De studio literarum recte et commode instituendo, ad invictissimum & potentissimum principem Franciscum, regem Franciae Gulielmo Budaeo Parisiensi ... auctore

발행: 1532년

분량: 66페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

sordentis iam dc tetrae polytheiae exuvias abiecimus in purisseo Christi labro, dc eas adhuc cordi nobis in cupide ottendinius .Profecto mea quidem sententia,& multorum,obsolescit hodie philosophi hominis oratio culta impietatis lenociniis; dc perfidiae venustate conscelerata dc impiata.Mirum certe est tot saeculis polytheiae spurcissimae sermonem vetustescere nopotuisse, cum Ciceronis & Quintiliani temporibus saliorum carmina,vt putida cariosa, vitaretur. Quod si in templo dei summi,dc in orthodoxiae cerimoniis,verbis nos uti iuvabit liberalium re orgiorum,id, faciundu duxerimus non Verecundissime quid iam futurum est, rusi ut impietas quae ab ecclo sis heroica virtute re cum plausu eiecta erat, per posticu obrependo redeat Mihi em in nihil aliud videtur esse in polytheo

Tum pol a re paeani bus orationem orthodoxorii sese hodie iactare,quam ipsum christianismum securum libente verinsari in praesidiis hellenista,quae iandiu tamen ipsa plane par tes facere desieruntiusqueadeo ab hostibus etia damnata suntreetae religionis. uid autem vetet elegantem simul ac pieta/tis redolentem orationem est e,prorsus ipse non vide praeter pravae cosuetudinis comaptela,quae oculis nostris auribus ita obrepsit,ut eloquentiae digmtatem inesse, M poeticae con cinnitate non posse,sine bacchabundae impuritatis diraes genio existimemus. Quasi vero Plato qui Moses atticus appellatus est,non eadem gratia veritate & fabulas enarrauerit:qua sis non tam a lingua latina abhorrere ante Ciceronem philosophia videretur,quam nunc videtur theologia, o iuris estiolis pontificiis prudentia. Haec opinio planipedem theologia

nostram ac iuris diuini prudeliant,pro cothurnata magno errore seci cum vis de rebus diuinis aut ad diuina pertinenti

bus grauiter disserendi,& sententiose,explicate,elegaters dicedi, quoistigii est malatis inter doctrinas humanas,eo maiore pietate decor iungeda sit. Omnis emta propemodum

ubertas sapientiae, ec ipsa cui ita

42쪽

XXII

Intelligenda,e litas consecratis petenda est hodis. sed res ει sententiae ab iis e mandae sunt, quibus aegx ptiis opibus bene peculiatos esse coligit. Ab ipsa igitur figlina Promethei, α ab illa plastice antiquae philosophiae, quae luteos tantum homines ani males fingit,ad Mineruae coelestis august que sapientiae officinam transeundum est magna dc proba religione,quae vitae spiraculum fieto homines quasi, inanimato ad didit.eadem etia terrae quasi prius incultae nouat faciem,ad semen scecundius excipiendum. Quod si absi dispendio ni totis atl elegantiae lingua latina pie loqui innocenterj non posset, equidem pura eadem sacris* digna supellectile viendum esse censerem potius,quam impietatis emblemate antiquo locupletata .Nunc cum ea sit flexibilitas eloquentiae,ac

dictionis latinae, vi sine imminutione splendoris sui induere ipsa personam piam,ac sustinere possit ali perferre,cur tam

maligne de ea nos meremur,ut obscoensi tantu eam esse fabulatricem,ec profanarum partium actricem credamus,& pronunciatricem ' Atquia ad dicendum probabiliter cut Marcus inquit Tullius caput est nosse mores diuitatis cuiusque.qui quia crebro mutantur , genus quoque orationis est saepe mutandum . Cum igitur mores oc vita ab impietate migra rint ad pietatem diuinitus proditam i quamnam obrem tamdem una quot non transferetur eloquentia,quo nihil est doetibus Etsi ad res latinas indicandas ec eloquendas,quas saecula recentia pepererunt,indissu ab as acip alias pariunt: nonoua latinstate quς placere non potest,sed rediuiua opus est, alioqui latinae linguae copia sensim imminuetur, ec tantum a posteris proficietur in inopiam quare in ea parte vitae quq ad sacra,ritus, cetim cras salutares pertinet, dc ad diuina explananda aut commcdanda,irrediuiuus sermo latinus erit ec graecus Ego vero amicium nouu ex veste scite interpola ta,al undum esse eloquentiae cense qui legibus re institutis

