Artis medicae principes, Hippocrates, Aretaeus, Alexander, Aurelianus, Celsus, Rhazeus

발행: 1769년

분량: 408페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

m I o G A N I. XXVII aut certe eX paucioribus composita , Complectuntur , plerique Dioscoridi Anagarbaro ascriptos falso fuisse suspicantur nec immerito. Enim Vero ViX quisquam reperietur, cui Vel prima inspectione non videantur partim eX illius libris de materia medica , partim eX aliorum quorundam Autorum scriptis , non quidem ipsius Dioscoridis, sed alius potius cujUS-piam Opera , collem & quasi consarcinati rquippe cum hic simplicibus nonnullis prorsus

aliae tribuantur appellationeS, quam quae apud illum eYstant, ac soloecismi etiam comptus

Culi , in quos vix alibi autor ille impegisse

deprehenditur , passim Occurrant. Attamen cum alioqui dicendi genus unum idemque Constet esse, aut certe non ita ei dissimile,

quo Dioscorides noster ἐν τοῦ usus est, praetereaque saepenumero ab AEΤIo ad hunc eundem Autorem remedia varia referantur ;quae non aliunde quam ex his ipsis Parabilium ad Andromachum libris deprompta nemo non judicet: una cum piae memoriae doctissimis viris Moibano & Gesnero eo facile adducor , ut credam & hosce libros , aeque ac prioreSillos, Dioscoridi Anagarbaeo attribui Oportere. Neque vero cum sint, fuerintque semper unius ejusdemque stirpis diversa synonyma, qUO-rum essent aliis alia significantiora, cuiquam

alienum videri debet, unum & eundem scrip-

32쪽

XXVIII PRAEFATI Otorem, prout succurrit, modo hoc, modo

illud nomen ad arbitrium usurpas e. Quin &pro diversorum temporum ratione, quibus haeCipsa scribi potuerunt, apud Vulgum, qUem penes arbitrium est & jus & norma loquendi , diversa quoque nomina invaluisse mihi fit verisimile. Quod ad soloecismos attinet, minime dubium est; quin plerique librariorum seu incuria seu etiam inscitia obrepserint. Sed & nonnullos interdum ipsi Dioscoridi per imprudentiam excidisse haudquaquam nega Ierim, quum & ad res magis quam ad ipsa verba attenderet, & es et illi sermo graecus insolitus , ac inusitatus, uti vel ipse Galenus , lib. XI. simplicium abunde testatus est. Nihilominus ut quaecumque Dioscoridis

nomine circumferebantur opera uno Volumine Comprehenderentur, hos etiam libros prioribus adjiciendos eXistimavimus. De eadem

hac re quoque dubitatum est , ideo quod nihil de hoc Dioscoridis opere diXerit Gale-ΠUS. Atqui , praeterquam quod silentium nulla in re testimonii loco haberi debeat, hi Euporistorum libri, in quibus Remedia tantum

paratu facilia nude ac simpliciter eXponuntur, neque ita diligenter elaborati, neque adeo Medicinae usibus accommodati videntur , ut ab iis in medendi arte magnopere juxari potueri L , Vir in Omnium Medicorum scriptis,

33쪽

XXIX

m 1 G G A N I.& in morborum Curatione versati stimus , Galenus . Etiam Oribasius , qui omnia sua VO- lumina ex aliorum scriptis conteXuit, Dioscoridem, licet ex his ejus libris plurima depromat , tamen haud quatenus satis sit , de hac re tractasse pronunciat. Quid Τ an non videmus Galenum , & Plinii, Ω Εrotiani, semel tantum , idque leviter, fecisse mentionem 7 licet Historiae Naturalis ab illo Collecte haud mediocris pars e Rebus Medicis constet; hic autem vocum Hippocraticarum interpretationem ita diligenter conscripserit, ut Galenus , idem ipse agens, permulta sit eX eo mutuatus. Adeo liquet minime hos eum latuisse Authores, & tamen parum abfuisse, quin utrumque silentio prpetermiserit. Porro Galeni scripta, in quibus solis idoneam is inveni stet de hoc Dioscoridis opere loquendi

Occasionem, ad manus nostras minime pervenerunt. Nam libri de Euporistis, quos inter Galeni scripta reperimus, pro subdititiis vulgo habentur. Id profecto non injuria ; cum quae de hac re composuit Galenus, ea suo tempore non superfuisse tradat Oribasius , qui collectiones Juliano dicatas de omni re Medica

ex optimorum authorum scriptis in unum re

degit, ita ut nihil omiserit eorum quae Galeanus dixerit. Certe Oribasius, qui Dioscoriadis Euportlta diserte nominat, his ipsis, de-

