R.P. Roberti Bellarmini ... De indulgentiis, et Iubileo libri duo. Accedunt & alia eiusdem authoris aliquot opuscula ..

발행: 1600년

분량: 415페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

M Cap. IIII. De Indulgent s. Lib. I.

εκτυπρο boc sibi verest,quod pro expiandis petais in thesauro repo. M .RE S Ρ ΟN s I O,si argumentum propositum a liquid efficeret, probaret unicam solum culpam letalem, Christi passione delere potuisse, & iam non se tum pro poenis tollendis, sed etiam pro tollendis plurimis culpis, nihil in thesauro remansisse:Sed non ita est ; nam multae culpae,quarum unaquaeque sit offensio infinita, non requirunt ad sui expiationem multas infinitas satisfactio- nes: sed una satisfactio vere infinita , qualis fuit quaelibet Christi amictio, sufficit ad expiandas omnes illas culpas,& poenas pro eis debitas, nihil enim maius infinito dari potest. Quare verissime scripsit Clemens Seratus in const. quae incipit, unigenitus, unam sanguinis Christi guttam, propter unionem ad verbum, toti mundo reconciliando satis esse potuisse, & cum Dominus Christus non unam sanguinis guttam,sed totum sangui- nem pro nobis fuderit,& ab ipsa conceptione,vsque ad mortem, ardentissima charitate, grauissimos labores pertulerit,ut Deo patri nos reconciliaret, proque culpis nostris diuinae iustitiae satisfaceret, dubium esse non potest,quin semper supersit pretium, idque iustitiimum,quo debita nostra solui possint. TERTIA obiectio:Sol factis christi est infuit AH iam di

ctum est nou igitur vim est, ta atisfactionem Christi adiungantur . tisatisfactiones expasilonibu sanctorum. RESPONSIO, non

est quidem opus , ut adiungantur pastiones sanctorum 4. passionibus Christi,' quasi hae per se non sum ciant, sed

adiunguntur tamen, quia aequum est , ut passiones illae coram Deo non sint inanes , praesertim cum id sit tum gloriosum Christo, a quo manat omne bonum sancto. rum,tum ipsis etiam sanctis perhonorificum. Quomodo autem concurrant in hac applicatione satisfactiones Christi cum passionibus sanctorum, id est, an applicetur pars una satisfactionis ex passionibus Christi, pars alia ex passionibus sanctorum, an vero integras tisfactio accipiatur semper ex passionibus Christi, &superaddantur ad cumulum satisfactionis passiones sanctorum λ non videtur nimis curiose inuestigandum.

Illud

42쪽

Cap. IIII. De Indulgenti's. Lib. I. st Illud videtur certum, passiones christi. quae sunt infiniti preti j, applicari per indulgentias finito modo, de ideo aliquid reuera superaddicum passiones sanctorum illis adiunguntur;quod recte annotauit Dominicus a Soto in

in bonis operibus sanctorum, quae laboriosa & pore Iia fuerunt,duplicem esse rationem, alteram meriti, alteram satisfactionis : quod igitur attinet ad rationem meriti, plenam mercedem, imo etiam confertam & c agitatam, & supereffluentem mensuram praemij, sancti omnes pro suis laboribus acceperunt. quod autem pertinet ad rationem satisfactionis, multi labores sancto. rum inanes,& sine fructu essent, ni si pro reatibus aliorum consumerentur,cum ipsi sancti,aut nullis, aut certὸ minoribus laboribus,pro suis expiandis reatibus, indigerent.

tuleruut propter Deum, quod facere elperferre non tenerentur: NLhil igitur iri superest, quod cum aliis communicare poJut. Aulec dens coiligitur ex multis testimoni'sacraescripturae , sed ex eo potissimum , quod habetar Luc. 17. cum f. risis haec omnia , diciate , serui inutiles sumus , qMd debuimui facere fecimus. quare prudentes virgines , Maith. 2S. n sine cassa fatuis, eice tibus, date nobis de oleo vesbo,restonderunt,ne fortὸ non se sciat nobis, vobis, ite potius,ad vendentes, emite ο h. R E s Ρ N S i o.

