R.P. Roberti Bellarmini ... De indulgentiis, et Iubileo libri duo. Accedunt & alia eiusdem authoris aliquot opuscula ..

발행: 1600년

분량: 415페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

io Caep. II. De Ididulgenti f. Lib. L .

ducitur quotidiana Delium ora lasatisfacit. Et tamen de eadem oratione Dominus dicit in Evangelio cap. 6. autem cu-

orauer H,imra in cubiculum tμam, clause ostio ora patrem tuum in

abscondito,in pater tuus,qui videt in abscondito,reddet tibi.D E NI-

A deoperibusporn stentiae generatim, quod sitnes isatis faetoria,& meritoria esie possint,extat memorabilis sententia S.Cypriani in sermone delapsis, extremo.stui se Deo sui fecerii, qui paenitentia factisvi,qai pudore delicti, pluo

virtutis, em fidei de ipse lapsus sui dolore conceperit,exauditin in adiutus a Domina, quam contristaverat nuper,laetam faciet ecclesiam, nee iam solam Dei ve iam in rebitur, sed coronam. Addamus his

testimoni js rationes ex Theologia petitas: Principi o- , pus bonum ex charitate factium , meritorium est vitae aeternae,ut copiose demonstrauimus in libr. s. de iustificatione. At nihil detrahitur de bonitate, & dignitate eius operis, si acceptetur a Deo ad satisfactionem pro poena. Igitur idem opus meritorium,& satisfactorium erit. AD HAEC,qui orat pro alijs, eisque impetrat re missionem peccati, vel quodvis aliud beneficium Dei, certe non minus bene operatur, & Deo placesta oran- do,quam si pro se tantum oraret: im melius facit, ac magis Deo placet, quia simul exercet charitatem in Deu & in proximo;igitur non perdet mercede sua apua Deum,quamuis etia proximo beneficium aliquod illo. ipso opere impetrauerit. Quare poterit eadem oratio

simul esse impetratoria, & meritoria. Quod si ita est, quid impedit quo minus possit esse simul satisfactoria,

ct meritoria λQuemadmodu.n.ille meretur apud Deum dignam operis sui mercedem,qui ex charitate, orando impetrat aliquid proximo sic etiam merebitur apud Diadigna operis sui mercede,qui ex charitat orando, vel ieiunando,vel eleemosynas tribuendo, pro aliorum peccatis nititur satisfacere.P R A E T E R E A, si duo pii viri cum aequali charitate, & pietate erga Deum orent, aut eleemosynas tribuant, & uni remittatur poena aliqua temporalis,cui erat obnoxius, alter non egeat ulla remissione, quaero an par praemium in vita aeterna sibi acquirunt,an diuersum3Si par , igitur opus bonum me

xi ortum,ci latu ortu simul en potest , neq; aliquid '

22쪽

amittit de ratione meriti: propterea,quod ratio satisfactionis accedat.Si diuersum,igitur opus bonum,aut meritorium non integram a Deo mercede accipit. nam non potest ta paru detrahi de premio vitae aeterna ,& augme- ei gratis quin sit illud multo pretiosius,& mai , qua remissio cuiuscunq; poenae temporalis. est autem absurd si opus bonii, &meritori uno accipere a Deo integra mercede:Igitur par prsmisi duo illi viri obtinebunt,etiamsi alteri tantum poena teporalis remittatur, na alteri non remittitur,non quia non possit, sed quia non est necesse. POSTREMO, potest uni atque eidem operi duplex merces deberi: altera,ex iustitia commutatiua:altera, ex distributiva; atqui operi satisfactorio debetur remisso poenae,ex iustitia commutativa, operi meritorio debetur praemisi ex iustitia distributiva, secundu substam

tiam,vt S.Thomas docet in I. p. t.art. i. & lib. . contra . Gentes,cap. s 3 quamuis secundum modum debeatur, &reddatur secundum commutatiuam,ex eodem s.Thomain 2.2. q. 6I.ar. q. ad primum. Igitur potest unu atq; idem bonum opus,simul satisfactorium esse, & meritorium. PRO P o s ITIO huius argumenti certissima est. Nam Euange liranti debetur ex iustitia commutativa victus, de vestitus. : Dignin es enim operarim mercede sua. Luc. io. αδ postolus affirmat 1.Cor. 9. Dominum ordinasse, ut qui Euangelium annunciant,de Euangelio vivant; ac,ut ost

