De studio literarum recte et commode instituendo, ad invictissimum & potentissimum principem Franciscum, regem Franciae Gulielmo Budaeo Parisiensi ... auctore

발행: 1532년

분량: 66페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

Instrumenti priscae sapientiae,m altiore suggestu posita, qua

sis in arce divae collocata,inaccessa multitudini. Vetera etiascripta dc documenta sapientiae,proprie theologia costant: re centia eo amplius ea quam theurgiam vocant:quanu ea pars quae diisMni χω dicitur,plane est theurgica . Sed in ea theurgia adumbrata cerintur tantum: quasi quaedam ut Graeci dicunt,oeconomia,aditum privstruens sapientiae e aduentanti dc cocionatur . Verum cum hoc tempore M. manae quae vocantur disciplinae, suam propemodum clarita tem elegantiam 3 pristinam receperine: ipsius quoq; sapientiaemidium erudite nitide constituere,philosophiae conuenit orthodoxae.Nam professionem sapientis,non crepundiis ut ita loquar humanae infantiae,sed florentis aetatis adultarumque virium ornamentis,dignitatem suam tueri ac maiestatem de cet.Mihi vero rei naturam amplitudinemq; aestimanti, oraculum primae dc ultimae sapientiae,sic in sacrosancti s monumen, tis esse,tanquam in sacratio quodam videtur augusto dc venerando.Caeterum antistes eius atque interpres responsorum esst,ea quam Graeci paediam,nos literarum peritiam iustam dicimus:quae choro ditaplinarum liberalitum constat. quam tamen 6c ipsam tyrocinium aliquandiu facere oportet in limi ne sapientiς, sermones, symbolico aureis inestiare .Longe vero hac literarum professione quam nobis suscipiedam esse dico antequam studium capessimus vltimum idem dc summii,am plior est illa,ab antiquis etiam dicta sapietitia,rerum humanarum cognitionem diuinarum p complexa quae non prius ipsa studioru curriculo defunctam esse se existimabat, u septimo

ut dicituo spatio decurso ad meta peruenerat. Sed quibus in externa disciplina cum successu versatis iusta stipendia impleuisse contigerit, indeque ad sapientiae christianae studium

aspirare,ut olim multis eueniat: eos ego tam felices arbitror, quam qui urbium multarum visendi caula,morumq; varioruta memorabilium inspiciendi, diu peregrinati,ad extremit in ciuitate quanda amaenissima ait beatillima ascributur ibit

E iii

52쪽

domicilium dc larem domesticu semel collocant. At vero moderanda: vitae recte, institueda: ideo commoda est antiqua quot philosophia,quia in multitudine'celebritate hominucouersatio,sensuum deprauatrix est.Siqvidem vita ciuilis prudentia 3 c5munis,non germana ratione,sed spuria res huma nas contemplatur 5c expendit,ut notum est attente aestimantibus.Simul actionum suarum summam votorii j, adulteri na quadam ratiocinatione erraticaj colligit.quippe quae ho minum vitam iis institutis temperet,quς indigenis re ciuibus huius orbis congruiit. At ii qui lapictis dieto audientes sunt, incolas tantum hic homines oc peregrinos esse celantiob id, in coelum quasi in patriam dc sedes suas aspirare omnes ope co

duncinon aliter ati animi coelo extorres,ad tempus. vitqxelegati.contra qui in multiplici comercio vitae urbanae meresi sunt,reuertendi in patriam amimia amiserunt.cumj Iethgas

aquas biberint,ilis inebriati fuerint, in vinculis N ergastulo opus faciuntaeu tamen ipsi sibi soluti relligione,liberis vide tur.Contra quae incomoda philosophiae commentationes p sertim platonicae,quasi antidota comparata sunt ab homini bus ingeniosissimis.Verumenimuero a Graecorum & gentiuexlegum literis,ad Hebraeoru studia casta & cir cisa migrare,dc a multa diuturna, ingenii exercitatione in literis iust tutionis illius peregrinae, abruptum facere transitum ad san

etiorem philosophiam,diuinarum tantum rerum contempla trice,non cuiuias procliue est.no magis u a viretibus re amo

nis ingenesi pascuis,ad inculta aspeetii primore re horrida tras ire,illorumq; longe dissimillima .hiulca est eniam retimosa rerum dissidentium iunctura re agglutinatio.nes ea vel lectio vel commentatio est stomachi literarum tantu delitiis assu ti re perimbuti. Quocirca mens profana expiabilibus initiis ut dicere coeperatam paulatim lustranda est,antea specimen sui facere incipiat,castius cautius 3 commentando in vestibulo magistrae sapientiae,quod Graeci vocant is Quois τῆς λαψ

