Artis medicae principes, Hippocrates, Aretaeus, Alexander, Aurelianus, Celsus, Rhazeus

발행: 1769년

분량: 408페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

que contrahit , & ad Cicatricem perducitur , homoque sanescit; id inferius intestinum tantummodo patitur, quippe cujuS tunicae carrinosae sint.

Renes natura glaiidulosi sunt, sed colore rubicundiores , jocinori potius similes quam mammis testiculisque; hi enim glandes sunt,

sed albidiores. Renes autem testiculorum figuram reserunt, magis lati tamen & incur- vi. His sinus insunt eXigui, collo angusti Ori, percolandae urinae inservientes eX quibus nervosi duo eXeunt, ustularum instar, Canaliculi , sive ureteres , qui vesicae humeris utrinque inseruntur; & ab utroque Rene aequalis est ad vesicam urinae via. Natura si-mIS renum oblongos, & ureteribus, qui angustiores sunt, aequales fabricaVit. Vesica crassitudinis est admodum eXigUT ,

nerVusque natura eXistit; quapropter neque Carnem contrahit, neque ad cicatricem facile perducitur. In repletione distenditur, &Cum inanis est , considit; itaque idem in ulcere, quod articulus, in eXtensione & contractione, patitur : atqui in articulo omnia dissiculter sanescunt ulcera: ad haec urina biliosa & acris ulcus, si vesicam occupaVerit . erodit.

Prope se invicem jacent Anus & Vesica, quamobrem in Recti inflammatione. Vesicq

62쪽

urinae difficultate afficitur; & in Vesicae ad is ectibus, sedes nihil dejicit, quamquam haud

sit alvus sicca. Membranae sunt ilibus assiXae, quae Uter1 ligamenta sunt nervosa : harum illae , qu Uteri fundo inseruntur juXta lumbos, tenues sunt: alterae juXta cervicem ejus hinc atque hinc Ilibus adhaerescentes , valde nerVOsae existunt , lataeque tanquam navigii vela. Itaque si omnes hae membranae relaXentur, sed esu a foras eXit Uterus. Apparet aliquando eX duabus Uterum succingentibus Membranis interior , & ab alterius continuitate divellitur :etenim duae tantum membranae istius divisurae sunt : quarum haec ob humoris fluxi nem abscedit, sicut etiam eX abortu & partu violento : tum vero chorio adhaerescit;

nam si illud vi adtrahitur, simul prodit uteri

tunica : at si Remina mortem evaserit, in sedem suam regressa, ei ad amussim connectitur, Vel paululum eXtra propendet. Uteri aliquando Osculum, usque ad cervicem dian-taXat, prolabitur; sed ultro se recipit, si suffimenta adhibeantur , vel Obstetricis manu sensim placideque reponatur. Caput sensuum Nervorumque originis locus est, sanguinemque a corde potius attrahit quam aliis membris impertit. Itaque cum

morbi causa Nervis insit, sensus noXa haud

63쪽

m I G G A N I. LIV vacant. Nervi licet illinc undiquaque oria tur , tamen sinciput locus omnium fenilium communis ab eoque Omnia adjumenta, Omnesque noXae derivantur. Quare in fomentis adhibendis, usque ad Verticem tantum, neque ulteriuS procedere Oportet. Neque s lum sensus initium esse a Nervis, sed meimbrorum actionem & motum Omnem ab iis Ortum habere, Erasistrati sequaX, voluit ARE-ΤΑΕ Us. Proinde si infra caput principium aliquod afficiatur, uti Medullae spinalis membrana , parteS, quae eodem nomine Vocantur , & etiam continuae sunt, resolvuntur

deXtrae, si nervi dextri laesi fuerint; si sint strae , laevae. At si mali principium sit in

Capite , nervis affectis deXtris, sinistrae resol-Vuntur partes laevis itidem patientibus, deX-trae. Hujus rei causa est, quod nervorum situs juXta originem invertitur ; etenim deX-tri non in directum ad deXtraS parteS, Usque ad finem , pertingunt; sed utrique origini suae inserti, Continuo se invicem transeunt in figuram literae Graecae , Jd oppositam partem tendentes. Utque in summa dicam , sive totum simul corpus sive aliqua membra, Vel ab alterutra , vel ab utraque parte resolvuntur: nervi interdum, qui a Capite oriuntur, laborant, qui, ut paucis dicam, sensu facile privantur, sed per seipsos,

