Artis medicae principes, Hippocrates, Aretaeus, Alexander, Aurelianus, Celsus, Rhazeus

발행: 1769년

분량: 408페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

MOR B. AC UT. LIB. I. COLUMEL. I 69fuminam Usque palatum columna, inaequali vero uva constat, hujus enim ad palatum basis gracilis est, in extremo teres, & crassa, rubens aut livida , idcirco & Uvae appellationem id vitium sortitum est. Quapropter his mature opem ferre decet: celerrima namque a strangulatu pernicies impendet. Proinde si aegroti juvenes sunt, a vena cubiti sanguis detrahendus est: utque largius evacuetuc majore plaga Vena aperiatur: si quidem hujusmodi sanguinis detractio a strangulatu , tanquam a laqueo, aegrotantem liberat. Subluenda quoque alvus est mitiori lotione primum: deinde alias, atque aliaS acriore , Usque eo, dum aliquid a superioribus partibus derivetur. Circumdentur nvincula adstringentia extremis cruribus supra malleolos, & genua, ne c. non & humeris supra brachialia atque cubito S. Quod si strangulatio invalescat, cucurbitula OC-cipitio atque pectori adglutinetur, & istarum aliqua incidatur: omniaque administrentur, quaecunque a me in capite de angina praecepta sunt cum eadem utroque vitio sit mortis ratio. Iisdem praeterea intra os medicamentis , R adstringentibus, mollientibus, & exteriori fotu, Acataplasmatis, & oris inunctionibus utendum est.

Circum columnam Vero, aut circum UUam adstrictorium rhoi succum, acaciam melle aut aqua dissolutam, hypocysthida, terram Samiam, Lemnia nave , aut sinopicam rubricam, atque Ompha cium ponito. Si ulcerosa sit uva, gummi, & amylum rosiarum aut palmularum decoctio liquefacta, item p tisanae aut tragi cremor adhibeantur. At in columnae curatione aliquanto plus Valentiorum medicaminum adjicito ue quae eae myrrha, collo, atque

262쪽

1 o A R E T a I DE CURAΤIONE cypero componantur. Nam id genus acria columna tolerni. Verum si nonnullis locus iste purulentus essectus est, atque palati ossa computruerunt ; hi longo temporis intervallo vitam finiunt. Sed horum auxilia nobis alio praecipientur. De Curatione pestilentium in faucibus morborum. Cap. IX. rum vitiorum curatio cum aliis tonsillarum affectibus qua communi S est, qua pro

pra A.

In inflammatione, & strangulatu purgatio per clysteres, venae se emo , irrigationes, cataplasmata, fistus, deligationes, cucurbitulae, omnia de- Inum eadem, atque in his, conveniunt. IllitioneS Eutem acriorum medicamentorum faciendae sunt: neque enim ulcera quiescunt, neque crustae in luperficie fiunt. Verum si ab his sanies ad interiora destillet ,

celeriter partes , etiam si integrae erant, UlcerRntur: celerrimeque ulcera interius depascendo serpunt, atque hominem perimunt. Porro igne vitium adurere, cum in superiori parte sit: imprudentis esse propter Isthmum judico. Sed medicamentis igni similibus, quo, & depastio coerceatur, & crustie decidant, utendum praecipio. Ea vero sunt alumen cum melle , galla , bala ustium arida cum mulsa. Haec eadem calamo, aut penna, aut Crasso, & oblongo caule, quo medicamina ad ulcera perveniant inspiranda sunt. Optima sane est: & chalcis usta cum trita cadmia ex aceto : esto autem cadmia portione dupla, & xhei radix cum aliquo humore.

263쪽

N ORB. ACU T. LIB. I. ΡΕST. FAUC. ULC. III Pr terea ne ulcerum compressio fiat, cavendum

est: ab ea namque, & humescunt, & magis eXedunt. Hac de causa opus est penna medicamenta arida inspergere: liquida vero liquentissima reddentem in gurgulionem infundere. At si crustae jam resolvuntur & ulcera rubida fiunt, tunc convulsionis maxime periculum subest , re siccantur enim plerumque ulcera, & cum his nervi distenduntur. Itaque lacte cum amylo,& succo ptisanae, aut tragi, aut lini seminis,

faeni graeci, remollire madefacereque Con Venit.

Quibusdam & columella usque ad palati os

exesa est: quin etiam tonsillae ab basim usque, &epigio itida ; ac propter cicatricem de Vorare neque solidum quicquam , neque liquidum poterant. Sed& ipsum , quod bibebat, interdum repercussima hominem fame necavit.