Non est necesse hoc loco de operibus supererogati 'is disputare, de quibus in libro de Monachis , disseruimus: nam etiamsi admitter mus, quod tamen esse falsum loco notato demonstrauimus,'ihil omnino lanctos

43쪽

3a Cap. IIII. De Indulgentis. Lib. I. ctos viros fecisse,vel pertulisse propter Deum, quod sa

cere, vel tolerare non tenerentur, nihil tam sin argumentum concluderet: nam ipsa obedientia legis, ad quam implendam,sne dubi titione,tenemur, meritoria, & latis factoria est,& potest fieri,ut ea satisfactione pro suis deliciis non egeat, qui legis obedientiam praestat, ac propterea cum alijs eam communicare possit. Neque virgines prudentes de satisfactione loquuntur, sed de oleo gratiae&charitatis, sine quo salui esse non possumus: quod quidem oleum unusquisque retinet : ibi, neque in alios effundere potest, cum sito ussolius Dei e Dfusio tam pretiosi olei. charitas Dei, inquit Apost ad R man. sussi. 67 in cordibus nostris per Spiriitim datus si nobis.sgaer A obiectio: Sisaisorum passi luem expiarip sput --

fra delicta,ηοη es A ab serdum eos appellare nostros rc temptores: saltem exparιe: at solus chrisius est redemptor generis humani, de eis dicit Apostoliis. i. Cor. i. quifactita es nobis iustitia, γ redemptis, m r. r. s. empti e lis pretio magno. RE S P O NSIO,propter hoc argumentum no desuerunt aliqui ex recentioribus, qui

dicerent, passiones sanctorum non ita nobis applicari per indulgenti as,ut sint iustae compensationes pi o poenis, quas nos debemus Deo, hoc est, verae satisfaction dis; sed esse aliquid,quod moueat Deum, ut nobis Christi satisfactionem applicet, sed haec opinio reprobata est a Pio V. Pontifice,& a Gregorio X III. qui sententiam Pij confirmauit. Damnauit enim Pius V. multos articulos quorundam Lovaniensium : quorum unus erat, solius Christi satisfactionibus remitti poenam temporalem, sanctorii autem passionibus offerri Deo, ut Deus illaru intuitu, applicet nobis merita Christi. Praeterea repugnat ea de tu illa opinio constitutioni Clementis VI qu incipit,vnigenitus, & Bullae Leonis X. in qua damnantur errores Lutheri , ex communi consensu Theologorum. Ad haec si non possent nobis applicari sanctorum passiones ad redimendas poenas, quas pro peccatis Deo debemus,ne sancti redemptores nostri esse videantur:

certe neque nos ipsi proprijs laboribus poenas easdem rediti

44쪽

Cap. IIII. De Indulgenti f. Lib. 1. 33

redimere possemus, ne nos ipsi redemptores nostri essa videamur: Atqui, Cocilium, Tridentinum sest, cap. s.&can. i 3.&3 .apertissime docri contrarium. Ad argumentum igitur respondemus. si proprie.& ab solute nomen se proru accipiatur, solum Christii mene redem plorem:Is namque dicitur proprie & absolute redemptis, qui redimita captiuuate, non qui soluit pro alio debititum aliquod parui momenti Nos autem tunc solum captiui dicimur , clim venundati sub peccato, ut scripturae loquuntur , &cum laqueis diaboli vineti tenemur ad ipsius voluntatem. Id quod tunc solum fit; cuniper letiferum peccatum a gratia Dei excidimus, ab hac autem seruitute & captiuitate solo Christi sanguine redimi possumus: proinde, ipse solus vere, proprie redemptor dici debet. At si largo modo redemptor appetialetur, quicunque liberat alii, in ab aliquo debito, non erit absurdum si sancti viri redemptores nostri aliquomodo, id est, secundum aliquid, non simpliciter,& largo modo, non in rigore verborum, esse dicantur: nam si propheta Daniel regi Nabuchodonosor non inepte du

xit lemta tua eleemodii, re me. Da iniel. cur inepte dican

tur saneti viri aliquo modo passionibus suis delicta nostra posse redimereῖ& si B. Paullus de se scripsit i. Cor. q.

