장음표시 사용
251쪽
lam demittere : id quoque enim ad deglutiendum inservit. Verum enim Vero si aegrotus jam morti proximus sit, ipsius adeo cervix spiritusque congelascunt, ideo cervicem, & mentum calefactoriis illinito, & foveto. Frustra Vero laborant, atque imperiti illi sunt, quicunque sub mento cucurbitulam, ut gula dilatetur, assigunt: qua udoquidem non dilatatione ad impositionem ciborum, sed ad deglutiendum compressione opus est , dilatat autem cucurbitula: & cum devorare velis, proh bet revellens ac retrahens; cum remittendum potius sit, quo in devorando constrictio fieri pos sit. Insuper tracheam arteriam repleri, ut strangulatio fiat, periculum est , neque etiam si hau& illa in parte gutturis astixeris , cucurbitulam quicquam prodest; musculi namque, & nervi, & tendones, & veme ante ipsum positi sunt Vesica utique, & laxum intestinum inter se pro
xima interduna ad excernendum debilitantur, resolvuntur, recrementorumque semper plena reperiuntur: vesica vero, & in maXimam molem eXtumescit. Interdum autem ita res OlVUntur, Ut pu gamenta continere nequeant: per ipsa enim tanquam inanima supervacua delabuntur. Tunc igitur instrumentum, quod Cathetera Vocant, in V sicam demittere haud sane tutum est; ne corrum patur enim Vesica, atque homo convellatur, dii
crimen impendet; sed prpestiterit cremore haud multo alvum subluere ; cumque stercus ab intestino ejectum fuerit, iterum injiciendum est cum
oleo castoreum. Spes autem Unica Omnium pariter resolutorum, separatimque singularum partium eo vitio laborantium in oleum insessio fuerit , quomodo vero ipsa administretur, in sermone de diuturnis morbis etaponetur.
252쪽
16o ARΕΤRI DE CUR ΑΤΙΟΝΕ De Comitialis aece silanis curatione. Cap. VΟΝΙΤΙ ALIs morbi primus casus pernuciosus est, si acute morbus inVadit; non nunquam enim & uno die hominem perdit. Ρericulosiae etiam sunt per circuitus exacerblitiones, Unde factum est, ut in acutorum numerum comitialis morbus poneretur. Quod si malo assuescat
homo, & morbus tenaciter adhaerenS OCCUpet, non Ibium diuturnus, verum etiam nonnullis perpetuus emcitur: nam si aetatis florem vigo-Temque excedit , consenescit CUm aegro , com-na oritUrque. Quotquot igitur medicamina ut diuturno mombo conveniunt, in sermone de diuturni S Comprehendetur: quotquot autem ad mortis celeritatem
evitandam facienda sunt, horum plura in sermone de attonitis tradidimus, venae sectiones, alvi sublutiones, inunctiones , cucurbitulas: haec enim ut homo expergiscat , valentis Iime eff- Ciunt. Quotquot autem prolapsui peculiaria adiutoria inveniuntur, ea in praesentia docebimus. Pueris itaque, quibus ex corruptione, RUt ex vehementi refrigeratione inusitata haec labes incessit, vomitus aut cibi, aut pituitae, aut aliorum quorundam succorum prodesse consuevit, Pennae autem irino unguento delibutae nauseam excitant, Verum tamen & irino non usque ad
convulsiones tonsillae sunt illinendae. Comprimere quoque leniter ilia opus est, puerum in Ventrem suspensum convertendo : haec enim figura ad vomitum habilissima est. At si Vellatur, aut distorqueatur maxilla, aut manuS , & Crura jacientur , aut una cum toto corp0re Oculi distendantur
253쪽
HORB. ACU T. LIB. I. Ε P I L. Is Ιdantur , manibus perunctis tractando demulcere convenit: obtorti oculi dirigendi sunt, rectae partes ne torqueantur, suaviter continendae: frigida membra lanis antiquis sordidis, attritisque panniculis fovenda: sedem praeterea melle cum
rutaceo oleo inungito , aut cum nitro, d ut resina liquida cum his mixta: haec quoque leviter intra anum in trudito: flatus enim proliciunt: qatuum autem eae cretio hujusce morbi in pueris medela esk Porro si deglutire valeant, pharmacum illud exhibendum est , cardamomi parS, aeris combusti dimidia, haec ex mulsa propinato saut enim e Vomunt Una cum humoribus Ventriculum in sellantibus, aut alvus subducitur. Optimum quoque est hujusmodi linctuarium , carda momi , sinapi, hyssopi comae par modus, iridis
radicis pars cum nitro duplo, piperiS tertia pars et Omnia cum melle permisceto, & maxillam diducens in os infundito: interius etiam, quam ubi sunt tonsillae, quo deglutire Valeant, injicito. Haec adeo pueris eXpediunt. Juvenibus autem & haec quidem prosunt, Verum etiam potentiora his medicamina ad vomitum deligenda sunt, ut narcissi, bulbi, sinapi,& hyssopi, pares partes, aeris, & piperis dimidio minus, quam priora , cum melle miscens exhibe. Haec profecto ad levandam exacerbationem abunde fuerint: quae Vero ad propulsandum morbum facient, in sermone de diuturnis morbis persequemur. Princ. Art. Med. TOm. U.