ciuilibus,ritibus, adeo cymemat religioni cosentaneis. At

43쪽

enim nouum est hoc inceptum dc in arduo situm.Sila senecta enim causam dixerim alis etiam in lubrico, dc confragosor modo ne in undiq; abriipto dc maccessomam ec latinς lingus instauratio m multis partibus quς iam restitutae videntur, protinus atl inoffense cessit experienti contentioni: nec si facile non fieri,ideo prorsus non potest. Esto haec aerumnarum summa in certamine elocutionis probae restituendae, re bar. banae exterminandae: maior denti aerumna sit illa quidem,sivno vi Hercule aut altero confici ipsa possit. sed esusinosi tamen quς desperanda non sit vel Herculi,vel Vlyri. Nimiam huic quot certamini sui Hercules ,suppares antiquis nodeerunt,si modo Eurystheos iis squales ventura tepora non desiderauerint.illico enim existet qui Heraclidarum stemma consulta cum fiducia augendum suscipianti inde, imagines in gentem quisque suam patriamque auferendas,ec vero iam strenuissimi cuiusque conatus studiumque mirabile eodem incubuit.Quod si principum hominum liberalitas spem eo rum destituerat,quod ominari minime velim; praesertim ad

te scribens Francisce Rex doetorum amantissime unicui pnon subsidio quidem vitae lapso ,suus tamen erit intestin lEgrystheus,literam amor flagrantissimus,cupiditas- honestissima constituendae maiestatis eloquentiae,quae multorum

saeculorum infelicitate magis quam incuria, laesa fuit,des etaque ec imminuta Etenim ingeniosissimo cuis viro ec in genua volutate praedito, Eurysthei instar est incitata volun eas illustrandi sui nominis ,ingeniis proserendi. Nec Eux meus ille Homeri Rex sint Mycenarum, ut ego cum Athenaeo sentior sed Herculis amores potius ec delicae, quibus omnia heros ille permiserat de semetipso . siue ille poli'fine cupido quidam gloriae adipiscendae lues tantos labores Herculi imperitabat amore immortalitatis ardenti.Na dc eque stris ordinis in more quibusdam nostratium ais finitimori

auorum ρο orum in 'oriae superiore iusti gu cer

44쪽

INITITUENDO

tamne inter se prouocare uictarescessit in datarean ab enas, provincias illi prouocationes de scripto certa lege mittentes daem certaminis condicebant: non m aut alteri, sed primo cuique,qua experiundae armorum scientiae gratia dc vitium concertare statuisset.deinde a regibus venia pugnandi re comeandi impetrata,ad diem constitutum loco ad id compara in , sub arbittio iudicum campestrium dimicabant: ad eam formulam certaminis,eamque legem,quam prouocator ipse aequis conditionibus exc tioni bus tulisset ab inestio.Mar tem id expetiti amorum suortim gratia dicebatur. Ver se enimuero in monumentis consecratis aris oracularibus, quia bus omnis auctoritas vetitatis,atis immortalitatis anesinorufides constituta est iomines quidam hin us aetatis non hinulae odi Eurysthei impetiolsed stygiae Iunonis instinetii aeti,

cestro, tartareo,peruersissimorum dogmatum patrocinia inuenerunt, ut anespitem saepenumero sermonem esse veritatis videmus,eorumque interpretatione egentem qui iuris diu consultissimi fuerunt,innocentia, probati ec sanctitate in xum .Hoc autem Vt mirum est homines primum paucos tentare ausos esse post constitutam religionem, multorum, culorum lcinsignesum consensu stabilitamnia literarum bonarum restitutioni inuidiosum filii aliquandiu . Quarum isti fiducia solicitare religionis tranquillitatem falso existimati

sunt. Et ut illustres olim nostrae memoriae aetates sinutie sunt ob literarum optimarum postliminium, ita infamia inexpia, bili sagraturae,ob laesam maiestatem non modo ecclesiasticς sententiae,sed etiam hostiae mirificae ait expiabilisssimaer tanto numine,tamq; praesenti sepenumero sanetae,adorationesque consecratae.Non fuit satis vaecordi arrogantiae sensum com munem ius statis,relligionis implere ancipitis,ec inter fides perfidiaes consium aindiguae re alternantis, nisi veneno pG detentim prorepente, christianisines eardinem dimouere,fidei columen re firmamentum conuellere niteretur, trabali clauo