-novi omnia factu sum, t omnes facerem silvo . cur non etiarii scribere potuit, ut omnes redimerem λ non enim minus est proprium Christo, nomen saluatoris, quam redemptoris.

Quid proprie it indulgenti olutio ne an

absolutio'DEmonstratum est hactenus, indulgentias esse. nunc quid sint, id est , in quare potissimum indulgestiae ratio, & natura posita sit, explicandum erit. Quae disputatio bipartita erit. P R I M VM enim qtia r mus,an indulgentia proprie sit absolutio, vel solutio

DEINDE cuius debiti sit solutio, vel a quo debito ab c solu-

45쪽

3 p. r. De Inavigem 3s. Lib. I. solutio his enim duobus explicatis, in promptu erit umra ac propria indulgentiae definitio. Quo D AD PRI- Nubi attinet,non defuere qui indulgentias nihil aliud esse voluerunt, nisi solutione, id est compe sationem poenarum, ex thesauro meritorum Christi, & sanctorum depromptam, & applicatam auctor itate Pontificis. ita sensisse videntur Durand. in . dist. io. qu. 3. Palud. ibidem qu . . S. Antoninus in I. parte summae Theologicae, ait. io. cap. 3. Hadrianus VI. Pontifex in .sentent. qu. de indulgent ijs. Siluester in summa,verbo, Indulgentia, 1iu.3.&videtur in eadem fuisse sententias. Thomas in . dist.2oqu. i. ar.3. ad a.&3. CO NTRA verb Franciscus Flayronis loco supra citato, contendit, indulgentias nihil esse nisi iudiciariam absolutionem: cui prima sonte fauere videntur exempla vetustissimorum Conciliorum, in quibus videmus ab Episcopis absolui poenitentes ab aliqua parte mulctae impositae, nulla facta mentione thesauri spiritualis, unde compensentur debita illa pinarum C E T E R V Μ, re tota diligentius considerata, posteriores Theolog i definierunt, utrunque simul in indulgent ijs reperiri, absolutionem & solutionem: neque veteres Theologos scholasticos negasse iudici riam absolutionem , quamuis solutionis tantum fere meminerint: neque vetustissimos patres negasse solutionem ex thesauro, licet solius ah solutionis meminisse videantur. ita docet Card. Caietanus tradi. i 3. ad Iulium

Medicem. cap. 6 Dominicus asoto in . dist. 2 i. qu. I. ar. 2.

Petrus asoto lecta. de indulgentijs , in institutione sacerdotum Martinus Ledes inius in a. partem .sent ni iarum, qu. 38 ar. i. & alij passim,& expresse idem docus

runt ex antiquis S Bonaventura in . d. ro. p 2. q. s. Sit igitur PRIM A. propositio: Indulgentia propria est absolutis iudiciaria, nexam habens solutionem ex ιbes m. P ROBATVR

pars prior propositionis, primo ex testimonijs scripturae, in quibus landari diximus indulgentias : nam ἱllud

Matth 16. tibi duo claues reves caelorum, in quodcunque solueris

intelligum

46쪽

Cap. V. MInda entiis. Lib. I. Π

ν tur,sine dubio,de porci te iudiciaria absoluendi. S E- Cv N Do probatur ex testimonijs sacrorum Canonum.