De Curati0ne Pleuritidis , seu morbi lateralis. p. X.

NULLA morae atque dilationis in pleuriticis ,

quin protinus valenti remedio succurramuS, datur occasio; febris enim peracuta ad perniciem properat: dolor quoque succingentis membranae in pejUs urget, nec non & tuitis peditis caputque concutiens Vires proterit. Quocirca eodem p Otissimum die vena caedenda est. Sin autem eX ingurgitatione ciborum potusque aegritudo provenerit; inedia diem unum aegroto imperanda: post, sanguinem a Vena mittito, quae in cnVO Cubiti est, non ejus, qui secundum rectum incestum inflammatis costis Opponitur: praestat enim maxime procul abducere. Sanguinem Vero ne usque

ad animae deliquium fundito: nam si refrigeratum

264쪽

7 2 AREΤRI DE CUR ΑΤΙΟΝΕ corpus animo destituitur, pulmoniam invadere periculum est. Humores enim exteriori caliditate attractioneque privati in penitiores relabuntur. Item pulmo rarus , calidus, ad trahendumque Valentissimus est, costis etiam proXimus, earumque

doloris est particeps. Verum morbi pulmonis pleuritidi succedentes non usque quaque salubres sunt. Ρleuritis vero

a pulmonis vomica eXoriens benignior est. Quapropter cum mediocriter sanguis emiaxerit, interjecto ad recreandum hominem temporis spatio, iterum detrahere opus est : si bene quidem habeat , eodem die, cum longa remissio fit: sinminus, postridie. Quod si neque febris remittat, saepe enim diem unum febris occupat, Raugetur, ) tertio die in secunda remissione, in qua & cibi dandi sunt, sanguinem mitte: totum

hominem uberius perungens, costisque oleum molle infundens, cum calido unguine ex rutae alae-thive decocto. Ipsum vero latus admodum leniter irrigandum est, sed nonnullis & dolor, &ingammatio erupit, ut eorum locorum affectus esse videretur , cum tamen id interiorum vitiorum incrementum sit.

At in przesentia de alimonia , quemadmodum& de universa curatione, quo nihil in ea delinquatur , sermonem habeamus; in alimentis enim medicamenta ponentur , quin imo in alimentis medicamenta sunt. Itaque genere calidus humidusque cibus esto, lenis, aequabilis, migma-todes, id est, bene permixtus, dissolutorius , putuitam solvendi , extenuandique potestatem habens. Ρroinde cibariis omnibus piis ana anteponatur ; initio quidem, quo ipsius crassamentum solidumque rejiciatur, in cremorem percoletur,

soloque cum melle condiatur, ab ipsa vero usi

265쪽

MORB. AC UT. LIB. I. PLEURITIS. 173tata ad Voluptatem Varietatemque parandam medicamina removeantur ; in hac enim aegritudine solus cremor satis est. Quippe humectare , cale- iacere, pituitam solvere, & detergere, per superiora sine molestia, quaecunque eVocanda sunt,eVOcare, facile quoque ventrem ducere sola pii-

sana potest. Ipsius vero lenitas blanda est, & ad devorandum habilis, ipsius etiam lentor caliditates mitigat, membranas mundat, tusses concoquit, omnia emollit: tales hordei virtutes sunt. Halica Vero secundum gradum occupat: quῖe Cum pauca quaedam cum ptisana communia polsideat, Ob ea probatur, optimaque censetur. Lentor enim, lenitas, suavitasque in devorando utrique communes sunt: in caeteris omnibus halicam ptisana antecellit: sed ea quoque simplex cum melle solo conficiatur. Tragi prseterea boni sunt. Deterior ipsis oryza est: quoniam siccat, R exasperat: potiusque costarum purgationem supprimit, quam facilem reddit. Optimus quoque est paniS aridus, contusus, per subcerniculum transmissus, bene

temperat US , concoctu facilis: cum mulsa, quantum satis est, alimenti praebet. Nempe si jam diu morbus producitur, cum dictisque cibariis homo labare coepit, ptisana ex

hordeo praebeatur bene trita , i bene cocta , condiatur Vero anetho, sale, & oleo tenui, puro, non Viscido, non exasperante. At non multum olei cum ptisana coquere praestat: nam & sorbitionem pinguem reddit, & pravitatem oleum deponit : longa enim decoctione in cremorem hordei absorptum , amplius non apparet. Item porrum cum sua coma , & amygdala amara cum Cremore incoquantur. Ita namque ferculum adspirationem expediendam commodum medicamentosumque ob his efficitur. Porri autem cum cre-