53쪽

κ-UD a. deinde ira se comparare studiosum homine oportet, Vt iam non animi causa sacris hieris incumbere, sed animae potius assuescat.Nelenim ultra suo sed philoso phiae stomacho seruire constituit,qui ad hoc studium bona fiade sese contulit cum suis omnibus facultatibus hoc cum bo

nacvt strenuas volutate aliquandis saetium sue inrec eo est animus iam vere philosophus paulatim progressus

sit,ut ad exhedram interiorem philosophiae abstrusioremque insinuaueriti ecquis est deinde tam aduersa salute natus,quin nuncium tandem remittere paratus sit exoticis illis doctilinae lenociniis, quibus diu laetatus oblectatus fuit Tum enim demum Mercurius externus & mortalis, aduenitenti coelesti Mercurio aequo animo dc reuerenter cedit, cum sapientiam humanam oraculari dc diuinae imparem esse omnino intelli μgit.Quod io urbanae vitae sirenes , ait in celebritate homi num hallucinante mersae,mentem intus conditam,meditatiqnis aeternestatis suapte natura fetiantem,illecebris solichain multifatiam variis, dc vero ni si auribus ta oculis illabentia nugarum illicia,animum abducerent e principatu suo et quo tus est tandem quis pia diro iudicio,ita prςpostero sensu prς ditus,quin illis intabescere chartis utilius este ac suauius doceret,quam scenae Vitς ciuilis,quam populi oculis de plausus exitialiter seruire demi quam animam per tot aestus,tantas iactationes,tot euripos arietitum ciuilium agere Sed ad si iam pugnam nati sumus scilicet,perennem dc inexpugnabile, coporis atq; animi,in qua huius copias tametsi natura instruinctiores ac potiores,tamen impares esse identidem experimur sensuum temeritati, qvit praesidium eius obtinent. Aduersus quam temeritatem p antia com unctam dc licentia, philo sophia externa surgens re accincta,suarum illa quidem facultatum venditatrix est diserta ec mirifica caeterum in consiliis

proentibus auxiliis, expediendis,non perinde efficax & strenua. digna nihilo secius ipsa inedi fidius cuius elogiu au.

54쪽

dire non gravetur orthodoxia, in Phaedro Platonis a Socrate pronunciatum,magno auctore philosopha .Nel vero nescii sunt inquit ille qui dii endi cupiditate tenentur, quod cum animam eorum philosophia acceperit plane vineiam in

corpore, ipsi, agglutinatam: tum illa per ipsum veluti per

carcerem quendam,omnia quq In natura rerum sunt,contemplares,non etiam semetipsam per se,cogitur, & in omni versa cur ignorantia. dc huius quidem carceris grauem ipsa condi cionem perspicit eiuscemodi r nempe quod idem ipse vinetiis animus,ultro dat semetipsum in nexum, vincula etia sua praecupiditate astringens .Quod igitur ego dico,probe norunt homines disciplinae cupidi . quodque philosophia cum ipsorum

animum sic affectrum susceperit,cum eo placide agit,eum cin solatur, hortatur,vinculis exuere asgreditur. Docet enim Nostendit quod oculata rerum specusatio,quod etiam oricula

ris plena sit circunscriptione . denique quod fallax sit in uni. uersum per sensus rerum contemplatio. Quare avehor est illi philosophia ut ipse abscedat a sensibus , quoad eius quidem certe per necessitatem id potest. Eundem porro hortatur in semetipsum col ligere se atque coagmentare. nulli alii quam ipsum sibi crederer id quod ipse per sese intellexerit eorum quae in natura rerum sunt, ipsum esse per semetipsum . quod vero per alios considera it in aliis aliud esse, nihil quescquam existimet verum esse. At tale esse docet quinquid sensue est atque aspectabile. uod vero ipse videt antamus,id utique in tellectu percipi, nec oculis occurrere. Proinde hominis vere philosophantis animus, existimans non resistendum esse hoiusmodi solutioni sui, voluptatibus temperat quam fieri po test maxime,cupiditatibus etiam atque formidinibus . utarpe quia secum ipse reputet colligat, eum qui vehementer

laetetur, timeat, tristetur, cupiat: non tanto malo as mini

ab ipsis rebus esse,quantum est quod quiuis existimare possit. Quale est,si quis aegrotauerit, aut impendia propter cupidi

