Artis medicae principes, Hippocrates, Aretaeus, Alexander, Aurelianus, Celsus, Rhazeus

발행: 1769년

분량: 408페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

rurgia scilicet & Pharmacia , sese scripsisse

testatur & medicamentum a se inventum praedicat : propriaque eXperientia praecepta sua confirmat, singularis idem medendi artifex & Magister. An non longe facilius hominis obscuri scripta, qui tamen cum eo sectam haberet communem, & CUjUS neqUe patria ab illius gente, neque aetas ab illius aevo multum erat remota, Romae nondum inclaruisse comperiens, sibi ascribere potuit AR

Huic rei profecto simile quiddam admisit

A ET IUS , qui ARETAEI , quidem in duorum affectuum tractatione mentionem fecit, multo tamen plura eX eodem, suppresso ejuS nomine , passim traduxit cum iste caetelloqui , tam in descriptionibus, q iam in Curationi-bUS morborum , ViX quicquam , nisi ulicujus authoritate praecipiat. Praeter AETIUM non nisi pauci admodum sunt neci Medici, Galeno juniores , quorum scripta ad haec tempora perVenerunt, ORIBASIUS, ALEXANDER, ΡAULUS, ACTUARI Us, THEOPHILUS, &C. HOGARETRO recentiores esse satis manifestunt eli. Ex his ΡΑυLus duntaxat ARETHUM nominas atqui nec ipse PAULUS , nec reliquorum aliquis quicquam eX eo , quantum eX horum

lectione comperio, hauserunt. Hoc quidem eo magiS mirum est, quod , cum Libros si ros

42쪽

eX aliorum scriptis maXimam partem Conse Cerint, ViX medicamentum quodUis pr3ecipiant , cujus usina ii non inventoris nomine insigniant, nec ullam curandi rationem imperent , quam non alicujus authoritate commendent. Ita vel inter Graecos ARETAEI nomen parum inclaruisse percipimus. Immo neque , postquam in Occidentalibus his plagis

Graecae eXcoli coeperunt Literae, ita multos ejus scripta lectitasse animadvertimus; eX quihus etiam doctissimos , uti Henricum Stephanum , Mercurialem , & Foesium, Critica haec magis, quam Medicae scientiae gratia, evolvisse manifestum est. Quare utcunque Author hic post initia quidem Neronis , nondum coepto tamen uti videtur Domitiani imperio, Medicinis scriptis jam illustrasset, hunc tamen a Galeno haud memorari res neutiquam mira est; cum ab omnibus retro saeculis neque ad hunc diem ea semper fuerit illius fortuna, ut nonnisi pauciS admodum innotesceret.

DE ARET AEI SECTA.

De ΑΗΕΤΑ1 Secta altum est apud Autho- res silentium : primus & unicus, quod sciam, ex ipsius A RETRI scriptis probat, Vir multae

43쪽

m I G G A N r. XXXIX reconditaeque eruditionis, Cl. Clericus, ean fuisse, quam vocant Ρneumaticam. HujUS autem disciplinae princeps fuit Athenaeus ; patria Cilix, Attalia natus unde Coelio dictus

Tharsensis cum Plinio fere aetate ConjunctUS. De cujus quidem in rebus medicis philosophandi ratione haec eX Galeno accipimus. Secundum Athenaei sententiam, Elementa non sunt quatuor illa prima corpora, sC. IgniS , Aer , Aqua , Terra , sed eorum qualitates , Calidum , Frigidum, Humidum , & Siccum ,

ex quibus duo causarum ess cientium munere

fungi putat, Calidum & Frigidum ; duo materialium , Siccum & Humidum supponit.

Quintum vero eX Stoicorum opinione introducit , spiritum cuncta penetrantem , a quo Omnia contineantur & gubernentur. - Εt paulo post Athenaeus vero & ARCHIGL-NEs spiritu solo ea penetrante, tUm Uamralia Consistere , tum morbos universos hoc prius offenso creari diXerunt. Unde & Ρneumatici , veluti qui Omnia Spiritibus attribuant , nun Cupantur.

