장음표시 사용
101쪽
perducta , valere matrimonium cum Cajo Titii filio. Cum enim ex facti specie de aliis impedimentis non constet, dicti matrimonii valori solum obstare posset impedimentum publicae honestatis resultans ex pri ribus sponsalibus a Maevia contractis cum Titio patre Caji. At ex illis sponsalibus nullum oriebatur impedimentum publicae honestatis; quia jure novo Conuitii Trid. Sess. XXIV. de Sacr. Matr. c. 3. de
res decisum est, ex sponsalibus quacunque ratione invalidis non oriri praedillum impedimentum. A
qui sponsalia inter Titium & Maeviam inita sub ea conditione, si Rupa dispensaverit, erant penitus i
valida , ita quidem, ut non solum ante obtentam dispensationem non fuerint absoluta, nec impedimentum publicae honestatis produxerint, sed ut nullam penitus obligationem aut alium quemcumque induxerint effectum suti tamen alia sponsalia conditionata
sub honesta & possibili conditione pariunt obligationem juxta omnes), neque per adventum conditionis evaserint absoluta vel ullo modo obligantia, nisi novus ac liber accesserit simultaneus consensus contrahentium. Hanc sententiam negativam saepius secuta
est S. Congregatio Concilii; uti habetur Tomo 6. Thesauri Resolutionum in una Januensi die II. Dec. 33. De eadem praxi Tribunalium Rom. testatur Rieeius in praxi matrimoniali decis. 248. g. 9o. Prob. sententia. Ex actu gesto inter personas jure perpetuo inhabiles nulla oritur obligatio , neque absoluta , ut patet, neque eonditionata , quae eveniente dicta conditione transeat in absolutam; quia impleta conditio, nempe dispensatio re ipsa o tenta , hanc tantummodo vim habet, ut Personae extempore obtentae & cognitae dispensationis fiant habiles ad valida sponsalia contrahenda, non ut firm
102쪽
De Conditionibus appos in despons u
tur actus ante obtentam dispensationem inter personas perpetuo jure inhabiles gestus. Sane aliud est. habilem facere ad actus deinceps gerendos post o tentam habilitatem : & aliud firmare illum tempore inhabili gestum; quemadmodum haee disserunt: l ges condere pro actibus futuris, & eas extendere adactus praeteritos adhuc pendentes: dare nobilitatem ,
ut deinceps pro nobili gerere se quis possit: & finge.
re , eum IOO annis vel per quatuor generationes retro fuisse nobilem. Quae vero sit mens dispensantis Pontificis, patet ex ipsa praxi Tribunalium Roma
g. 9 i. Dicunt: Conditio de suturo, si imipletur, retrotrahitur ad tempus actus gesti: ergo etiam haee conditio : Si Papa d pensaverit. R. d. a. si est eonditio extrinseca, & si conditionale contrahentes de se habiles sunt tempore actus conditionale gesti c. a. si conditio est talis, quae contrahentes suinponit inhabiles, & primum habiles efficere debet,n. vel subd. quando is, qui habilitatem vel dispens tionem concedit, hoc animo est, ut velit habilitatem retrotrahi e. secus n. a. Exemplum, quo legislator tali animo est, extat l. 6a. D. de heredib. instit. ibi:
In tempus capiendae hereditatis institui heredem pos henevolintia es, veluti Lucius Titius, eum capere poterit, heres esto: idem V in legato. Haee inmistutio in diem, de quo incertum est, an & quandost extiturus, aequipollet conditioni proprie tali. Est autem haec benevolentia sive dispensatio juris, proindeque exceptio , quae firmat regulam in contrarium. Regula generalis est haec: Ut institutus sit capax tempore testamenti conditi, mortis testatoris ae aditionis hereditatis. l. 49 I. g. I. ib. & tot. tit. D. De Γ gula Catoniana.