45쪽

sxum. quae scelera impietate tam populari ausi sunt homines audacissimi,ut etiam olympionicariam plausus atque prensia a patria non frustra sperauerint. Quodnam igitur iam via cum habebimus aer osae peregesnitatis re calamitosissim,

nimirum tanto portento expiatam oportuit eam quam sub id tempus aut patrium ante vidimus licetiam in arce religionis: quae licentia cothurnatis ausis,ec pelopidarum facinoribus omnia conscelerans , sacra profanis, ec ea quae pace innocen

tias censentur, bellicis negociis sanguinariis j permiscuit, nec vero sanctis imi illa apicis frontem perfricare prae cupiditate insana verita est.Vnde euenisse nemo ambigit hominum tuidem de caelo seruantium, ut non modo dignitatum sacro anctarum maiestas,sed etiam proli pudo proh piaculum, pietatis ipsius sacratium,per ora hominum sermoness traduetum,in theatralibus pro piscesis productu, satyrica dica citate confixum, denil per officinas passim proscriptum,in ordinem ut dicitur reda mim sit. in oc religionem ipsam Christi Seruatoris ab aedituis suis destitutam novi mus,ec ta quam pro derelicto plane habitam. Nisi vero religionis dosertores non sunt,qui eam cum donariis eius aperte ec impodenter egerunt do tulerunt,agunt etiam nunc & ferunt. uos

diris ob id ominibus omnes ordines hodie prosequuntur: ve lut in re perdita,in pietate prodita vociferantes nequicquam ec quiritantes,interdum pro concione. Verum si orthodoxiae

sundamenta homines illi pauci, quibus nihil eximium, nihil

sacrosanctium fuit cacozelia extimulatis, labefactare magno cum fragore compagis quoquomodo potuerunt: in conuelli nunquam poterit diuina manu fixa in prouinciis quidem illis,quas numine praesentiore tuetur prouidentio nos aemu latione recta instincti, operam nauare strenuam pietati non poterimus non aggrediemur priscam vim eloquentiae atque auctoritatem, no suapte natura magis usibus profanis aut vaniloquentiet,quam veriloquio aptam at s sapientis,ad bonam

46쪽

tus, delapsus,sinulis est inquit Gregorius imagini qu

quo versus intuenti,quales multς pinguntur obtutum circu, agentes ad hominem praetereuntem.Vt enim homines re stamente praeditos, dc dextero pede accedenteis,primore aspe

etia festiue sermo diuinus admittit,epulisque salubribus ac cipit re prosequitur ita sinistro pede ingredienteis fallit, e mini, peruersis voluntatibus assentire creditur at* astipula ri, ac sese illis dare:eous p vi abutendum etiam semetipsum Praebere videatur. Si igitur diuini verbi sublimitas,ut admiaxanda sanis intellectibus ec veneranda , sic nonnusquam se xiloqua,calumniarum etiam ansam peruersis animis no pr

'cidit aut subducit, qui ab orbita diuitutus impressa digre

di non verenture cur tam rustice morosam faciunt imperiti theologiam,elegantis ut Mineruae cultae. ornamenta,minis dum etiam ut ita loquar Veneris matronalis eccari,ad sacrosanctas cerimonias rit spurissimos recuset transscri bere ρ' quasi vero non omnibus organis diuinae laudes cele

brandae sint.Qua malum autem est ista opinionum absur ditas θι peruersitas Hi sugillatam putant, quasij attrecta tam per iniuriam,sacrae philosophiae dignitatem atq; integritatem,si eloquetiam antiquam procul a sese non amouerint: Illi rursus capite minutum iri credunt eloquentiae splendo rem re venustatem,si uallidae se uni aut impexae theologiae seruire constituerit,aut sese accommodare. Proinde antiquitatis sententias relinquendas esse nobis repudiandasque censeo: eas quidem quae orgiis impuris ita dedicatae sunt ocimpiatς,ut lustrari iam nequeant.utpote qui sententiis abundemus longe illis grauioribus,dc argumentis pietati consentaneis .Forma autem utendum illorum ec materia orationis,

qua nihil est flexibilius ec sequacius .Id quod indicat Proteus

in fabulis,quo materiam priici significandam duxerat.quip. Pe quae omnia transformet sese in miracula rerum: id adeo