Sed quanquam nemo eorum , qui paulo ante floruerant, medicorum , Galeno teste , ita accurate ut Athenaeus universam rei Medicae rationem literis mandaverit, ejuS tamen opera, qude fuerant plurima, penitus inter

44쪽

PerpalaCas, quas sparsim hodie apud Oriba sum invenimus. Sed neque in his litera ulla Occurrit, quae Vel illius opinionem uberius eXponat, Vel doceat quidnam per spiritum istum designare voluerit, quonam modo pati aut offendi istum putaverit, aut qua ratione denique Spiritus istius vis ad morbos vel Creandos vel tollendos pertiriere Censenda sit. Nam quod de pulsu scribit Athenaeus, quod scilicet sit motus per distentionem naturalem & involuntarium Spiritus , qui in arteriis est & in corde , quique eX seipso &in seipsum movetur, unaque Cor mo eat &arterias, id perperam Cl. Clericus vel intel Iigere vel interpretari videtur. Nam in hoc

ipso Galeni loco, non Spiritus legitur, sed Calidi. Atqui spiritum a calido quid esse

distinctum volunt Ρneumati Ci. Idem dicendum est de Agathino , Magno , Herodoto, atque ARCHIGENE, qui Athenaeo& secta , & aetate su Ccesserunt: quorum etsi satis multa Galeni, etiam & Oribasii temporibus eXstiterunt, perpalica tamen, eaque momenti sane eXigui, ad manuS nostraS pervenerunt. Ita ut si quid de hac Medicorum secta scire volumus, id nuspiam nisi ah ARΕ-TRO , eX hac itidem disciplina profecto , petendum sit. Spiritum igitur ARΕΤAEUs a corde per Pul-

45쪽

haones trahi dicit , eumque tertium quoddam & ab humoribus & a solidis partibus

diversum ponit , quorum omnium ConV

nienti ordine & modo vitam hominis administrat Natura in hoc HippocRΑΤΕΜ haud dubie secutus , qui corpus dividit in solidas partes , h Umores , & ea quae impetum faciunt. Spiritus adeo hic, cum Vim Obti-Πeat maXimam, quasi principium motus est habitus ; idemque in humana fabrica praestat, quod in mundi membris Virgilianus

istes intus alit; totosque infusa per artus Mens agitat molem , & magno se corpore miscet.

Quae quidem Philosophia e Stoicorum scholis manavit , qui animam mundi ubique diffusam elle docuerunt, ita ut Omnia , Cicerone interprete, uno divino & continuato spiritu continerentur. Unde & GALENUS CHRYsIPPU' , Stoicorum principem , Pneumaticae etiam sectae patrem appellat. Itaque spiritus hic, si rectam agendi normam sine ullo impedimento sequatur , Universam machinam animat , alit, conservat eodem penitus Compresso , homo non diu permanet, sed repente moritur. Sin aliquo

vitio laboret spiritus, aut vi aliqua labefacietur, quod idem est ac cum eum pati & of-

46쪽

xLIi P R a P A Υ Τ ostiadi dicunt pneumatici, varia morborum genera Oriuntur, pro causarum varietate diversa.

Spiritum quippe multifariam affici posse

docet AREΤRus. Si enim in casti Epileptico . intra pectus ferveat & inclusus omnia commoveat , facit ut ad respirationis eXitus , OS scilicet atque nares , humorum inundatio prorumpat. Si intus nascitur, frigidus ac iners, qui nec per superiora nec inferiora facile transmitti potest, sed per intestinorum sinus convolutus inhaeret , Ileon parit. Refrigeratum & humiditate oppressum, consequituri asthma ; cui igitur mulieres magis Patent , quam viri , quia humidae frigidaeque sunt: eodem in morbo, eX inflatione spiriutuS, colon intumescit. Spissus , humidus, nebulosus spiritus Lienis scirrhum : subtilis& resolutus, tenuis & siccus Ρhrenitin ; congelatus apopleXiam creat. Idem in tympania licet locum non mutet, sed maneat Undique aequalis , tamen si in nebulam quandam & aquam immutetur , tum etiam locum mutat, & Asciten ades e haud obscure praenuntiat. Quod si in imbecillo corpore parum firmus sit, cum orbe quovis facile convolvitur; quare si quidvis in circulo rotatum , aut circumvolutum, turbinem inspiciat vertigini obnoXius, metus est ne spu

47쪽

v I G G A N I. itu etiam circumvoluto in morbum recidat.

Est , ubi torpentem spiritum eXcitari ; est ,

ubi, Curcubitularum ope, eX OppressiS pulmonibus foras protrahi jubet AREΤRUs. Sed suam de spiritu sententiam nulli bi ita clare aperit , ac cum anginae synanches dictae naturam explicat. Mihi autem, inquit, Videtur ipsius tantum spiritus id esse vitium, qui prava quadam mutatione in calidistimum siccissimumque convertitur, sine ulla membri cujusvis inflammatione. Neque sane id ita fieri valde mirum videri debet; siquidem, in Charoneis specubus , homines non affectu quopiam corporis acutissime strangulantur, sed vel unico spiritus haustu interimuntur, priuS- quam corpus ullo modo sit affectum ; quinetiam, sine morsu quovis, sed a lingua caniS recepto tantum spiritu, in rabiem homo agitur. Eadem itaque spiritus mutatio intra hominem fieri potest : quoniam in homine

aliae res innumerae cum eXterioribus caulissimilitudinem habent. Succi sunt, qui eX-tra atque intra corpus mortem inserunt ;morbi venenis similes sunt, & ab epoto medicamento eadem , quae in febrib S, eVO-muntur. Quam ob causam factum esse verisimile est, ut in Pestilentia , quae Athenas afflixit , nonnulli Peloponnesios venena in puteos, qui in Piraeo erant , conjecisse