266쪽

1 4 A RETRI DE CURAΤIONE more comesti utilitatem juxta delectationemque

summam aflerunt. Jam Vero, & ovorum bonum succum creantium opportunitas adest, ac si liusnida copiosaque per OS materia feratur ; sulphur ignem non expertum nitrumque in ova inspergito. Sed mirifice prosunt ova nuper a gallina edita ex igne carentia , quippe a matre caliditas inest

igne quidem humidior, sed aegrotanti familiarior,

utpote animali ab animali. Sin autem pituita glutinosa ac tenax sit, in ova oleum infundito, ac resinam siccam pineam , quo sulphur melius reddatur, inspergito , nec non& terebinthi resinam liquato. Piper praeterea in ovis, ita ptisana, in omnibus epulis, & quaecunque piperi similia sunt, bene proficiunt. Inter

carnes extremi pedes in cremoribus eliquati, columbpe , gallinde elixae, porcorum cerebra Cum omento quidem tosta, sine illo vero nidore Vacantia. Si inter spirandum aeger strepitum non reddit, dandi sunt etiam marini pisces aut saxatiles, quidquid optimum regio ferat. Uerum ut

neque cupiditate delinquat, neque Victus tenuitate contabescat, ex fructibus malum concedito in aqua, aut mulsa elixum, aut cum adipe affatum, sed corium, & interiora aspera cum seminibus abjiciantur. Tempore quoque illo , quod HO- Tam graeci nominant, ficus, ' alii id genus fructus concedantur; quatenus, scilicet, innoxii sunt, quin potius adjumentum praestant. Haec fine de alimentis abunde sint. Lateri autem lanse superdentur sulphure fumigatae , Unguine imbutae in quo anethum rutaVeincocta sit. Igitur his latus madefaciendum, Cataplasmatisque ante cibi assumptionem tegendi meis; praeter usitata cataplasmata sertulam in mulsa elixam accipito, cui papaveris carnem incoctam

267쪽

commisceto, mannae 'loque pulVischilum inspergito. At si humidius sputum copiosumque rejicitur, lolii farina, aut trionis commiscenda est,& nitrum inspergendum. Cpeterum si morbus producto, dolor est pertinax , & luimida fit expurgatio ; tunc purulentum hominem fore speratur, itaque sinapi, & c chrys cataplasmatis admiscenda sunt. Sed si penitiores locos aegroti frigidos esse persentiunt, acetum assundito, illud autem es cere Operae pretium est, Ut cataplasmatum calor diu cffcax permaneat, melior est enim id genus caliditas, quam cataplasmatum innovatio. Proinde calefactiones in sacculis ex hujusmodi, utpote ex milio fiant, aut ex ca enti oleo in vesica incluso Omnis vero fotus machinatio, ne pondera dolori dolorem adjiciant, levis esto , his enim levibus, & assumpto cibo, cum dolor infestat, uti

nihil prohibet.

Jam vero post haec etiam admo Vendae CUCU

bitulae occasio adest. Sed hoc post septimum diem facere optimum fuerit: ante ne sestines, haud enim placidi morbi sunt quicunque ante septimum cucurbitulam requirunt. Esto autem magna, omni ex parte lata, dolentem locum ambire Valens, quippe cum haud interius descendat dolor , sed in latitudinem diffusus sit. At flamma sub cucurbita multa esto , quo non solum attrahat, Verum etiam ante ignis extinctionem calefaciat. Extincto igne scarificandum est, tantumque sanguinis , quantum Vire S permittunt , detrahendum , multo vero plus esto, quam si alia de causa de praecordiis sanguinem haurires, nam maxime perspicuum est, quod in lateris morbo Vexatis a cucurbita percipitur adjumentum. Salquidem, aut nitrum in scarificationibus mordacia

268쪽

I 6 ARE ΤπI DE CURATIONE sunt ac dolorifica, sed salutaria. Quapropter con sit randae sunt hominis vires, & ingenium ; nam si forti animo ac tolerans sit, sal inspergendus est, non ipsis vulneribus ita, ut ipsa contingat; sed super linteolum oleo maditum inspergatur , id vexo super locum scarificatum extendito: humiditates enim ex salis colli quatione manantes minusquam sal, mordaces sunt. Sed multo oleo perfundendum linteolum est , quo hujus lenitate

morsionis dolor retundatur. Secundo die autem cucurbitulam assigere mirifice juvat, ut ex vulneribus tenuis quaedam sanies eX trahatur, id vero priore cucurbita multo este cacius, multoque magis VireS ConserVat , Neque enim sanguis, aut alimentum, sed sanies emanat. Atque id quidem facito , cum prius VireSexquisiite perpenderiS. Die tertio ceratum cum cyprino Oleo, & Imtaceo imponito.