ii Si quidem Alexander III. Pontifex in Epistola ad Eoi-

D. de ραουit .mremili docet, neminem posse concedere in-

dulgentias, nisi proprijs subditis. , rationem reddit:

ih quia non petest vistpropum iudex abo uere, vel leutri inibusi, verbis Alexander latis aperte indulgentiam, absolutio- , ne in iudiciariam esse docuit. Sic etiam Marti nus V. Poni, tifex in fine Concilij Constantiensis, concedens indul-ρ gentiam plenariam, dicit se absolutionem plenariam a concedere. Gregorius VII. in multis Epistolis induli j tantia n tribuens, ut plurimum utitur verbo, abso .uriot: nu.TERTIO probatur ratione: nain cur quaeso prod

γ , functis no coceduntur indulgentiae nisi per modum suLa fragijρ certe nulla est ratio, ut suo loco demonstrabi- γ mos, nisi quia destincti non possunt proprie iudicialii ter absolui i ergd indulgentia, quae viventibus si in pli-:- citer datur, absolutio iudiciaria est. Denique, si non es-al set necessaria iurisdictio ad indulgentias concedet i; das, quicunque applicare vellet alteri satisfactionem se suam, is dici posiet indulgeneiana dare, quod tamen est ς omnino inauditum. Iam ver b, posterior propositionisi- ' nostrae pars, quod videlicet indulgentiae praeter abso- e lutio uena sontineant applicationem thesauri, probaria potetu primum auctoritate Clementis V I. qu i extralia- , ganti, unigenitus,m nifeste hoc docet. Deinde, ratione;:- quoniam praelati Ecclesiae, &ipsi etiam summi Pontia: - fices non stat absoluti Domi ota ut possint pro a ibi trio, γ sine vi a compensatione , condonare hominibus cutii pas,vel poenas,quarum rei sunt in foro Dei: sed sunt iu-μ dices a Deo constituti,qui possunt quidem pro potestat te sibi a Deo concessa , remittere culpas &poenas no-i- mine Dei,sic tamen, ut iustitiae satisfiat. & confirm a turas mili, nam cum sacerdotes in sacramento poenis tentiae,absoluunt reos poenitentes a culpis & ab aliquat- , parte poenae temporalis, non id faciunt fine compen-i- satione , sed applicant pretium sanguima Domini, ve , C a diuinae

47쪽

υ Cap. V. De Indulgentiis. Lib. I.

diuinae iustitiae satisfiat. Igitur, eodem modo cum perindulgentias praelati Eccletiae subditos stio absoluunt a poenae temporalis reatu, id faciunt applicando Iatisfactiones Christi,& sanctorum. Generalis est enim Apostoli lententia ad Hebr. 9 sines ηguinis of sione o si remisit. Quare minus considerate locutus est Petrus Palladanus

in dist. 2 o. qu. cu ait,hoc interes inter remisionem,quae dato per secramenta,m eam,quae datur per indu entias, quod prior sit omnino liberalis,posterior a ero compensationem aliquam requirat. SE C v N D Α propositio: uuamuis in indulgeatijsa solatio cum solvilane ordinarie coniuygatur, pos et tamensum n us Pontifex imta gentiam coacedere per solam οἰώ:ionei non tamen perso am abs

Iutionem. Quod per solam solutionem, certum est ex indulgenti js, quae dantur pro desunctis. Nam quemadmodum defunctis indulgentiae coceduntur, per hoc solum, quod summus Pontifex applicat ex thesauro, quantum satis est ad compensandam poenam, aliam illi input gatorio luituri erant;sic etiam, posset viventi alicui applicare satisfactionem ex thesauro Ecclesiae, & eo modo eum liberare a debito poenaestiamsi non proprie illum absolueret. Ceterii ista non esset eiusdem rationis indulgentia cum ea, quae ordinarie viventibus tribuitur. od autem. non possit concedi indulgentia, per solam abiblutionem, sine applicatione thesauri, perspicuum est ex ijs, quae supra diximus.