47쪽

ι insTITUENDO XXVuli filias esse dies ais apud eum pergraclosas i e diustiis illis voluminibus hausisse eum credibile est.Quocirca cu poema, ta sua veteres huiuscemodi insigniabus veritatis, quasi accersitis emblematibus exornanda duxerint cur genia tiam illa supelle stilem in medio iacentem dc exposita, sacrae philosophis accommodare, vel piaculare esse vel dissentaneu credemus Omnes igitur literarum bonarum opes, istae eruditionis tu stae 5c legitimae partes, obscoenestate quide prassica impietate, vacantes,ad rediam sanam. philosophiam instruenda ornandanis coeunto. Sic enim huius temporis ratio dc coditio minscit.& ipsa aut philosophia,ec uniuersus eius comitatus.qualibet numerosus ec amplus, una cum omnium musam choro, theologio maiestate comiter in posterii pie', dbseruato.Quippe quam principem esse scientia notum est,sapientia , quodaproprie appellata tametsi antiqui nomen hoc eius nouerunt, honori, imprimis habuerimit nimirum magnum quippiam

α venerandum ea voce,naturς instineri exaudietest naturam autem atq; significationem maxima ex parte ignorauerat.Sυcut aeternarum rerum atq; immortalitatis animoru quoddam veluti simulachrum,eorum prudentissimi sere, non etiam na

turam substantiam* intellectat percipere potuerunt. Et Ariis stoteles quidem in iis quae post physica scripsit,primam coiis templatricem appellat ipsam theologiam, eandem, primam philosophiam.quam ideo esse censuit praestantissimam, quia praestantissima contemplaturiabstracta,immobili a dc sempi terna.In primo etiam eiusdem tractatus libro,ea ait scietiam veritatis esse coteptatrice.In eo aut ut dixi omnes ferme falsi fuerat, ν imaginem sapientiae pro ipsa sapietia ardeti studio conse stati sunt,in eius umbra suavillime acquiesceres . eorum vi mihi quidem videtur similes,quos apud Platonem in no no Reipublicae Socrates irridet,ut inanem dc falsam voluptatem expetenteis pro vera dc solida eiush gratia depugnanteis inter se. utpote quam dignam esse censeant quam

48쪽

digladiati debeant.non aliter atque Stesichorus olim poeta, inter eos qui ad Troiam erant, minicatum fuisse scripsit pro

Helenes umulachro,cum verum ignorarent. Idem auctor Ii

bro eodem ait,Hominis philosophi vitam sitavissimam esse, voluptatis, maxime participem. Quippe mentem dominari in Philosopho.at ipse mente percipit quomodo vetitas se habeat:ineoque maximopere oblectatur id adeo caeteras ut mitela voluptates prae illa floccipendat: quae a duobus ipsae tanquam fontibus manant cupiditate atq; contentione.ilusj tantum hactenus delectatur quatenus necesse est,utpote quas

I ropter seipsas non expetendas sibi putet . Nam & Aristoto es in primo iam dicti tractatus volumine,omm um scientia m ait illam maxime sapientiam esse, quae suapte ipsa gratiaoc discendi causa expetenda est: non quae eorum causa opta tur quae ex ea eueniunt. Philosophia autem inquio ut liber tas , Ana se propter ipsam, non usus citiusdam atque Hilit eis causa quaeritur, nec aliam praeterea ob causam . At vero nos ex illa magistra ec antistite veritatis scriptura didicimus, nequaquam finem bonorum esse sapimam: caeterum ad sum mi boni adeptionem, illam nobis esse omni ope,dc equis ve/lis, cui aiunt consectatam. In summo autem bono demum finem esse desiderandi. Quod si commentandi iucunditatem speculandi,in sacra philosophia,aestimare hodie dc perpe dere velimus,nimirum orthodoxiae missium,qus theoria pro prie diei potest etiamsi antiquitas ad profanos usus eodem

verbo usa est maiorem multis partibus iucunditatem habe re inu et synceriore etiam omnino securitate contemplatores animos perfundere, quam ptistae illius sapientiae commentatio olim potuit. Siquidem eius speculationis prospe. ctus intra terminos uniuersi quod vocant, ab ipsis cohibe batur. Nec vero spe ulla' pollicitatione aetermitatis, ani

mos sui cupidos, vendicabat illa sibi ec auctorabati nisi exi li tradam fortasseαimaginatia Nunc orthodoxiae nostrae