dat id exigi secundum iustitiam comutatiuam,mercede illam, stipendium appellat: μ, inquit, militat stipendiuisquam Eidem verbEuangelizanti debetur praemiues in aeterna vita secundit iustitiam distributivam.Id enim est

quod promittit scriptura. 1.Petis cum ait Ucite, pii indi bis segregem Dei, cuin αpparuerit Princeps pastorum cipietis immarce silem gloriae corcitam. De quo praemio loquens B. Palmi us. I. Corsi. Vn quisque, in q uit,mercedem arcipiet fecunda suim Liare.Idee Davidemus quotidiὸ in reb. humanis. Miles

enim si fideliter, sortiterque se gerit in bello, meretur ex iustitia con inautatiua stipendiu ordinariti, & rursus, ex distributiva iIeretur gratia ducis, ac ut in distributio graduum,atq; Adorum militaria, alijs pr*seratur, qui

23쪽

ra Cap. II. De Indulgemiis. Lib. I.

qui minus fideliter,aut minus fortiter se gesserunt.P-ro AssvMPTIO eiusdem argumenti non minus est certarquod enim compensatio poenae pertineat ad iustitiam commutatiuam, perspicuum est ex sacris literis.

Deut. 2s. Pro mensura peccati erit m plagarum modus,neque de

hac re vi Ia dubitatio esse potest. Q od aute meritis operum bonorum respondeat praemium secundum iustitia distributivam, saltem secundum substantiam, docent Τheologi ex eo, quod in scripturis Deus vi iudex distribuit unicuique secundum opera sua, ut patet Matth rLin parabola de talentis.& ex illo Apostoli z. Timoth. 4. Reposita est mihi corona iustitia quam reddet mihi Dominus in lila die is lus iudex. Et passim in sacris literis, ut Achio. Rom. a. realibi dicitur Deus non es. acceptor personarum, quod vitium contrarium est iustitiae distributivae, vi s. Tho mas docet in a. 2.qu. .art. I G i T vR satis constat idem opus bonum posse meritorium esse vitae aeterna , &Qmul satisfactorium pro temporali poena , nec minus meritorium, quia satisfactorium. saCvNDA propositio: Opus bonum,qua parte in ritorium est,no potest alijs applicari,potest tamen, qua

satisfactorium est.PRI OR huius sententiae pars extraeontrouersa est: nam is dicitur mereri, qui bene oper tur,& ex bono opere dignus est praemio. Non potest ata tem fieri, ut ex eo, quod unus bene operatur, alter ce statur bene operari,vel dignuspraemio habeatur. Dei

de nemo potest proprio merito spoliari, quantumuis pro alijs oret,vel ieiunet, vel eleemosynas faciat. Non igitur meritum suum cum alijs communicare potest, &hoc estri scripturae passim docent, cum dicunt: unusquisque propriam mercedem accipiet. r. Corinth. 3. m reddet vescutiquesecunda opera sua. Psci. potest qui de unusquisq; P opera sua bona impetrare alijs diuina aliqua beneficia, potest etia comunicare opera sua bona,quod attinet ad satisfactione pro reatu poenae, vel ad gaudiu, quod inde percipitur. Sic enim Dauid affirmat se participe fuisse omniutimentium Deum. psal. D8. Sed ut alius ex merito ait