55쪽

XXIX

tates sece se. Quod vero malorum omnium maximii est atq; vltimum, eo malo ille quidem asse mas est: sed rationem eius nequaquam habet. Quodnam est illud tandem o Socrates inquit Cebes .Quod omis hominias inquit ille ani mus ,simul laetati aut vehementer aegrescere ob aliquid cogitur, simul existimare id unde ita afficitur manifestissimum esse dc verisesimum: cum non sit ipsum huiusmodi. Quae talia sunt autem, oculis illa subiecta sunt,nee ne subiecta Prorsus qui dem in

quit Cebes ubiecta.Atqui animus inquit ille cum hoc pacto afficitur, maxime In nexum corpori deditur. Quonam modo Cebes inquit.Nimim inquit Socrates quoniam una queque voluptas N ςgritudo animi,cum veluti quidpiam clatii habeat, animum affigit corpori,& tanquam infibulat,cor poriss eum similem facit, ut qui eadem opinetur vera esse quae corpori vera visa sint. Nam clim se praebeat assensorem corpori, iisdemq; rebus laetanteira,iisdem quot moribus esse cogitur ipse,iisdemq; alimetis uti.denit is esse qui pure hinc migrare ad elysios nequeat,sed semper corpulenta grauitate exire,ideoque statim aliud in corpus incidere cogitur,ta tan quam cum eo satus inolescere.e quibus illud sequitur, persut ipse diuinae ac purae fiat,simplicisj communionis. uibus verbis Plato intelligs voluit commentitiam animarum transitionem,quam transam mationem Graeci suo vocabulo appel/lauerunt. Haec igitur ec similia peregrinae sapientiae dictata, praeclara sunt illa quidem Sc digna commemoratu . Sed tameinter incunabula censenda germanae philpsophiae , quasique praeludia eius studii sapientiae, quam philotheoriam vocare instituimus. Quin do omnes orbicularis doctrinae partes, Hercitamenta sunt precurrentia ad theologicam theurgicamj

philosophiam,quae sola vi diximus meritissimo suo theoriadipi potest. At vero ipsi philotheoti ubi iam ad arcem sapientiae conscendere coeperunt, aut tantum succedere ad primos

eius gradus,indeque fines bonorum malorumque speculari,

56쪽

tanto philosophiae externae dissicipulos dignitate prosessionis commentandi beatitudine praesta sinules tu prae illis eorum mihi esse videantur, qui Menippeis amoribus captisunte aut tantalicis in hortis acquiescunt, animis suis indisgetes inani voluptate 5c imaginaria.Mem pei autem amores

quales fuerint,Philostrat' his sere verbis pdidit in vita Apollonii, siue historia est illa , siue mythistoria, ut magna pars

eius operis merito existimari poteu.Mem pus cinquit erat Lycius,annos quin ip dc viginti natus,ingeneso mediocri pr tus re corpore recte constituto, similis erat facie pugili bo/ωαingenuo.Hunc Menippum amari a peregtina muliercula vulgus opinabatur. quae ec formosa ipsa videbatur esse dodelicata valde: tu diuite sese esse muliercula dictitabat.quo rum reuera nihil erat,etia si ita videbatur .Ac Menippo quide soli in via aliquando iter facienti quae Cochreas ferebat, atasma occurrit specie muliebri: apprehensa, manu eius molier sandiu amore eius capta se esse dixit. Phoenissam aut sese origine esse aiebat,sed in suburbio habitare Corinthi,quoddasuburbioru nucupans . Quo Menippe cinquit illa si venire costitueris,cantilena me cantitante mire oblectabere:vinii, iis

L Ite bibes quale ante hunc diem nune . nec vero ibide tibi ab

aemulo metus e sit tecum eniam uno victura sum, formosa cuformoso Quibus verbis iuuenis pellectus erat autem cstera

ille quide firmus virilis, philosophus,sed impar amotibus

ad mulierem se cotulit sub vespera, deinde cvea eo modo co sueuit ut astalent qui amat. cdu em suspicabatur visum est quicu ipse versabatur. Apollonius aut chi eo venisse in more

statuarii intuens in Menippia,homine veluti pictor oculis perlustrabat. dein ubi percognitu homine ia habuit, Heus tu ciformose inquit), que Reminς decors captat,scito te serpentusinu fouere,vicissim, foueri a serpere. uod verbii Menippo admirate,Na tibi inquit Mem pe mulier est no uxor:ecquid aut amari te ab eaces es sane quide Menipp'inquit vehemu