Quod si ulterius purgatione sputa indigeant,a11 ceratis resinam eliquato , aut sulphur ignem non eXpertum admisceto , atque iterum fotum loco adhibeto. Porro modus cucurbitae talis esto, fictile vas habendum est, leVe, lateri congruens, latUm, RutIeneum. Id pronum in labra dolentibus locis circumponito : flammam Vero multam cum oleo subjicito, quo Vivens flamma in longum tempus su sciat. Vasculi autem oras carni ne imprimito , sed ad dimationeni transitus aliquis esto , quo minus suffocata flamma extinguatur; diutius vero illam accendere expedit; nam intra vas illud inclusa caliditas optimum fomentum est, & bona sudoris provocatio. Neque Vero medelam inferioribus partibus adhibendam negligere oportet: Viris quidem in Maum rutaceum oleum, mulieribu S

269쪽

NO RB. A CUT. LI B. Ι. ΡLEURITIS. I 77bus autem & in uterum infundendum est. Feria petuo sane quae bibuntur, ac de Vorantur, sunto mulsa cum ruta, & succo ptisanae, si continenter tussit, ut in alimento medicamentumst.

Verum si nondum alimenti praebendi tempus adiit, aliquod compositum, quod picerium Graeci

dicunt, accipiatur, variis constans, cum melle ad consistentiam decoctum. Globulos autem fabae magnitudinem aequantes, turbinatosque dare oportet sub lingua continendos , Ut non deVorabile,

sed eliquabile sit. Suave quoque id, quod ex pa-paVere cum melle ac sertula campana medicamen conficitur lene, atque somniferum. Haec utique,& ante cibi assumptionem, & assumpto cibo, &post somnum ipsum praebenda sunt ; sed jejuno homini medicamentosa exhibeantur: quale est, quod haec accipit, urticae , lini seminis, amyli, nucis pineae cujusque contriti cyathum, amygdala amara numero viginti quinque, totidem & piperis grana , oportet autem lipec torrere, ac trita cum melle ad eclegmatis temperaturam permiscere : horum detur mystilla una; si autem aeger liquida crudaque eX creat, myrrhae drachmas duas , croci drachmam Unam, piperiS grana quindecim, cum mellis libra subigito; id sane medicamentum , & ante cibi acceptionem mystillae dimidiatae mensura dari debet, betae facit in lon o lateri S morbo, qudndo & oxymel dare convenit, si spirandi urgeat difficultdS. Frigidam Vero aquam quicunque medici pleuriticis concesserunt, neque, qua ratione id fecerint, assequi valeo , neque experimento confirmare ,

quippe si qui a frigida periculum exit arunt, hi

profecto mihi non laborare pleuritide visi sunt. Uerum apud vetustiores etiam medicos species Princ. Art. Med. Tom. V. M

270쪽

1 8 ARETAEI DE CURATIONE A C. L. Lquaedam Concursis, pleuritis, seu Lateralis morbus vocabatur ; cum bilis esset eXcretio, cum dolore lateris, Sc exigua febre, vel etiam sine fe-hre. Hujusmodi sane affectu S nomen quidem pleU- Titidis, rem Vere non obtinet. Quin etiam spiritus nonnunquam in latere conclusus sitim, dolorem partium , mollemque caliditatem excitat: id quoque vitium ignari homines Pleuritidem nuncuparunt. His nempe frigida aqua remedio esse poterit , clam prospera utentis fortuna extincta sitis

erit, bilis ac spiritus per inferiora subducetur , & dolor, Si caliditas exhalabunt. Verum in lateris inflammatione, & succingentis membranae tU- more non solum frigida aqua, sed etiam frigida respiratio no ia est. Itaque si ex prius tradita medendi ratione incolumes redduntur pleuritici, paulum tamen adhuc tussiunt, & caliditas subinde repetit, atque infestat, ad hzec penitus disci

tienda maturandum est; aut enim quae relinquuntur , recidivas faciunt, aut ad suppurationem convertuntur.

SEARCH

MENU NAVIGATION