34쪽

xxx pRRFΑΤ Ioquibus agimus , libris usus est cum ex iis uti cuivis utrumque Authorem conferenti

statim patebit , magnam partem tertii quartique ad Eunapium libri plane eXscripserit. Νeque alios ab his vidit , Oribasii aetate non ita multo inferior, AeTIUS : quoniam eX Dioscoridis Euporistis aliqua se haurire profitetur , quae & in his quoque eXpressa inVenimus. Itaque si cui minus placuerit hos Dioscoridi libros attribuere qui cur ei tribui non debeant, haud quaquam percipio, o quisquis tamen eorum fuerit Author , hunc, adeoque ARΕΤΛUΜ , Oribasio vetustiorem esse omnino statuendum est. Caeterum, ut ante Oribasii aetatem libri isti, nisi ad Dioscoridem revera Pertinuissent , ascripto ejus nomine Venditarentur praeterquam quod id ita evenisse nulla a Vetere quoquam injecta sit suspicio P videtur facta fuisse dissicillimum, Etenim haud

unquam Medicae magis Viguere literae, qUam

in iaculis Dioscoridi Oribasioque interjectis

uti constat ex magna illa insignium Medicorum Copia, quos hTC tempora profudere, quorumque nomina, & etiam scripta quaedam adhuc in Galeno, Oribasio, & ΑΕΤIO repe

Fuerunt quidem, praeter Dioscoridem Ana-zarbaeum, alii duo, qui de rebus ad Medicinam pertinentibus scripserunt, eodem nomi-

35쪽

m I G G A N I. XXXI

ne appellati. Horum alter, cognomento Phacas, Antonii & Cleopatrae familiaritate clarus :alterum, quem & AleXandrinum & Juniorem VOCat , paulo ante sua tempora vixisse tradit Galenus. Is autem qui Euporista composuit, haec Andromacho inscribit: cujus nominis duo itidem eXstiterunt , Neronis Archiater , & Archiatri Filius. Horum ne senioris quidem ad aetatem Phacas iste pervenire potuit; Andromachi , saltem Junioris , temporibus neque

enim certi quid de alterutrius Andromachorum morte novimus) florere poterat Junior

ille Dioscorides. Sed cum AETIUS Paulusque, sive quid ex libris de Materia Medica , sive ex Euporistis desumant, nihil adjiciant , nisi se id ex Dioscoride liaussisse: neque simul in

ride, idem depromant, quia in Medicamentorum eXplicatione AnaZarbaeum operam navasse erat omnibus notissimum ambos hos eundem Dioscoridem pro utriusque operis Authore habuisse censendum est. Quod si Euporista Anagarbaro demum adjudicemus; haec ab illo , Archiatro potius , quam ejus filio , inscripta fuisse probabile est. Nam Erotianus in vocum Hippocraticarum Collectione, quam Andromacho dicat Archiatro , quaedam eYDioscoridis libris de materia medica profert: qui, cum ab Omnibus magnopere celebrentur

36쪽

,cxvri P R AE P A Τ Ι Ο& Euporistis longe sint accuratius perfectiusque compositi, aliquo etiam post ea tempore conscripti fuisse videntur.. Itaque s1 haec vera esse credamus , quae certe sunt maYime

verisimilia , ARETRUM , non modo post susceptum a Nerone principatum de quo dubitandi non est locus) sed & ante eXactum Titi imperium, ViXisse statuendum est. Sin quis adhuc fieri posse affirmet, ut haec de Euporistis filio Andromachi fuerint dicata , vel etiam a Dioscoride illo Juniore composita, ne tumquiisdem quicquam, nisi hoc , evinceret; scilicet id tantum eX hoc scriptore certo colligi posse , quod saltem vel Trajani vel Adriani temporibus haud inferior fuerit ARΕΤAEus. Sed & ad

opinionem nostram confirmandam id etiam facit, quod , non nisi intra determinatum illud, a Neronis ad Adriani usque imperium , annorum intervallum, ARETAEI satis commode collocari possit aetas. Neque enim diutius secta viguit Ρneumatica, quorum opinionibus hunc sese addiYisse moX docebimus. Nam ex his, medicorum suae aetatiS princeps, Tra-jano & etiam Adriano rerum potiente uti eXJuvenale constato inclaruit Archigenes; cujus praeceptor fuit Agathinus , Agathini vero , sectae istus Author , Athenaeus. Quare omnino necesse est, ut non procul a Neronis imperio

secta haec initium ceperit. Praeter eos , de quibus

37쪽

quibus sumus jam locuti, non nisi alii tres a Galeno memorantur Pneumatici, Herodotus , Magnus , & LeonideS quorum Hero dotus , Agathino etiam magistro usus, Romae magna cum laude artem suam eXercuit.

Ante hunc, uti e Coelio Aureliano discimus, scriptis suis innotuit Magnus : Leonides autem ARCHIGΕΝ I saltem aequalis fuit, quippe cujus mentionem faciat idem Coe lius, qui Sorani scripta se in latinum sermonem convertisse agnoscit Soranus autem ille, Trajano Adrianoque imperantibus , medicinam eXcoluit. Contra Sectam hanc , tanquam jam demortuam & in virorum illorum libris duntaxat superstitem, disputat Antonini Imperatoris medicus , Galenus. Itaque non alio tempore ARΕΤΑΕUM exstitisse Credibile est, quam eo , intra quod aliqui saltem. ejusdem Sectae viguere Medici.