64쪽

LX PRAEFΑΤΙΟ motum haud ita facile amittunt iidena, si per consensum, ab his qui motui inserviunt , aliquid vitii contraXerint, motuS quoque paululum deperdunt: aliquid enim motus, Uanquam haud ita multum, naturaliter habent per se. Interdum vero laeduntur nerVi, qui ex aliis musculis exeuntes in aliis terminantur : & hi sunt, qui praecipuam motUS partem Continent, eumque capitis nervis impertiunt ; ab istis enim plurimum motus hi derivant, licet per se habeant paululum ; isti igitur motus defectionem praecipue patiuntur: raro autem, aut , ut ego arbitror, nunquam , per se sensum amittunt Et si forte fasciculus quispiam nervorum , qui eX Osse quovis proficiscentes in alio finiuntur fiunt, vel eXsolutus fuerit, vel disruptuS, impotentes trahuntur partes, sensu tamen non

Nervis autem morbus proprius est, juXta ARETAEUM , Tetanus: iisque praecipuam inesse melancholiae causam doceti eos in phrenitide laborare, ac saepe contrahi omnium autem nervorum affectum esse Arthritidem. Haec fere ad rem Anatomicam spectantia posuit ARΕΤΑΕ Us ; non ut humani Corporis fabricam quasi dissector doceret, sed ut, quod JIedici est, illius notitiam ad morborum rationes culicandas accommodaret ο

65쪽

m 1 G G A N 1. dogmaticorum morem secutus, qui, Cum interioribus partibus & dolores & morborum Varia genera nascantur , neminem putant his adhibere posse remedia , quae ipse ignorat. Itaque in nullius magistri verba juratus, licet modo ad Hippocratis, modo ad Erasistrati , modo ad Herophili sententiamaCCedat, suam tamen interea opinionem libere interponit.

DE CURANDI RATIONE .

Us sI TENUIT ARET AEUS

Uti eX proprio, non ex alieno penu haec de Medendi arte monumenta deprompsit ARETAEUs , ita in eadem natura ductum , SCmagistram, quam ipse vocat Optimam , secutus est eXperientiam ; nec quidem ille magis in stylo efformando, quam in remediis adhibendis, peritus artifex & concinnuS. Eo ordine, eo judicio, ita distincte pleneque traduntur curandi rationes , ut ViX quicquam in hoc genere ex summi scriptoris manibus egierit absolutius. Quae ab antiquioribus dicta , eorum alia , Utpote Optima , selegit, alia limavit & expolivit: quaedam ipse primus haud infeliciter tentavit. Sed haec alias c

66쪽

LY11 Ρ R π F Α Τ Ι Ο nunc quod hujus loci est, varia medendi geonera, quibus ille est usus , perbreViter reco

De Vomitione. Vomitum cieri, tam in acutis, quam diuturnis morbis, Hippocratis vestigiis insistens, praecipit ARETHUS. Quippe si bilis aut pituita exundet, si cibi corrupti , aut humorum, sive cruditas subsit, sive copia, si accedat nausea, si porro stimulo quodam aut corporis Contentione uti Oporteat, si denique altas radices egerit morbus , ita ut caetera in Cassiam fuerint remedia, haec curandi via optimo consilio adhibetur. Vomitio autem interdum aqua tepida aut oleo , interdum mulsa aut radiculis, idque modo jejuno stomacho, modo a coena & a radi- Cularum esu commode effici potest, siquident leniter agendum sit. Sin efficacius quid requiratur , Helleborum utrumqUe Commendat , sed maXime album ; ultimum valentissimumque omnium evacuantium auXilium. HOC autem dari jubet cum alica aut lente incisum ad duas drachmas; vel imbecillioribus Cum melle decoetum ad cochlearia duo vel tria. Quod itidem factitavit, ejusdem disciplinae sequaXHerodotus. Sed alias easque haud mediocreo virtutes habet Helleborus albus; neque enim Vomitum modo provocat, sed est medicamentorum etiam omnium ad humores pur-

67쪽

xanclas efficacissimum non eXCretorum VI

rietate & copia , id enim cholera morbus potentius facit; neque vero intentionibus &violentia inter vomendum , id enim nausea in mari validius praestati Caeterum neque Vim neque qualitatem malam habet; quo fitiit laborantibus salutem reddat, & per eXi guam purgationem, & cum intentione parva. Porro Vetustorum omnium morborum ,

qui radices jam altas egerint , cum reliqUa auxilia nihil quicquam opis promiterint, id unicum remedium est: siquidem igni facultate par est Helleborus albus, & quicquid ignis ustione facit , illo plus Hellebortis albus per interiora discurrens operatur: spirationem nempe facilem eae difficili, ex malo colore bonum, & eX macie habitum corporis pila mena esticiti Et hanc fortasse medicinam libentius adhibuit ARΕΤRus , claro ductus Ιlerophili praeconio, qui Helleborum fortistimo duci similitudine aequabat; concitatis enim intus omnibus, ipsum in primis exire. Id obiter notandum, ab ARETRO praecipi Vomen tia , non modo Ut primae viae eXpurgentur ,

aut quicquid crudi ventriculo inhaeserit, sursum ejiciatur, quod quidem unice Veteres attendisse videntur; sed ut motu illo vehementi & contentione qua inter vomendum Ventriculus caeteraque viscera cientur, tum soli-