48쪽

censerent ; etenim pestilenti morbo magnam esse cum venenis amnitatem homines non intelligebant. Haec fere de spiritu , quinto sectae pneumaticae principio habet ARETHUS an recte , an secus, senserit, judicent alii quod vero ad reliqua quatuor , calidum scilicet atque frigidum, siccum ac humidum spectat, ea in singulis fere paginis ad eXplicandas, tum morborum causas , tum curandi rationes , adhibet. Hunc in quam pluribus cum Methodicis convenire mihi utique non liquet; eumque qui illius scripta paulo diligentius eXpenderit,

ad hanc opinor sententiam accessurum. Sane a Methodicorum charactere nihil fere eo remotius , qui quidem nec locum affectum, nec Causam, neC aetatem, nec tempestatem, neC regionem nec aegri vim aut naturam aut habitum Curant , a solo affectu indicationem sumere satis habentes, deque eo non speciatim sed communiter & universe statuunt l. e. Κοινοτητας quasdam, quae particularia Comprehendant, sequuntur hasque dicunt esse duas, praeter aliani miXtam, quibuS nomina τέγνο ηις ς ρυσις , Omnemque morbum vel πιγνον, Vel λω ς ViZ. astrictum, vel fluentem, Vel eX utroque Compositum. Indicia vero curationi S esse , in

astrictis relaXationem , in fluentibus astrictio

49쪽

x 1 G G A N T. Mem ; in miXto , ei quod urget resistendum. Ad hunc morbum perspicue & luculenter sectae methodicae de re Medica opinionem aperit Galenus. Quid autem huic si mile effert ARET RUs 3 qui de hoc astrictionis fluorisque commento ne Verbum quidem

prodidit : qui cum de morbis tractaret , id sibi tanquam perpetuam scribendi regulam

praescripsit, ut eorum causas praecipue sedesque erueret , signorum varietatem & implicationes omni qua posset subtilitate eXplicaret quique caetera ita minute & exquisite persecutus est, ut quod ad Aeris constitutionem, ad coeli OraS , an naturae VireS , ad corporis temperiem, ad aetatum deniquexationes spectaret, ne minimum quidem praetermiserit : eXemplum liceat proferre. In

Phthisi describenda , quo judicio , qua ZC-

curatione formam morbi & lineamenta adum-hrat 7 ita ad naturam eXprimitur facies ista HIPPOCRATICA , ut etiam in conspectu nostro

quasi spectrum aliquod versari videatur. Multa ibi de mali ipsius vario genere , multa de symptomatum gradibuS , nonnulla depraesagii notis disserit ; quae demum aetas , qui habituS, quae regio huic labi suscipiendae maxime idonea sit, haud vulgari acumine

recenset. Horum fere singula apud methodico S , ut unum pro omnibus adducam Coe-

50쪽

rum cum methodicis congruere videmus

ARΕΤΑΕUM. Quod si in curandi ratione cum iis saepe conveniat, idem de caeteris quibus-Cunque sectis statuendum : nam quod ad remediorum delectum attinet, etiam do matici atque Empirici, quorum, de morborum rationibus opiniones dissitissimae sunt, ne dicam contrariae , haud valde inter sedissentiunt.

Sed de secta ARETRI satis ; ad alia properandum est. Hoc unicum subjicere liceat, nihil esse hoc scriptore ad naturae Veritatem efformatius, nihil distinctius nihil enucleatius, cujus sane ingenium , ut Phidiae signum, nequit simul non & aspici & probari. Iis quippe coloribus , tanquam eXquisitus artifex, morborum imagines effingit, ut eos inter legendum Oculis usurpare Videamur. Varia mani acorum specimina, eaque fere ab aliis intacta, tanquam in tabula depicta, contemplari libeat: ut, quibuscunque cum hilaritate insania est , noctes diesque rideant, ludant, saltent, ut in libidinem palam ferantur: & tanquam eX certamine aliquo victoriam adepti , cum coronis incedant species haec astantibus innoXia est. Alii vero , qui cum iracundia furunt, etiam vestes

suas aliquando discindunt, & ministros ob-

SEARCH

MENU NAVIGATION