At hic scrupulus quidam injici potest ,

Galenum scilicet, qui innumera Medicorum nomina & opiniones scriptis suis ubique immiscuit, si1 ARETAE Uri subsequutuS esset, non fuisse commissurum, quin aliquam ejus alicubi fecisset mentionem. Prosecto fatendum est, hujusmodi argumento multo facilius quemvis eo adduci posse, ut ARΕΤΑΕUM Galeno fuisse Juniorem , quam ut Luporista illa ad Dioscoridem non pertinere , exiitimet. Νd- Princ. Art. Med. TOm. C

38쪽

que enim Omnino verisimile est, ut Galenim HIPPOCRATICAE , si quis alius , Aridi Eloquentiaeque admirator, si in ARΕΤΑΕ1 scripta unquam incidisset , hunc , Medicinae parenti ita similem ac pene aemulum , memoratu dignum non judicasset Νeque Vero, Cum idem hic multa, de morborum tam causis quam remediis , doceat minime Vulgaria ,

ejus scripta sine aliqua vel honoris, Vel reprehensionis nota , praetermisisset Galenus ς

praesertim cum Ρneumaticorum caeteros frequenter collaudet, frequenter etiam coarguati Causam Vero, cur a Galeno Author noster

parum esse cognitus posset, invenio perquam probabilem. ARCH1GENIs circa cujus aetatem ViXisse ARΕΤΑΕΠΜ , & quocum Sectam habuisse communem docuimus fragmenta , sparsim apud AgΤ1uM restantia, ARETΑΕΙ scriptis ita omnino similia sunt, ut non modo curandi rationem, quae & ipsa saepe singularis & duobus hisce Authoribus quasi propria est, sed & easdem descriptiones, obser-Vationesque , iisdem sententiis , iisdem fere verbis eXpressias, ab utrumque frequentissime legamu8. Quare minime mirum videri de-het , si ARCHIGENEs , qui eadem, quae in ARΕΤΑi scriptis leguntur, libris suis comprehendit, quique in urbe Roma, terrarum orbis Imperatrice, Medicinam eXercuit, lim

39쪽

dem , sed obsoletis, saepissime utatur ARETAEUs; & , cum his temporibus fusum illud& Asiaticum dicendi genus invalesceret, in

desuetudinem jam abierant, quae HIPPOCRΑΤΕΜ secutus eleganter hic usurpat, tum dialectus Jonica, tum subtilis quaedam ac Venusta orationis brevitas. Contra, ARCHIGE-NEs , licet in eo eadem sit alioqui forma stquassi color sermonis, minimi tamen quod ex illius scriptis apud Galenum restantibus patet) aut Verbis, quae Jonibus propria sunt,

Culas unquam immutat sed Atticam, id est, Vulgarem, sequitur loquendi normam. Atqui ARETRI quidem Libros, si ad ipsius manus Unquam pervenissent, magni aestimasset Galenus, qui, in HIPPOCRATIS scriptis iple versatissimus , ea jam tum Vel a Graecis minus in tellecta amplis doctisque illustravit commentatariis : iidem vero A RETAEI Libri a caeteris Medicis , utpote qui eadem, magis populari sermone , docentem in manibus haberent ARCHIGENEM , negligi prorsus poterant, ideoque ne Galeno quidem ipsi innotescere.. Caeterum, quod ad hos duos pneumaticos

attinet, nullo modo dubitari potest, quin alter alterius vestigiis nimis presse institerit.

40쪽

xxx D piR AE p ΑΤ I GFacilius tamen adducor, ut Credam si cui GENEM CX ARETTO , quam hunc sua ex illo sumpsisse. Quippe ARETILUM ARCHIGENE , uti jam monuimus, magi8 Verisimile est aetate aliquanto priorem, quam eo Vel posteriorem, vel etiam ei sequalem fuisse. Porro ARCHIGE-NLs , Syria licet Oriundus , Romae , in luce atque conspectu omnium, artem suam prostebatur; & ejusdem libri in manibus atque

Ore hominum Versilbantur, non modo Galeni , sed & eorum, qui ARΕTJEI meminerunt, Ag 111 scilicet Paulique temporibus. Cappad 3X noster Ubinam locorum vitam egerit, incertum; procul dubio tamen in ali qua regione haec literis consiguavit, cui liberum cum Roma intercedebat Commercium

quippe qui Vina pegrotantibus Italica dari prae Cipiat , Fundanum , Falernum Signinum ;quod cum ita fuerit, quanam spe, quonam consilio notissimi illius Authoris lucubrationes pro suis Venditare potuit ARET JEUs 7 Praesertim cum nihil fere in rebus, nihil in rerum eXplicatione immutarit, nisi quod sententias omnino similes nitida quidem & eleganti , sed antiqua & in sileta, orationis forma vestierit. Certe de rebus tantum, ab ipso visis atque cognitis sese loqui profitetur opi- ionem suam de rebus dubiis ubique profert:

de reliquis duabus Medicinae partibus, Chi-

SEARCH

MENU NAVIGATION