rim fidianus praemio,vel ut qui bene operaim est, m

24쪽

rito suo priuetur, fieri non potest. POSTERIOR pa huius sententiae non difficulter probari potest: Nam satisfactio est compensatio poenae vel solutio debiti: potest autem unus ita pro alio poenam compensare, vel debitum soluere, ut ille satisfecisse merito dici possit. Praeterea,qui pro alio satisfacit, non potest eodem opere pro se satisfacere, igitur vere satisfacitionem suam cum altero communicauit, Se possunt haec omnia familiaribus exemplis illustrari: nam potest ciuis propria pecunia debitum alterius ciuis ita dis luere, ut no possit eadem pecunia debitum aliquod suum simul dissoluere: &rursus, non potest unus ciuis bonis operibus suis efficere ut alius ciuis dignus sit Magistratu,quod ad iustitiam distributivam pertinet: cum tamen possit debito pecuniario eum liberare ut satisfecisse dici possit, si pro eo debitum soluat, quod pertinet ad commutatiuam. sic igitur nemo potest meritum proprium, cui debetur praemiuex iustitia distributiva, alteri applicare, potest tamen applicare satisfactionem, quae ex iustitia

commutatiua exigitur pro poena. TE RT IApropositio. Extat in Ecclesia thesaurus satisfacitionum ex Christi passionibus infinitus, qui nunquam exhauriri poterit. Haec propositio in dubium reuocari non potesimam Christi passio pretij fuit infiniti,

cum esset paίso personae infinitae, verbi videlicet incarnati. Sic enim loquitur Apostolus Act.2o. Ariendae vobis uniuerso gregi, in quo vos Spiritu sanctu posuit Episcopos regere ecclesion Dei, quam acquisiuit sanguine suo. Itaque Deus est qui

sanguinem fudit pro ecclesia, sed in carne humana hypostatice assumpta illum fudit,ut ait B. Petitus in priore

epistola,cap. Christo, inqui in cara epasta. Dignitas autem

satisfactionis mensuram accipit a dignitate personae satisfacientis , quemadmodum grauitas offensionis, a dignitate personae laesae, Deinde, Christus pro omnibus hominibus mortuus est,ut Apost. scribit I.Cor. s. Praemnibus, inquit, mortuus est christus, & ut sanctus ait Ioannes in priore epistola,cap. a. Ipse es propitiatio pro peccatis mstris, x Eron bis autem tantam, sed etiam pro totim mundi. i Certum

25쪽

Certum est autem non omnibus homini b. qui hactenus vixerunt,pretium mortis Christi re ipsa applicatum fuisse ad eorum expianda peccata, imb maiorem partem

hominum morti aeternar addicta fui sie. Multi en sunt , catilauci vero electi. Matth 2o. ertita sporta, statiosa viri uae ducit ad perditisuem,m multi ingrediantur per eam. Matth. 7.

superest igitur multum illius pretij, quod semper applicari possit,etiamsi infinitum non esset,sicut reuera est,&semper redundabit;praesertim cum tota Christi satisfactio nobis applicari possit ; cum ipse per se nulla fatisfactione indiguerit,qui peccatum non fecit, nec facere potuit:nam,ut dicit Apostolus ad Hebraeos. q. non habuit risim nec se prius profluit delictis furiscium offerre, indelis p

pali,camfuerit fempersinctus. nocens,impestatus,segregatm a pece renibiu. & ut idem ait. 2.Cor. s. factus esepeccatum,id est, b fia pro peccatμ ii, qui peccatum non nouerat. Ipse en peccasum noscit,nec inuenius est dolus in ore eius. i.Petri 2.

QV ARTA propositio: Ad hunc thesaurum sepereς suentium satisfactionu pertinent etiam passiones B. M riar virginis,&omnium aliorum sanctorii,qui plus passi sunt,quam eorum peccata requirerent. Hanc propositionem nullo modo audire possunt haeretici nostri temporis, potissimum Ioannes Caluinus,&Martinus gemnitius,quorum argumenta suo loco solvemus. Asserimus igitur no paucos sanctos homines multo plura propter Deum,&iustitiam,esse per pessos, quam exigeret reatus poenae temporalis,cui fuerunt obnoxij, propter culpas ab ipsis commissas:nam culpam ipsam, & reatum poenae sempiternae, non ipsorum satisfactionibus,sed Christi sanguine expiari ecclesia Catholica docet. Probatur haec veritas,PRIM V Μ ex pastionibus B.virginis: constat enim virginem Mariam nullo actuali peccato maculata fuisse;pium quoq; est existi mare ab originali quoq; pe cato immunem illam fuisse,ut alibi docuimus. Sed hoc in praesenti ad rem nostram non pertinet. Actuali autem peccato caruisse virginem sanctissimam, communis est totius ecclesiae sensus,ut concilium Tridentinu affirmat sess.sicaa. a.S.quos Ambrosim serm. vlt.in psit8. scru