CAPUT SEXTUM.

Soluuntur obiectiones contra doctrinam capitis seuperioris. SED aduersus ea, quae in his propositionibus continentur, pauca quaedam obi ci ponunt, quae breuiter dissoluenda sunt. PRIMA obiectio: Sipsset Pontifex as,fluere iudicialiter

48쪽

p. VI. De Indulgentis. Lib. I. 3

igitrer ποηpotest eum to ereperstiana abso utionem, fusola per a' 'plicationem thesauri,ut facit,cὰm indulgentia, pro defunctu concedit.

RE S P o N s I O. An summus Pontifex potestatem habeat in animas, quae in purgatorio degunt, postea videbimus: sed in poenam purgatorij, imo etiam in poenam aeternam g hennae sine dubio, potestatem habet, saltem consequenter & indirecte, quia dum absoluit per sacramentum poenitentiae a culpa mortifera, Iberat consequenter hominem a debito poens sempiternae: Sr eodem modo, dum per indulgentias, absoluit hominem a poenitentia iniuncta vel iniungenda, absoluit eundem consequenter a poena purgator ij, quam is luiturus esset, si eam poenitentiam non expleuisset, vel ab ea absolutus non fui siet :Sed hoc non est habere potestatem in purgatorium, vel in gehennam, sed in homines fideles. qui rei sunt culpae,vel poenae. Quare merith damnata fuit sententia Petri Oxomensis a Syxto I v. Pontifice,& Concilio Complutensi,qui dicebat, non posse summum Pontificem indulgere at i cui,ut viventi in carne poena purgator ij & sola contritione deleri peccata, quoad culpam, & poenam alterius vitae,sine ordine, ad claues. Vide, si libet, condemnationem huius erroris apud Alphon- sum de Castro, tu libro aduersus haereses, verbo, Coi fessio vel in summa Conciliorum in decretis Sixti IV. Pontificis. S E C v N D A obiectio: Pεr applicationem thesauristim

gra conpensatio pro debito p ae tempora is , igitor supermicanea 6ῖ absolatio iudicialis. R E s P O N s I O. Argumentum non recte concludit, quoniam iudex non tenetur dimitterereti in alicuius poenae,etiam si iusta compensatio offeratur ab alio praesertim, si compensatio non sit eiusdem rationis: Et ideo, si iudex admittat eompensationem, ciabsoluat reum, vere dicitur illi gratiam praestare ; ut exempli gratia; si quis damnatus sit ad triremes, vel,Vt publice virgis cardatur, & aliquis offerat pro illius rei

liberatione magnam pecuniae summam; certe non tenebitur iudex acceptare pecunias,& reum liberare; sed,

s voluerit id facere gratiam illi praestabit,atq; eum a

49쪽

soluet Itaque si proprie loqui velimus, non dicetur tol-Jere obligationem ad poenam, is, qui compensationem Cis 'ri,ied is, qui admissa compensatione reum ab illa obligatione absoluit. Dat vere igitur indu irentiam subditis suis Pontifex quia nomine Dei, cuius vices in terr is gerit, admittit compensationem, ex thesauro depromptam. & ea admissa. poenitentes area tu poenae temporalis absoluit. Contra, autem dc functis non dicitur dare simpliciter indulgentiam, sed per modum suffragi j: quia non ipse, sed Deus acceptat compensationem pio defundiis, Reosdem defunctos absoluit ; Pontifex autem sol inu offert ex thesauro iustam compensati

nem.