254쪽
IN praesentia lectum mollem , tractabilem , te
Vena , suavem, calidumque esse necesse est: nervos enim infleXiles , duros, rigentesque morbus efficit: quin etiam cutis tota squalens asperaque corpori Obtenta est: palpebrae natura Versatiles vix oculos connivendo protegunt, oculi intenti sinat in profundo convoluti, nec non Rartus sinat deligati, ob distentionem immobiles. AEgroti domicilium calidum esto, si aestas sit, citra sudorem, aut resolutionem: ad syncopam enim morbus inclinat. Neque vero ad alia magna remedia cunctanter accedendum: haud enim differendi datur occasio. Quapropter si veob refrigerationem absque manifesta causa rigorrinvaserit, sive ex Vulnere, si ve ex abortu mulieri incesserit; venam in cubito rescindito: curans in deligando brachio laxiorem compressonem fieri, sectionemque leniter u & facile expediri: si quidem ista nervorum convulsiones cient. Semel etiam cruor citra defectum animae frigus que extremorum mediocriter effundatur. Neque inedia aeger maceretur; res enim frigida siccaque fames est: propinetur itaque mulsa spissa meracior, & ptisanae cremor cum melle. Ista namque, &tonsillis comprimendo minimum dolorem inferunt ,. & gulae deglutiendo lenia sunt, & facilia,& ad molliendam alvum mollissima, R ad vires
instaurandas valentissima. Omne corpus lanis inVolvito oleo gleucino , aut crocino madentibus, in quibus aut rosmarinus, aut ConyZa , Rut Rrtemisia incocta sit: atque omnia & facultate, & ad
255쪽
'ΟRB. AC UT. LIB. I. T E Τ Α Ν. I 3 tactum calida sunto. Oblinere autem corpus
unguine conVenit, quod ex linanellide, quam adarcen esse putamus, quae in stagnis nascitur, b& euphorbio, & nitro, & pyrethro constatum cst ; his vero & multum castorei adjiciatur. Bene quoque fuerit tendones lanis contegere, nsecundum aurem, & mentum toga pertingere, nam partes hae maXime patiuntur ac distenduntur. Praeterea levibus calefactoriis fovendi sunt tendo nes, & vesica per sacculos milium torrefactum includentes, aut bubulas Vesicas olei calidi semiplenas: quo locis, quae foventur, secundum latitudinem applicari Valeant. Interdum coegit necessitas , ut capiti fomenta adhiberentur, quod neque sensibus usque adeo tutum est, neque nervis salutare, sensibus enim
quandam caliginem effundit, multis halitibus ipsos
petentibus: nerVOS autem replet. Quo Circu,
modo fovendi quam tutissimo utendum est, at que matcria haud ita multum foede olens deligenda ; utique materia esto oleum in vesicis in duaplici vase citra nidorem fervefactum, aut sales tenues, in sacculo; milium enim ac lini semen
tactu quidem lenia sunt, sed halituosa, & graveolentia. Ratio vero fovendi hujusmodi esto; tendonibus resupinato aegro fomenta usque adverticem subjicienda sunt: ulterius vero ad sinciput ne procedito. Iste namque locus omnibus sensibus communis est ; ab ipsoque, tanquam
ex fonte, omnia adjumenta, omnes noXae scaturiunt. Quod si epiplasmata tendonibus superdantia sunt ; erectum occipitium esto; nam si magis sursum versus imposueris, caput exhalationibus complebis. Materia sit autem epiplas .matum lini, & foeni graeci semina. Post epi- plasmata vero utilia fuerit cucurbitula occipitio
256쪽
164 AREΤJEI DE CURATIONE ab utroque spinae latere adhibita. Sed parce admodum flamma accendatur ; nam quae ab labris cucurbitulae fit cir una pressio, doloris convulsionisque author esse solet. Igitur diutius trahere praestat, ac molliter magi S , quam plurimum brevi tempore ; sic enim tibi in convexum locus sine dolore attolletur, qui concidendus est. Scopus autem modi sanguinis eXtrahendi tibi vires
aegrotantis proponantur. Haec utique rigoribus; qui sine ulceribus fiunt, remedia conveniunt.