26쪽

et i bit B. Virginem fui sie ab omni integram labe peccati,dita, . S.Aug.l ib. de natura,&gratia,c.36. dicit ei tantii gratiaeta k Collatu m,ut peccatu omni ex parte vicerit. Quod idem docet S.Bernardus in epist. 17 .Lyturgiae Graecorum,Baslij,&Chrysostomi praedicant virgine Mariam prorsus. 7, irreprehensam, & incontaminatam, imo puriorem α li sanctiorem ipsis Cherubim,& Seraphim. Deniq; verba

,2 illa Canticor. . tapulchra es amica meo, macula non e linte,

i, nulli particulari personae aptius, quam B. Virgini conise ueniunt:Non igitur eguit virgo Maria ulla satisfactione: te pro se,& tamen plurima passa est propter Deum,ac prae in sertim cum animum eius gladius doloris pertransit.' iuxta Simeonis vaticinium,Luc. r. SECvNDo, idem is probari potest ex passionibus s. Ioannis Baptistae, quem is constat in utero sanctificatum, vitam. innocentissimam is duxi sie, ut vix leuissim is culpis,& paucissimis obnoxius saerit,ut non immeritb de ipso canatur:

es. An ira deserti teneris sub annis ciuium turmas fugiens petisti, is Ne leuisaltem maculare vitam, Famine posses. io Et tamen ex Euangelio discimus,tota eius vitam,adeb ο. seuere,&duriter acta, ut exeplar poenitentiae omnibus

ni esse potuerit,& tande pro veritate vincula,carcerem, reus ipsam capitis obtruncationem passum esse.Quare in dimer bium reuocari non potest,quin ingens omnino cumulusis passionu ei supersueri uo ipse ad expiada propria pecas cata non eguit TERTIo,ide ostendi potest ex passionui et bus sanctorum Prophetarii,sueriit enim omnes viri san-li ctissimi, ita ut modica omnliab, pro suis culpis,satisfair ctione opus habuerint; & tamen tot angust ijs, &affli-1t ctionibus oppressi suerunt, ut plurima,& maxima pe ta cata expiare potuerint. De se B. Iob. unus ex vetustissi

c. mis Prophetis sic ait,cap.6.utinam appenderemur peccata mea, die quom iram merui,er calamitas, qua patior in laser qu, si arena m

a m haecgrauior appareret. sim ilia dicere potuissent Helias,

st Heliseus, Isaias, Hieremias, Erechiel,& alij sanctistait mi prophetae, qui grauissimas persecutiones ab impijs, i, voletia ipsam mortem pertulerui. Delii enim scribietit Aposto

27쪽

b Cap. II. De Indulgent s. Lis i. Apostolus ad Hebraeos et 1. Miij vero ludibria, verbera eri

perti,insuper in vincula, in carceres, lapidatifuut coli it, tenta ii sunt, in Occisionegla iij manui sunt, circuierunt in melotas, in peltatibus caprinis, gentes,augustiathaol cli, quibu dignus vim erat mi diu,tui litudinibus errantes, in montibus, γ' eluis is, O in caueranis terrae. Q ARTO ideiri clarissime demonstrari po est expasionibus Apostolorum : nam de se B. Paulus in epist. posteriore ad Corinth. cap. it. M stri, inquit,

chri i uni, ω ego, t maMussipiens dico, ptim ego in laboribus p I rimis, in carceribus abundantius,in plagis si pra modum, in mori ibus frequenter, circ. Et tamen quam parum deberet pro suis

ipse culpis satisfacere , indicat in priore ad Corinth.

