his de causis pulmo dolorem non percipit. At si
qUaepiam eX membranis eum ambientibus, & ad pestus deligantibus inflammatur: adest tunc, Adolor: spiritus est depravatus, calidus: sedere volunt laborantes : ad spiritum ducendum coriapus rectum statuitur : ad id enim hic est litus aptissimus: rubescit facies, sed malae praecipue: Oculorum album nitidissimum ac pingue est: summae nares simae sunt: Venae temporum, Vel
112쪽
eto A EΤJEI DE CAUS. ET SIG. etiam colli elatae apparent, cibOS .aVersantur, a teriarum pulsatus initio magnOS nabent, inanes, creberrimos perinde, ac si festinare coacti sint calor in exterioribus membris modicus humectusque est , in interioriouS ingens de aridus. Inde fit spiritus calidus , sitis , linguae siccitas, frigidi aeris aviditas ; mentis ambiguitas supervenit: tussis adest plerumque sicca : sin aliquod sputum movet, id vel spumans pituita est, aut aliquid
exquisite biliosum, aut cruentum , floreo colore valde perfusum : id vero cruentum aliis perniciosius est. Quod si mortifera magis aegritudo redditur, vigiliae augescunt , somnuS palicus,
torpidus, haud absimilis sopori , qui a Graecis
Coma nominatur: Cogitationes Varue insurgunt; mens alienatur; non admodum ecstasi corripiuntur e praethntia mala ignorant : nam eos si de morbo interroges , nihil periculi instare respondent, eorum algent extrema : li Vescunt ungues curvantiarque : motu S arteriari in parvi , frequentissimique sunt : deficientes , quando ipsis proxima mors est; nam septimo die plerumque moriuntur. Porro si nonnunquam morbus subsistit , & aliquantulum in meliuS Vergit, Vehemens de naribus sanguinis eruptio conspicitur: aut per alvum cum perturbatione multorum biliosorum, & spumantium succorum dejectio, qui ex pulmone in sacrum Ventrem depulsi fuisse vi
deri possunt, si multi liquidiores, facito dejiciuntur. Nonnunquam Vero, & per urinarias semitas eVocantur. Caeterum quibuscunque haec si- naul eveniunt, hi quamprimium aegritudine sublevantur. Quidam utique sunt, quibus magnavis puris in pulmone procreatur: aut eX pleuri
113쪽
2Ia C U T. L 1 B. ΙΙ. HAEMO ΡΤ O . Quod sit ad intestina aut vesicam ex lateris morbo sanies derivata sit , tunc quidem continuo pulmonis vomica liberantur: sed diuturnum ulcus,
quod demum sanescet, in latere patiuntur. Quibus Vero in pulmonem pus irrumpit : nonnulli ob subitaneam , & copiosam effusionem, & rejiciendi infirmitatem sustocantur. At quicunque sustocationis periculum ex tumoris eruptione subterfugiunt , hi longo tempore pulmonis ulcere cruciantur, & in phthisina prolabuntur. Verum ex abscelli , & phthisi , pauci admodum senes liberantur ; sicut neque a pulmonia juvenes, &
De Sangi inis exitu ab ore. Cap. II. ANGUIs ab ore duobus modis emittitur,
o primo ex ipso ore, capite, & vasculis, quae ibi sunt : via est palatum, & fauces ubi est gulae,& arteriae principium: screantes Vero, Cum par va tulit , vel etiam citatiore, in os sanguinem eructant ; nam cum ab ore fertur, neque sic red- tu opUS est, tum exspuere dicimur ; cum Vero paucillimus, & guttatim sanguis exit, aut etiam si copiosus de capite, vel ab ore eruperit ; non
dum rejectio est appellanda ; sed idem vel sputum, Vel sanguinis eruptio, graece hsemorrhagia dicitur: sin ab inferioribus adscendat a pectore Visceribusque ibi latentibus, pulmone, aspera arteria, l0cisque spinae finitimis: hujusmodi non sputum, sed rejectio latine, graece anagoge Vocita
tur adicensionis, ac Viae, per quam fert Ur, ΠΟ-men habens. Signa vero utriusque communia
exigua, & pauca sunt, quantum, & locUS permittit, in quem rejectio, & sputum conveniUnt. Singulorum autem propria, magna, & mi ita,
ct pericul0sa sunt: quibus utramque effusionis
114쪽
sanguinis speciem internosse leve est. Igitur si a capite sanguis decurrit, ubi multus