At si ex vulnere convulsio facta sit, perniciosum profecto id est, aegreque de salute sperari potest : nihilominus tamen opem ferre decet: quandoquidem nonnulli & adhibitis remediis morta
Oportet sane ultra caeteram medelam, & ulceribus consulere cum calefacientibus , quaecunque a me jam dicta sunt, irrigando, & fotibus,& cataplasmatis, & medicamentis, quaecunque& facile calorem excitent, & humectando pus abunde moveant. Ulcera enim in rigore sicca, & squalida sunt. Accipito ergo thuri S malannm, polii comam, terebinthi pinique arborum resinam , althaeae radicem , & rutam ConyZamque herbam: haec in cataplasmatis commiscere OpUS est, alia, quae pulverea sunt, inspergendo, alia
in oIeo prius macerando, althaeam Vero in mulsa ante contusam decoquito. Inspergendum est etiam ulceri castoreum, neque exiguus inde in totum corpuS calor emanabit. Horrores enim abiit ceribus prodeuntes malefici sunt. Ρerungendae
quoque sunt nares castoreo clam crocino Unguento permixto : quin etiam castoreum trium ObOlorum pondere alii lue bibere expediet, verum si ab hac potione gula laboret, interjicienda est laserpitii radicis exhibitio ponderis tanti , quanti
257쪽
& castoreum dandum esse diximus: aut myrrhae dimidio minus , quam laserpitium , sed omnia cum mulsa potanda praebeantur. Quod si cyrenaici laserpitii lachrymae copia tibi fiat, hanc
opus est melle cocto involutam ad ervi magnitudinem devorandam dare, ita enim optimum facta est , quo palatum praeteriens aegrotum lateat; acris est enim ructumque insuavis ac foede olens excitat; si neque hac ratione devorari possit, in mulsa eliquata propinetur: omnibuS enim potionibus, quaecunque calefacere, humectare , distentionem laxare, & nervos remollire aptae sunt, haec haud dubie valentior est. Caeterum sit nihil
aegroti deglutiant, in anum castoreum cum Oleo dandum est: hoc etiam anus cum Unguine Rut
melle illinendus ; hoc item vesica irriganda, iacum cera , Ut crustiUS reddatur, perungenda.
Sin autem flatum stercusque educendi tempus adsit, purgatorii, quod Hieram , id est, Sacram vocant, drachmas duas cum mulsa, & oleo in sedem ejicito. Nam praeterquam quod illa evocat , intestinum etiam , & inferiorem ventrem calefacit ac fovet; varium namque, & calidum medicamentum hiera est. De Curatione Anginae. Cap. VII.
DU AE anginae species reperiuntur. Altera
cum caliditate , & magna ton sill arum inflatione , R extrorsum versus tumefactione; quin etiam lingua, gurgulio, & omneS adjacenteS particulae in tumorem efferuntur. Altera istis locis
collapsis, & submissis efficitur; sed interius compressio majore strangulatu discruciat: ut interna inflammatio ad cor usque pertinere Videatur.
258쪽
356 A RETRI DE CURATIONE Huicque celerrime occurrendum est , nam & hae
Igitur si crapula, & ebrietas in causa sunt, eodem die inserius humorem injicito, isque duo-rtam generum sit, alter usitatus, quo stercorae dileantur, alter ejusmodi, ut aliquas a tonsillis pectoreque humiditates evellere possit; neque tZmen in caeteris e cacior meraciorque esto; sed
centaurii, & hyssopi decocta infundenda sunt:
haec enim & pituitam educere solent. Si tenuis autem victus praecesserit ; scindere cubiti venam expediet, & latior sectio, quo majore cum impetu, copiosiorque sanguis emanet, facienda est. Hujusmodi namque profusio minime quidem ad caliditatem mitigandam satis est, sed strangulatum solvere, & reliqua omnia diminuere Ialet. Haud ignobile quoque adjumentum praestat, si ad animae usque defectum aegrum per-dUXerit, usque eo tamen, dum ne anima deficiat: quandoquidem nonnulli secta vena ab animi deliquio vita excessere. Item vinculis supra talos. & genua constringentes opitulabimur. Optima quoque sunt vincula supra brachialia versus cmbitus , & supra cubitos versus humerOS.