cap. . cum ai t,nihil mihi conscius Am. Sc 2. Corinth i. Gloria no ira Laec e st,trimonium c scientiae nostrae, quod in plicis ate cordis, et faceritate Dei conuersiti amus in hoc mundo. Pori ἐν deo innibus Apostolis idem D. Paulus. i. Cor . Puto, inquit, quod Deus nos Apostolus noui imos ostendit, tanquam morti destinnaros, & infra,vsque in hanc hora, i, γ' esurimu , γ' stimus, m n risumus, oe' colaphis caedimur, GH instabiles sumus, V laboramus operantes manibu4 nostri maledicimur, cy' benedicimus : blathema mur, ' obsecramus : tanquam purgamenta halus inunssi facti stimus

emulamperi ma eadhuc. QV I N T co idem probatur ex passionibus Martyrum, qui plane innumerabiles fuerunt: Constat enim martyrium tam plenam satisfactio. nem esse, ut expiare possit reatum contractum ex quanto uis ingenti numero , & magnit idine peccatorum rnam dummodo constet aliquem eo vere martyrem , ecclesia non dubitat cum inter sanctos & beatos num Tari, etiamsi ante martyrium multis flagiti js fuerit coopertus. promisio enim Domini generalis est Matth.

Io.Omnis qui confinitur me coram hominibu , confitebor em ego eum coram patre meo, qui perdiderit animam tuam propter me, in- oueniet eam. Quare B. CYPRIANus libr. . epist. t. affirmat, martyres omnes statim a morte coelum ascet

dere ad coronam percipiendam. S. quoque AUG.trael. 8 . in Ioannem, dicit pro martyribus in eccle- sa non orari, cam nos potius debeamus eorum o I

tionibus commendari. &sem. iet. de verbis Apostoli,

28쪽

Cap. II. De Indulgentys. Lib. I.

mari ri,qui orat pro ma IV. quod idem v s r ibit Innocentius cap. cum Marthae, te celeb Missi ce ullus Catholicorum contradicit. Cum igitur martyriuomnem reatum, quan iis gravissimum, expiare possit: di multi martyres, reatus leuissimos, aut etiam nullos

irabuerint ipso tςmpore mai yi ij cer te isequitur, ut ii pens cumulus satisfactionum martyribus superfuerit. Ex To denique idem probatur ex fi uctibus . poeniten- 2x plum mi , di maximis, quos protulerunt tam multi Consei rufi, c praesertim Heremitae, qui Ioneis DR Qt: 'Poro Vit)m sanctissimam, & laboriosissimasti,

ad est, asperrimam,& durissimam peregerunt quos non . . ς ii x b um in hoc spirituale aerarium multum omni tibistis factionum cotulisse. Quare recte Clemens VI.Pontifex in constitutione extra uagantis, quae incipit.vnie

biis Christi & sanctorum omnium conflatum . quo th Duri nomine n :hil aliud intelligimus nisi passiones plu, r: naas: quibus non eguerit ut ad propria de Iieta expian-

qui eas perpessi sunt & tamen non perierunt,nec ob- /Vφ00i xy-di V sulit, sed vivunt, ac permanent ante oci Emonstrauimus hactenus extare in Ecclesia thesau , αν rum satia factionum, ex passionibus Christi &san aes diorum, quae ipsis ad expiandum reatum propria b, necessariae non fuerunt:sequitur nunc ut ostendamus,es n. se potestatem in Ecclesia thesaurum eiusmodi applicauit, di alij ,qui indigent. quod ut planim fiat, propositiones aliquot in medium adferemus.