57쪽

ter inester amore mes capta est. Nempe tute igitur cinquis Apollonius eam uxorem duellarus es elegantius enim erit opinor eam nuptam habere amantissimam tui.Verum age quam mox Menippe futurae sunt nuptiae ' Quaprimum, ait ille,cras etiam fortis e. Nuptiarum deinde die stato, atque ab ipso Apollonio notato oc obseruato,commodum aduenerant

conuiuae, epulari, iam coeperant, cum Apollonius ad diem ipsum ad horam assuit.tum, ad epulanteis coue us,Vbianam inquio illa est bella dc delicata,quam propter nunc potatis ' En tibi illa,Menippus inquit: ec simul rubore persulus assurgit.Tum ille, Aurum autem dc argentum inquit retia

quat vasa,quibus hoc conclaue exornatum cernimus, vestra

sunt Menippe, nec ne sunt Mulieris sunt,inquit Menippus. hoc enim est tantulum omnium meum quod dicere iure pos sim pallium ostendens suum philosophicum . Nonne igitur vos tandem Tatali hortos quosdam scitis esse,quia nulli sunt Inquit Apollonesus.Nos vero aiunt illi s demit apud Ho merum scimus esse,ut quibus ad inferos descendere non contigerit. At vos inquila ille ista quo: cernitis, hoc omne orna mentum eosdem ipsos hortos existimatote esse.non eniam h cmateria, sed materiae est opimis potius . Quo autem ipsi vera esse cognoscatis ea quς ego dico,isthaec bona sposa,Empus a rum est una,quas quidam lamias esse, quesdam lamas arbitratur.amant autem Empusq,ac rebus Venereis gaudet, tum carnibus praebue humaius delectantur: oc quos homines quiadem comesse statuerint,eos ante solicitant motibus venereis. Tum mulier ipsa sponsa,Heus tu inlut homo,melius οὐκ nare,dc apagesis,aiens et execrari simulabat ea qine dicentemi audiebat Apolloesum: deinde philosophos cauillari mulierincula ut plerumve deliranteis. Verum aurea ipsa pocula aregenteas cuncta supellex, ut quidem esse videbantur,inania rei evanida interim abierunt, ipsa refellente Apollonio. serui etiam vinum miscent , dc concinnatores opsoniorum,atque

58쪽

omne Illud semustium ministe sum, repente non eo ruerunt cum Apollonitus praestigiam resutasset. simul ipsum illud phantasma lachrymabundum orare Apollonium est,ne se torquendo cogeret fateri quid ipsum esset. Urgente

autem Apollonio nihil. indulgente, Empusam plane fassa

est esse:ea, ob causam Menippu epulis saginare ut eius cor pore vesceretur. Menippeis igitur delitiis similia dc omninophantasmatum instar speciosa illa profans sapientis ali ascititiae,promissa re miracula esse mihi videntur,quod quide certe attinet ad fines bonorum re malom. At ex eo loco pendet summi quaestio ec adepti qui terminus est,quod extremum, quod primu, quo omnia referri debent humanae mentis seria meditata. quo omni a bene dc inculpate agendi,recte 5c innocenter vivendkapposite ec optabiliter moriendi,consilia spoetare. Quapropter in ea commentatione, siminus florentem aetatem traduxerimus, senectutis saltem tabernaculu,scena, extremi adius quasi fabaatis huiusvitae ec umbratilis, collocare debemus .ut olim multi fecerunt annis melioribus,qui recte constitutam studiorum rationem habuerunt dc explicata,

forente pietate illa memorabili ec exemplari .Miseranda voro eo nomine prisca philosophia, quod summi boni stitistum posthumii ,ati eius Hidii multo maxima pars doctissimo/xum nullum esse arbitr/ti sunt praeter propagationem nomianias re memoriae.Tametsi Plato eorum Homerus,columen αdecus philosophici nonitas,nonihil de eo suspicatus est .Qui

si immortalitatis humanae rationem finem, enucleate intellexisset,quas tandem iliadas,quam disertas,quam admirabiles de expetendo summo bono,bocrates iam dimis apud eum comemorasset quantas autem Odysseas vitae ciuilis ait urba nae, quae mostra,quos errores in huius freti trans tu,quot poricula subeunda cineritisset Quare antiquorum in hac parte

philosophiae ignoratia,nihilominus virtute philosophica prς dita,nobis capitale exprobramegleias indeprecisa