68쪽

Qν ΡRAEPAΤPodae partes succuti ac stimulari, tum humores aut resolvi aut revelli possint. Itaque omnibus fere in capitis morbis Vomitum eXcitari jubet. Et recentior eXperientia nos abunde docuit, quam vim in morbis chronicis, ubi altaS radices egerint, eXerceat haec medendi Via , praesertim in ischiade, in tumoribus oede-naatosis , in ictero.

De purgatione. Purgantia, in morbis plerisque chronicis, vel ad educendos humores, vel ad revellendos, vel ubi quid stimulo cieri oporteat , passim adhibet AREΤJEUs. Horum alia eX media materia, uti thymus atticus, cOCCus cni diu S, aloe , hiera, quam quidem ad drachmas duas dari praecipit: aliaeX Valentiore constant, ut elaeorum puta , elaterium , aes Lombustum , & Helleborus niger. Εssicacissimum vero omnium vel sursum vel deorsum purgantium , helleborus albus est. Et

his quidem vel per se vel cum ptisana & mulsi

uti convenit.

De clysteribus. Alvus itidem ducitur opeenematis, idque commode, siquid in intestinis emolliendum aut eXcernendum sit, vel si quid a visceribus aut a Capite revellendum. Itaque in omnibus fere morbi S, quo S Comitatur inflammatio , perpetui sunt Usus. Enematum materia pro Varietate morbi multiplex est: sal, nitrum, hyssopus, ruta, Centaureum ,

69쪽

taureum, terebinthina , castoreum , CX Oleo

vel aqua decocta. Quod si stimulo Opus fuerit , injicienda sunt acriora, quae pituitam &bilem educant, veluti euphorbium ac colocynthiS. De 1anguinis missione. Sanguinem in morbis quibuscunque, sive diuturnis sive acutis, utut in his frequentius , mitti jubet ARETRUS. Etenim cum acuti sint, per epe ita in praecipiti stat vita, ut nisi haec medendi via malum abegerit , illico moriendum sit igitur ille, cunctatione Omni abjecta, hoc au-Xilii genus prae caeteris esse tentandum judicat. Quare cum sanguis incensus fuerit, ut in peracutis morbis plerumque accidit, Venam mature atque fidenter aperit. In renum inflammatione v. gr. eXpedite & copiose. In angina sanguinent educit, latiori incisione , ut cum impetu & consertim eXent , quoniam ita fluens erit & ad calorem quam Citissime mitigandum , & ad strangulationem solvendam , & ad reliqua omnia mala imminuenda efficaX in pleuritide primo die &iterum eodem die extrahit : in peripneumonia & Jecoris & venae cavae inflammatione, duarum simul venarum sectionem praecipit in omni denique haemorrhagia, actutum, eo

judice, secanda est Vena, & assidue, postquam paululum sanguinis detractum sit, itea Princ. Art. Med. TOm. V. C

70쪽

Tum detrahendum est, & eodem die , Ω

postridie, & die perendino. Ita in Venae Cavae inflammatione idem Opus saepius repetit. Sed sanguinem mittere uti frequenter est res admodum delicata & nonnunquam periculi satis plena, ita acerrimo judicio utendum esse monet quo fit, ut in angina, pleuritide , peripneurnonia, qui morbi sunt maXime prae Cipites , utcunque quoad anima deficere incipiat , continuari debeat sanguinis detractio, non tamen quoad omnino defecerit, eum fluere sinendum sit. Etiam in apopleXia praestat, inquit, debito minus mittendo delinquere : nam si largiori detractione opus esse videatur , & bonae aliquae appareant notae, Vena potest iterum incidi. Ad eundem modum in Jecoris & venae cavae inflammatione, in Cephalaea, in melancholia, multus sed non confertim , bis nempe ac ter , idque alio die,

mittendus est sanguis, ut vires interim COnfirmentur. Idem in omnibus diuturnis morbis

praestare conVenit.

Venas autem in diversis corporis partibus , prae Cipue quidem in cubito , & in talo, quandoque autem sub lingua, in fronte, in naribus, in pube , incidere jubet. Ρrimus autem eX scriptoribus, quorum opera his diebus supersunt, Veme sectioni S in manu , mentionem facit ARETAEUS : in eo loco, ubi con-

SEARCH

MENU NAVIGATION