29쪽

ir Cap. III. De inauigem s. m. 4.Iuendae poenae temporalis. Probatur PRIΜo, ex articulo sy mboli Apostolici,comminisne visanctorum,docemur enim in hoc articulo fideles omnes esse inuicem membra,& quasi vivum quoddam corpus,ut etiam B.Paullus adfirmat Rom.i i.& i. Cor. ix. & sicut membra viva se imuicem iuuant,ita fideles inter se bona sita communicare, praesertim cum ea, quae uni superflua sunt, alteri nocessaria et valde utilia esse possint. SECvNDO, probari potest ex verbis Apostoli Paulli. x. Cor. ix. Ego libemtioni impendam, cinsuperimpendari e pro animasin vestru. &2. Timoth.2. omnias meo propter electosin Coladaudeo inpas inbui pro 'vobu,π' adimpleo ea quae desunt pa planum chriin, in carne me pro corpore eius,quod est ecclesia. quamuis enim possint ii cverba ita exponi, ut signiscent, Apostolum passum esse inulta propter electos, & propter Ecclesiam, quia non potuit Euangelium praedicare, nisi se multis periculis exponeret, & multos labores subiret, & rursum, passum esse propter electos,& propter Ecclesiam,vi exemplo suo infirmos confirmaret, & ad bravium supernae vocationis accenderet: tamen negari non potest,qum Dossint etiam recte exponi de communicatione fati sfactionum:nam isti sensus inter se non pugnant,&possunt omnes simul admitti. Optauit enim Apostolus fidelibus

prodesse omnibus modis, quibus id fieri poterat. nihil enim excipit, qui dicit,libentissime impendo ipse pro an ab- vestris. potuit autem prodesse,communicando passiones suas ad expiandum reatum temporalem, cum sibi eiul- modi satisfactiones abiindarent,ut iam ostendimuS;ightur optauit, & voluit etiam hac ratione fidelibus prodesse,quare patiendo adimplebat ea, qui deerant parusonum Christi, id est,quae Christus in sanctis suis adhuc Dassurus erat,pro corpore ipso Ecclesiae,sue instruendo praedicationibus,sue confirmando exempliS, e pia.

ando satisfactionibus. Quod autem Apostolus Paullus optauit, optarunt sine dubio caeteri sancti Apostoli, Inque pij viri,qui Dei,& proximi charitate flagrabant;

certe S. August.tractatu in psal. 6. satis aperte colligit ex

hoc loco Apostoli, conserri in commune bonum Rei-

30쪽

Cap. III. De Indulgent s. I : ib. I. Npublicae Christianae passiones sanctorum, quae adiunctae passionibus Christi hactenus sunt, & usque ad mundi finem adiungentur. SBC v NDA propositio:Ecclesiae pastoribus auctoritas diuinitus conces aest, thesaurum satisfactionum dispensandi, ac per hoc influlgentias concedendi. Probatur Pit 1Μo, ex verbis illis Domini, Matth. i6. ἱμώ--πque solueris super terram, erit flutam in in caelis. Est enim haec promissio amplissima ac generalis, nec restringitur ad peccata, qualis est illa, Ioannis ro. stuorum rem Grilis peccat me. Sed complaetitur omnia vincula.quae impedire possunt homines a consecutione salutis aeternae. Itaque, in hoc verbo fundatur potestas, non solum absoluendi a peccatis in sacramento poenitentis, sed e iam absoluendi a censuris quibuscunque,nec non dis p sandi in legibus,in votis, in iuramentis, dum caussa rationabilis adest. Promittitur enim his verbis Apostolo Petro supremia tribunal Ecclesiasticae potestatis,ut, loco Christi, Ecclesiam omnem regere, & iudicare summa cum potestate possit: Quod ei tunc demum exhibitum' est,cum a Christo audiuit, Ioan .ri. Pasceo es meas, de quare multa scripsimus in lib. i. desummo Ponti sice, ubi Gliam obiectiones haereticorum refutauimus . Quare

quemadmodum Petrus,ut supremiis iudex loco Christi, absoluere potest homines peccatores rite dispostos. culpis quibuscunque ,applicando illis per sacram tu Baptismi,vel poenitentiae Christi merita: ita etiam potest absoluere eosdem,extra sacramentum,a poenis temporalibus, applicando eisdem, Christi, & sanctorum

pastiones. Ratio autem cur reatus culpae soluatur in sacramento, reatus autem poenae extra sacramentum, est

in promptu: quamuis enim potestas soluendi sit generalis, tamen debent omnia solu i, prout erigit eorum natura . Culpae letales non soluuntur sine infusione gratiar ue infusio autem gratiar non datur ministerio hi

mano , nisi per sacramenta : reatus autem poenae rem

nentis post dimissam culpam soluuntur extra sacramen. A . . . - tum,

SEARCH

MENU NAVIGATION