At si deglutiendi via expeditissima sit; elaterium,& cum mulsa, I cum sero lactis , quantum ad purgandum hominem satis sit, praebetur, aliis enim purgatoriis elaterium in his aegrotis praestantius est. Conferunt etiam cneorum seu thsemelaea, & sinapi: siquidem haec ambo ventrem
In quibus vero inflationes deglutitionem impediunt ; linguam ad palatum reflectens , ipsius vena rescindito; quod si prompte multusque sanguis defluat, inter alia remedia hoc magis proderit. Irrigatione utique locis inflammatis pri-
259쪽
'ORB. ACU T. LIB. I. ANGINE. Isrmum quidem adstringentes, quo retrorsum mn-teriae labantur, conVeniunt, quam ob rem lanae sordidae hyssopo vino madentes, aut oleo eX immaturis olivis expresso accipiantur. Quin etiam cataplasmata irrigationibus similia sunto , eaeempli causa palmulae vino madefactae tunsaeque cum rosarum foliis, & molle cataplasma, etiam hordei farina admisceatur : aut lini semen, & mel, &Oleum , Ut omnium mixtura fiat.
Quod si ad suppurationem veniat, calida admovenda sunt, quibus, & in altera anginae specie utendum est; adesto igitur foeni graeci farina,& manna, & resina, quae liquari possunt, & pο-lii coma inspergatur , nec non & fomentum cn-lidum adhibeatur, spongiis in decocto lauri baccarum hyssopique madentibus. Ad movendum pus autem esicacissimum est columbinus fimus tenuiter per cribrum, id est, lineum sacculum instar pulveris transmissus , ac super inspersus,
idem & caninus eodem modo praestat. EX mulsa Vero cum lentis, aut hyssopi, aut rosarum, aut palmularum , aut simul omnium decocto collutiones fiant. Illinendum praeterea totum os est usque ad intimas fauces simplicibus quidem , Ut mororum , aut malorum punicorum aqua maceratorum succo, aut palmularum decocto: compositis vero medicamentis, Ut Diam oro, quod VOCant, aut
eo quod ex Besasia, id est, ruta sylvestri, & succo rhoi componitur; aut Diachelidonio , id est, ex hirundinibus confecto medicamento. Sin ulcera crustosa sint, collutiones, & gam garismi fiant ex hyssopi in mulsa, aut pinguium ficorum in aqua decocto : praeter haec amylum percolatum in mulsa, aut in ptisanae tragiVe cre
260쪽
168 AREΤRI DE CURATIONE Si Angina cum concidentia, quae erat altera specieS , Occupet , ab interioribus extrorsum omnia evocanda sunt, & humores, & caliditas, y omnis caro, Ut totum foras eXtUmeat. Ρroinde calidae irrigationes sunt cum ruta, & aneiatho, nitro insperso. Et cum lais superius memorata cataplasmata. Ρroficit etiam ceratum ex nitro, & sinapi ad calorem excitandum superdare: Calor autem exterior hujusmodi vitium tollit, sed in collo tumor eXtuberat. Tumor autem foras in sublime elatus a pulmonis inflammatione liberat, intus vero abditus anginam patientibus perniciosum malum est. At quicunque strangulationem ab angina Verentes, quo laxius spiritus duceretur, arteriam secuerunt; non sane experimento rem comprobasse videntur. uippe caliditas inflammationis major eX Vulnere efficitur, strangulatum adauget , tussimque commo Vet. Quis a etiam si alioqui periculum id evaserint, Vulneris orae in Unum coalescere nequeunt , ambae enim cartilagineae, atque inter se
inglutinabiles sunt. De Curatione Columelia. Cap. VIII. VI T X O RU Μ, quotquot columellam infestant,
aliqua per succisionem curare necesse est :sed de eorum chirurgia disputare ad praesentem
locum non attinet. Aliqua , Utpote ACUta, medicamentis sananda sunt, & dissicultate spiritus aliqua istorum hominem perimunt. Talis est utique quam Uvam, & quam Columnam dicimus: utraque enim cum inflammatione, crassitie, longitudineque suboritur, ita ut in arteriam pendu