49쪽

XXVI

argumentum eiusmodi: estris est oraculorum contextus, tam conserta se ies,tam apta, tam sibi consentiens, doct tinae fa crosanetaei adeo denesque ultima primis in ea respondentia,

re vitisque media ad unguem quadrantia, ut chirographum dicere te 5c confidere possis ipsius habere sapientiae, sum in mum bonum finem. expetendum promittentis: quo chiro rapho locupletius nihil esse,nihil testatius, nihil possit con gnatius.Neque autem cum haec ipsa philosophia talem tantum s fructum sui midiosis,in posterum spodet re in aetemur

non etiam interim illos comentanteis delectat admirabilita te ineffabili rerum,temporum, eventuum,eorumque praedia stionum .dc vero spem futurς beatitudinis pignore confirmat interdum repraesentatae tranquillitatis. Nec si oracularis sa pientia,nec festiuam privsere nec nitore cutem visendam ty ronibus eius amoris:continuo squallidum sacrum studiu ge

niis plebeii iudicandum est ab iis qui lautitiis lectionis eclenociniis orationis assueverunt.Est enim sacrosancta philo sophia, veste quidem illa pulla re officinatia amicta, vi sese dissimulans ec mire symbolicat sed si introspicere itastite ris, in qua tu augustam quadam troporum venerem sanct a c5cinnitate subet se no dubie iudices:&porro ubi gratias caelestes lepores 3 diuinos inuenesas,intra bilenos cut aiunt Satyrosi conditos .cuiusmodi quondam Athenis opifices in os fictas habebantiis Synetas inquit ad Philosophon scribes, re Plato meminit in Symposio. In mensa enim sppe iam di sapientiae, animi philosophorum reficiutur multiplicibus serculis,varieque conditis .Est enim sensus historiae ait allego xiae,ei s multifariam variae:& qui sensus anagogicus diciatur.e quibus cimius unus commentationis confici potest, via

de mens quati: bet auida,ita impletur ut nunquam satietur,gliscente utique semper desiderio una cum voluptate. Indes Odes peratς immortalitatis certa, persuasio,ad diem vis fati indies adolescit,illud cometantibus animis veraci specie coto

50쪽

plationis solidas imagine repraesentans: quod olim stoicoruconsectaria fallaester colligebant re inaniter, ut sapiens uno minor deo futurus sit,ac diuinitatis particeps . Verii perma gni interesse planu est experienti,quo stomacho quisl nostru ad ipsas sapientiae 'pulas accesserit.Et antidotum quide per

suasionis eonstantistimae,rer sinteriturarum contemptio. nis . praesumptum non semel oportet, aduersus aegritudines,aestus,curaS,angores ,rationum philosophis conturbato

rcf.quae auocamenta sunt ipsa animi philosophantis,conuiusta parasiti sapientiae: pro instituto vitae cuiusq; ipsa magis aut minus incestentia . Et quesde halcyoniadu propemodum dierutranquillitatem a curis externis coelestium rem meditatio poscitiati in eum usq; heliconem ascensum, unde strepitus sat agentis semper multitudinis,& velut in tumultu,incedis,riri na,naufragio,plςrunt consternatae: hauriri: vel oculis vel a ribus nequeat. At non ex quoius instituto vitς in m verticem scansilis est aditus, nec subvolare eό possinit quibus alae non enatae sunt. Volumina porro inspiratae sapientiae, tuoru sunt generum .altera enim sunt cui sic dico exoletica,qualia sunt euangelia,primore sensu eaecepta,omniaΨ ferme quae noui te stamenti esse dicuntur. quae 3 monumenta sunt ipsius sapientiae,id est ut Graeci vocano si tiro . ,inter homines versan

iis,&vestigia more hominum facietis in orbis meditullio in terim mortales instituetis ad immortalitatis beatis limae desiderium,ad quam natura ipsi comparati sunt.Haec quoiua ab omnibus summatim sciri debent, ideo tanq in compitis ciuistatis magnae dc c5uenarum ecclesiae,exposita sunt,ec cuilibet obuia,qui aut legere modo ipse possit,aut audire ab alio recistata concupierit. Altera sunt tanq acroamatica, cuiusmodi prophetaru vaticinia dixerim,cantica diuinoru,quos spiritu sapientiae prouidentia,afflatus entheo dignata est. ipsius de

nil sapietiς coelestis apophthegmata,Deli ut dicitur stata

toris ad explanationem indigentia. tum si qua sunt similia

SEARCH

MENU NAVIGATION