est, plura majoraque aderunt: pniaca minorZque, Ubi raro paucusque exspuitur : caput graVe est, dolet: sonant aures , facies rubet, Venze distentzesunt, vertigo infestat. Et ante haec causa evidens fuit, percussus, frigora, calores ingentes, Vinum la gius epotum. Quippe id subito ac valde caput implet, repenteque multum sanguinis etfracta vena profundit: modica ebrietas rarefacta vena sanguineum sputum movet. Interdum per nares sanguinis consuetum profluvium sistitur, ad palatum vero conversum rejectionis imaginem prae-het. Igitur si de capite profluit, titillatio in palato gignitur: creber screatus fit, post quem sputum erumpit, inde irascuntur, tussique magnopere agitantur. Si ex palato in arteriam defluit, tum per tussim sanguinem extrudunt : idque multos fefellit ex profundis visceribus rejectionem neri suspicantes. Nonnunquam & ex capite decurrit in gulam, sicque cum nausea eVΟ-mitur: falsoque multis ita persuasit, ut ex gula ferri sanguinem crederent. Qui exspuitur sanguis,huud ita crastis est, colore ater, levis, aequabilis , alienae materiae non permixtus: screantibus enim confestim in linguam cadit rotundus, avulsionique obediens. Tu vero si palatum etiam
introspicias, id sordidum , ulcerosuin, & tapius cruentum videbis. Huic simplex curatio brevis. que suffecerit, adstringentia videlicet medicamenta palato adhibita , & ea frigida: si quidem calefacientia , & quae rara faciunt corpora , & quae
dilatant, fluxum majorem citant. Eaque sit a capite cadentis sanguinis conjectura. At caput quoque vel per Veme sectionem , vel per IadreS,
Vel per aliam dinationem evacuandum est, &
115쪽
A C U Τ. L I B. II. Η Α I ' O P Τ o T. 23 haec mature facienda sunt: nam si diutius famguis feratur, quaedam erit ejUS cursui exercitatio, eiusque loci membra suscipiendo sanguini assuescent: ulceratur autem y arteria : unde tussis, non screatus exoritur ; atque inde fit eruptionis initium. Si vero a pectore inferioribusque visceribus sanguis eiu uxerit : rejectio latine , graece anagoge nuncupatur. Utique valde mortifera est, 1i ab aliquo principe membro effracto sanguis
manaVerit, aut a concava cordis vena sanguinem
ab jecore illi suggerente, aut a magna arteria secundum dorsi spinam discurrente: nam erumpente sanguine, perinde ac si juguletur homo ac stranguletur, mors instat celerrima. Quibus
autem eX pulmone , aut costa, aut aspera ari ria profunditur, non aeque cito intereunt; Veruntamen in suppurationem pectoris , quae graece
empyema dicitur, & in phthisina incidunt. Minus periculi ab aspera arteria portenditur. Si guba ut ventriculus sanguinem vomunt, non ita terribile est, & si valde copiosi sanguinis vomitus est, neque longa duratio est, neque varia. Si a jecore aut liene sanguis prodeat, non facile id fit neque
Continenter, namque in ventriculum, & intesti. na expeditius haec viscera sanguinem propellunt, haud ita tamen, quin credendum sit, haec eadem ad superiora, videlicet, pulmonem, & a teriam polle retrudere. Siquidem in febribus aliene, & jecinore per narem illam sanguis erumpit , quae a regione patienti visceri opponitur. Locos , unde fit exitus , jam recensuimus , eOrumque periculi vel mortis discrimina. Effusionis autem sanguinis tres sunt modi, vel rupta Vena aliqua, Vel exesia, Vel rarefacta. Rumpitur quidem repente vel ictu, Vel ferendo onere, aut
tollendo, vel ab edito loco desiliendo, vel clamO
116쪽
α AREΤθΕΙ DE CAUS. ΕΤ SIG. Te , Vel magna excandescentia, aliave id genus causa: cum subito in arteriam copiosus sanguis effunditur. Si ab erosa parte, hominem intem Togare opus est, num prius tussierit, dissiculter spiraverit, nausea vomitusve antea infestaverint Zin his enim diuturnis affectibus copiosa, & acrisuxione perseverante vascula exeduntur. Ubi ig1tur detritae, & attenuatae, ad eXtremum consumptae fuerint ambientes membranulae, hac atque illac sanguine perfluunt. At rarefactio citra rupturam est proinde non subi- idnen, neque cum multi aut crassi sanguinis exitu et