TERTIA obic ctiosi uiuiis iudici lis dari piis etiam imsito,γt patet de abfula: ione ab excomminicatione: sed indulgentia timuito dari ροη ρ'test . dii r indo rutia non est absolutio, sed mera solinito. RE SPONSIO. Non omnis absolutio dari potestinuito, sed ea sola quae non requirit uecellarib aliquam actionem vel dispositionem in eo, cui datur. Itaq; absolutio sacramentalis , quia requirit contritionem, confessionem di satis fictionem, non potest in inuitum conferri: ablolutio ab excommunicatione alijsq; censuris, quia non pendet necessar ib n isi a vo luntate praelati, potes la in mum coserri. Porro, uadulgentia exigit in suscipiente, primum, ut sit in statu gratiari deinde .ut faciat, quae praescribuntur in litteris indulgentiae: visitet basilicas, oret, ieiunet,eleemosynas faciat; quae omnia sc a libero arbitrio pendent,ut ab inuito extorqueri non poΩsint. Quare indulgentia quamuis sit absolutio, non est mirum, si in inuitum conferri nequeat. A RTA obiectio: Abbaliniore atris coguisionemeasse,

sed i aegentiae saepe diaisur in communi omnisam, qui hoe, aut trudege, in non molita casa e stram, quibna indulgentiae trib mur: non uitar iussu gentis,iudicialis abs, mis direnda est. RES ΡON SIO.

Absolutio particularis de absoluta, ut etiam condemnat io, quia seruntur secunddm allegata & probata, sine dubio, requirunt particularem , & accuratam cogni

tionem cau*ae: At, absolutio quaedan generalio & co

50쪽

Cip. VI. De indulgentis. Zib. I. v

ditionata , non requirit cognitionem caussae nisi generatim. Prior abso jutio dicitur sententi, ab homine, poster ior a iure, atque indulgentiae quidem, quae dantur singulis poenitentibus, quae apud veteres usitat immare. rant, similes sunt priori absolutioni, & ideo tunc exigitur cognitio caussae in particulari ; eae verbquae dantur omnibus generatim, &cum conditione certi operis faciendi,ut militandi aduersus Mahomethanos pro recuperanda Hierosolyma, similes sunt posteriori absolutioni,&propterea satis est generatim cognoscere: ius a causiam adesse talis indulgentiae concedendae.

Qv INTA obiectio: Archiviscum ad totam prouinciam indulgentiam suam extendere potest, ι habetur cap. nostro. de paenit.

remis M , non sunt propri/Jubdis Archiepiscopo omnes prouinciales, sed jΑli, qui ia eius diaece pertinent: igitur,indulgemia non ea absoluiis propriὸ rista, quae tarn dictionem exigit. RESPONDEO. Non sunt quidem omnes prouinciales absoluto

subditi Archiepiscopo , sed sunt tamen omnes subditi

in certis casib. quorum unus, est indulgentiae codonatio. Pos TREMA obiectio: Si isdulgentia esset indicialis ab οἰήι io,no pusto arm Pontifex indulge lae particeps esse, ex se ipse iudicia ter assoluere ue Mat,necse, Ῥel alit juperior em h beat. Atqui, id idetur abs ortam,visum- Pontifex is is indulgemitis frui non positi, quae μοι rominaines smugm 'elibum. Puod idem argumenium feri potest de Episcopis, quod vitinet ad indulgentias, qua ab His toti populo renceduntur. R ESPONSIO. No n de se e i iit,

qui negauerint, summum Pontificem , aut Episcopos participes esse posse indulgentia una , quas ipsi ceteris in commune largiuntur. Certe Archidiaconus in cap. indulg. de poenitent. &remis . in 6. ita docet. atque in eandem sententiam paucos alios citat Siluester in 'summa,verbo, indulsentia. num .eti. Contra tamen sentiunt oes alij tum Theologi,utS.Thomas DurandusMi- 'chardux, &alij in . dist. io&Sotus dist. ri. tum iuris canonici interpretes in c. nostro, de poenit. &remiss&in c. induin eode,in 6. quibus accedit Nauarrus in tract. de iubileo,notabao num i. quamuis autem haec senten

tia communia, valuima sit, & omninb consentanea

SEARCH

MENU NAVIGATION