59쪽

Iem redare t coinci nobis semini boni oc propositi.Mihi vero haae nostra plulosophia,familiae dominicae de caelitus ad p ullam, dos esse videtur literarum studii:non aduentitia,ut illa prisca,&extrinsecus allata,sed ab ipso patre hominum creatores pro thia, divinitus oblata uae quid i dem habet ipsa non sollidum,non eminens,non expressum mma enim visenda,ex ptanda,exposcenda,inapetrabilia,pr pria dc aeterna mox pollicetur sacrosancta philosophia: ru 1pem Iocupletem interim reptiesentat ea pars ipsius quae Horographia dicitur,lis quibus famibariter insinuare in sapietis sacrarium N pinacothecam contigit.Nec vero mortalium animos inam sagina sapientst imaginarias explet:id quod extera an Pl rucis fecit, ut Stoicos nunc omitta ob vaniloquentiam irrisos : sed solita ut Aetium est pulis salutaris doemnae, speis certa: atl beatae quadam velut ambrosia alere so let ac vegetare. Quomam vero huius Aeeteriae copressus f miliares non cuiuslibet hominis sunt,no Aiusuis ast Ioel auetemporisadeo eius amoris aemulos nobilissimos quoso secis se fere nouimus,r e medio discedentes,locos que

exauditi ab hominibus,re intelle mi percipi no aegerrime queunt Tatra secessu ' amoenestates,immo vero illa mae ron 1 ulas a priscis decantatas,nobile par amicorum Eus bilis ec Gregorius, aliis permulti in oriente olim habitaue runt,quasi auream vitam ammiams agentes in theotiae spe

laco lent,quam indagatrix illa dccuriosa non nouit philosophia. In ponto autem negociorum ciuilium,in secto cupi am 'trionis, quae tranquillitas mentis esse potest ad oracula sapientiae 1nterpretanda, animo, versanda

At vero illa philosophorum schola, quae Plotina Amelios steteratosque Porphos edidit, cum passim iam vetitas iv inisset, in amotam illa odem floridisi campis,sed a mo

60쪽

mi boni domicilio deuiis, grandes illos animos sallaei eo mentatione pauit,atque musis frustrata est,ut velut in hortis Hesperidum aurea mala ligere se existimaret, quae in penum philosophiae sanctiorem recondenda ducebant i nec nisi viris summis suis similibus impertienda.In ea etiam opinione nuseri dirota animi pabulo,rita ut arbitror laneti sunt. Quibus quam felicius ipsis atque auspicatius ad philosophiam incobuerint,ii qui indidem proscisti:,atque eorum aequales nonnulli, secundo satu prouidentiae in mari scopuloso velificati, ad

extremum tenuerunt portum orthodoxiae, nemini non planuest sana mente praedito, nos maioribus ire per altum auspi/ciis manifesta fides, quam illis ire contigerit qualibet magnorum nominum philosophis .Nisiforte hodie quoque in controuersiam cadere potest auctoritas christiani dogmatis, cuius

olim tantum fuit numen, ea vis ituma, ut passim mortalibus ius gentium re natum extorserit, ratas generis humani opseniones inustasque antiquauerit i quibus tot annorum milli bus imbuta communis prudentia atque etiam incoesta fiberat.

Quid autem mirabilius , quam tot hominum myriadas, γέ sibi tuendam praedicandamque veritatem entheo amatu in stineti persuaserant,non dico a sensu comminia,errantium duee ec magistror sed a stemmate sui genetis unumquenque,asanguine denique suo, re vero a corpore proprio am: mas de sciscere, do transire agminatim ad spiritum euocatorem rum igitur exemplo ciuos supra commemoraui, omnesi qui

recte philosophari volunt, oportet in anchoris theorica: phialosophiae, dc interdum in salo, expectare fati vadimonium Quo insipientius atque absurdius de conssicione sua mereri mihi videntur,etiam Gruo dc rerum petiti a multis esse censentur, ii qui sublatis illis anchoris sudiomitranquillitatis re post primae philosophiae studium,ambitioni vela pandunt, rursus altum pelagusque petentes. Sed quid non designat sacra cupi s atl auaritia quibus anum vicunt m --

SEARCH

MENU NAVIGATION