nam cum rarescunt Venarum corpora, tenui S pars
excernitur. Quod si multus in aliquo inani spatio sanguis collectus rursus emittitur, crassior seipso
sedditur: non tamen multo crassior , neque ater, quale concrementum, aut grumus est : sed copiosior: utpote qui unum in locum prius confluxerit. Id genus autem repentini exitus pie aeumque feminis, quibus menstrua non respoΠ-dent, evenire solet: idque singulis mensibus evenit: iisdemque menstrine purgationis circuitibuS apparet : nec non iisdem statis cessationis diebus supprimitur: ac nisi mulieri laboranti succurratur per multos circuitus sanguinis emissio revertetur. Nempe quibusdam vasa rupta sunt, sed multitudine rejectio evariat. Et ab arteria, an a vena feratur, interest. Quoniam ater est sanguis, crassus, & facile spissescens , qui a vena mittitur: praeterea minus discriminis affert, celeriusque compescitur. Ab arteria flavus tenuisque prolabitur, haud ita cogitur, citius hominem perimit, & majori negotio supprimitur: nam arteriae agitatio sanguinis fluorem movet, vulnusque frequenti concussione dehiscit. Erosionis autem curatio magnam diligentiam post
117쪽
Iat, cum sit longa, dissicilis, & periculosa. Etenim parte membri deficiente, ad solidationem
ulcus non ducitur: ulcus enim, non vulnus efficitur. Rupturae vero facilior solidatio , quia vulneris orae se contingunt ; & haec secundo periculi ordine consistit. Minimus in rarefactione metus subest: sponte enim sanguis conquiescit, ' adstrictio refrigeratioque in medendo satis est. Caeterum & sedes , unde sanguis proficiscitur, observandae sunt. Siquidem multa sunt communia indicia, & erroris occasio in promptu elf, curatioque diversa. A gula igitur haud ita saepe per rarefactionem solet sanguis essuere, cum ob cibos potionesque refrigeratio, & adstrictio ejus
parteS condenset. Quin etiam erosiones haud frequenter fiunt, ac minu S, quam rarefactio , gulam infestant. quippe fluxiones erodentes non multum temporis in ea subsistunt : sed aut exspuuntur , aut ad inferiora pelluntur. Frequel lius gulae incidit ruptio : itaque si interdum rupta est, non tam magnae, sicuti a pectore, sanguinis profussiones fiunt: in causa est venularum, quae ibi sunt arteriarumque tenuitas ; sanguiS Ve- To eXien S non magnopere nigricat, subflavus est, non exacte, laevorem habet, aut salivae permix-tUS est, cum nausea, & vomitu rejicitur: levis tussicula citatur, modo humidum quippiam mo-Vens , modo arida: id evenit quoniam gulae affectum arteria quoque participat, secundum illam cXtenta, & adhaerescens: morsus vel adstrictio ulceris inter devorandum percipitur: idque praesertim , si bene frigida, aut calida, aut acerba sint, quae deglutias : nonnullos autem, & gulae ipsius dolor invadit ad interscapulum usque interdum pertinens: Vomunt pituitosa: nonnun
quam, si morbus producitur, & invalescit, ci-
118쪽
us A RETRI D E CAUs. ET SIG.hum rejiciunt, cibos summopere fastidiunt: s hres haud ita multum continuae, sed erraticae sinat. Ε ventriculo niger concretusque sanguis evomitur, etiamsi ab arteria fluxerit. Si a vena , multo nigrior , compactiorque est : nausea multa adest: pituitosus biliosusque vomitus : si prius homo comedit, cum. cibis mixtus sanguis ejicitur : in eodem enim loco cibus fanguisque colligitur : ructus crebri fiunt, & virus olentes: quod si multa materia collecta est, angor animi
vertigoque sequitur: cum materi Am Vomuerunt, sublevantur : resolvulatur tamen , penituS eX9estuant, assidueque dolet ventriculus. Ab aspera autem arteria paucus sanguis, Vehementer flavus, per tussimque expellitur; qui nisi expellitur, continens tussis inliseret ; sensus vero, & dolor in gutture est, paulum supra aut infra VOX rauca, & obscura fit. Si a pulmone, repente uberiorque sanguis emanat: idque magis, si erosio in causa sit: tussis permolesta est: sanguis vero exacte fiaVus , spumans, rotundus sic , ut pars
Caeterum, & in communi vase corruptio eorum, quae de pectore eXeunt, alia est; comparatione autem permixta discernas : alioqui pectoris partes specie carnosaS pulmonis esse partes censueris : Verum
pectoris gravitas, indolentia, ruborque in facie invito magis in pulmonis vitio reperitur. Si in pecto-xe noxa sit, in parte priori, secundum OS pectorale, quod Vocant, dolor laceratam partem ostendit: ingens tussis adest , vix aliquid extrudens e sanguis non multum flavus est, modice crassus, spuma carens. Quod si1 & pulmonis in transitu noXam impertiat, aliquid etiam spumae consequitur: quandoquidem ex pectore in arteriam pulmone iter datur. Si a membrana costas ve-
119쪽
stiente, per tussim quidem sanguis funditur: sed
niger , levis, tetri odoris virosique qualis ex putridis rebus exhalat: dolor succingentis membranae acutus Vexat: multi ex his cum febre, ut pleuritici solent, intereunt. Tempus anni humidum , calidumque sanguinis emissionem maxime procreat: tale est humidum, Acalidum. Uer , secundo loco Aestas , Autumnus minus, Hiems minime. Aestate maxime moriuntur ob sanguinis emuvium: quo tempore haud ita magnae phlegmonae Oriuntur. Uere secundo phleg-monis, & urentibus febribus consumuntur. AU-tumno plurimum Tabes, quas Graeci phthoas dicunt, eveniunt. Ut semel autem dictum sit,
omnem sanguinem rejectionem quantumvis modicam , quamvis jam rupta Vasa colverint, comitatur moeror , dissidentia , vitae desperatio. Quis enim est adeo firmo, & constanti animo, qui se jugulationi simile quoddam passum esse conspiciens , non futuram mortem Vereatur, & pe
horre scat grandiora namque animalia, & robustiora, quales iniri sunt, sanguinis profusione celerrime perduntur. Uerum hoc haud magnopere mirandum est. Illud summa admiratione dignum, quod in sola ex pulmone rejectione, quae omnium saevissima est, homines animum non despondent, cum tamen in extremo discrimine versentur. Pulmonis indolentiam hujusce rei causam ego statuo : quilibet enim dolor, quamvis eXiguus, interitus metum injicit, & plerumque terribilior est , quam periculosior : contra indolentia in plurimis vel magnis morbis a morte securitatem praestat: damnosiorque est, quam terribilior.
120쪽
De Sync0pe. Cap. III. BE c T E plane medicus, & Vulgus, recte, in- quam , huic affectui nomen indiderunt. OCyphon, cujus mali est nomen Z Ecquid enim no)us , ecquid celerius syncop3e facultate 8 ecquod nam aliud nomen ad hanc rem appellandam significantius y quid vero corde ad mortem vitam Ave potentius 8 Νeque syncopen cordis aegritudinem esse, aut vitalis in eo potestatis detrimentatum, non credendum est: tanta est mortis celeritas , & talis morbi species. Quippe is afflectus vinculorum potestati vitam foventis dissolutio est, hominis constitutionis adversarius: hanc enim tenaciter corripiens non dimittit, sed dissolvit ac dissipat. Neque id magnum est miraculum. Nam 8 alii affectus quorundam membrorum, quibu Sinhaerescunt indeque accenduntur, proprii sunt,& periculosi. Inguinum quidem tumores pesti feri, & permaligni Bubonas Graeci nuncupant, jecoris soboles sunt, nullaque alia ex parte prodeunt. Tetanus autem nervorum labes est. Co
1nitialis morbus caput obsidet. Ρari igitur ratione , & syncope cordis, & vitae aegritudo est Quicunque vero stomachi affectum syncopen esse opinantur ; quoniam cibis vinoque in nonnullis ,& frigida vires refectae sunt, & aegritudo sublata: iidem mihi vide utur capillorum capitis, &cutis affectum esse phrenitin suspicari; quoniam capillorum detonsione, & cutis irrigatione phrenitici relevantur. Verum cordi stomachus Vicinus pe iciosus est : unde in cor tam noxia , quam utilia derivantur. Etenim per pulmonem