103쪽
g. 9et. Dicunt a. Dispositio facta tempore inhabili subsistere potest , quando confertur in tempus habile; estque hoc Brocardiei instar apud Iurisconsultos. Ergo R. d. a. In casibus, in quibus id jura expresse statuunt, uti l. 62. supra cit. & e. p. de sepulturis ; aut si illa inhabilitas non assiciat ipsas personas, sed supposita ipsarum habilitate aliud imp
dimentum extrinsecum c. secus n. a. quando tempore
ahlus gesti deest habilitas personarum, seu ipsa facultas ct potestas disponendi, ea regula non valet; uti patet sequentibus exemplis.
vel eodem nondum sepulturae tradito non tantum illieitus, sed etiam invalidus est tractatus collegialis defuturo successore can. 7. dist. 70. & c. 36. de ele
futuro ab alterutra parte in casum mortis alterius inita c. fin. de eo, qui duxit. arg. can. 39. VII. q. I.& e. a. de concess. praeb.
emissa est ante mortem Praelati, etsi in diem, & ca, sum mortis, ipso jure irrita est; & ideo non constringit citatum; quia prodiit a non habentibus citandi potestatem: quare perinde est, ac si aliquis nondum constitutus Judex citet quempiam ad diem, in quo jurisdictione praeditus erit; invalida est haec ei tatio; quia facta a non habente potestatem. In his initium spectatur, & praesentis temporis jus, ejus nimirum temporis, quo actus gestus est; locumque habet ri. gula juris et9. in Digestis: quod initio vitiosum est, non potest tractu temporis convalescere.
104쪽
o Conditionibus appos in despons
N. Exemplum ex jure civili & sundamentum universae hujus doctrinae praebet Paulus Ictus l. 26. D. de stipulationibus servorum: ubi docet, primo servum hereditarium, id est, qui ad hereditatem nonis dum aditam, sed jacentem pertinet, inutiliter usum- fructum stipulari; quia ususfructus , cum sit servitus personalis, sine persona esse non potest: servus autem in se personam non habet: & hereditate iacente expersona domini stipulari non potest. Dein addit Ictus: Ne sub eonditione quidem hereditatis additae) servus utiliter usumfructum stipulari potest: quia ex praesenti vires accipit stipulatio, quamvis petitio ex
V. Maximus est favor ultimarum voluntatum;& tamen testamentum filiifamilias, etsi sui juris factus deeesserit, aut testamentum servi, etsi postea libertatem obtinuerit, nullum est; nempe ex defessii: pradentis habilitatis. tot. tit. Inst. quibus non est permissi. sacere test. item l. 8. & l. 10. D. qui testament. fac. possimi. Universe huc pertinet cit. regula Catoniana lib. 34. D. tit. 7. quae sic habet: quo i testamenti facti tempore decessisset reflator , inutile foretria legatum vel ea institutio quandocunque decus
VI. L. I 37. g. 6. D. de U. o. ibi: si Cum quisse sub hae conditione stipulatus sit: Si rem sacram aut si religiosiam Titius vendiderit, vel forum aut basiliis is eam V hujusmodi res, quae publicis usibus in per--petuum relicta sint, ubi omnino conditio jure imis pleri non potest, vel id facere ei non liceat: nul-- lius momenti fore stipulationem, proinde ac si ea se eonditio, quae natura impossibilis est, inserta esset. . ., Nec ad rem pertinet, quod jus mutari potest, & id, .F s se quod
105쪽
9α Lilar m. Nit. V. se quod nune impossibile est, postea possibile serit se non enim secundu' futuri temporis jur, sed secun-- dum praebentis asimari debet sipulatio. Nempe
ea, quae publicis legibus constituta sunt, etsi gratia vel auctoritate Principis mutari possint, non sinuntur pactis privatorum subjici , nee talia censentur esse in commercio. uti Ulpianus l. 39. f. ult. D. de legat. I.
ait, ibi: Sed Θ praedia Cingaris, quae in formam patrimonii redacta sub procuratore patrimonii sunt, s legentur; nee opstimatio eorum debet prorsari; quoniam commercium eorum, nisi jussu Principis, non fit; eum distrali non sobant. Nec diei potest. valida saltem censenda sponsalia sub conditione: Si Papa d pem
sauerit, in casu, quo Pontifex frequenter dispensares et , ceu in quarto consanguinitatis vel astinitatis gradu. Nam respondeo , quod Pontifex ex mera gratia facit. relaxando jus commune, semper per se est impossibile , & extra eommercium privatorum. Dein solitum dici non potest, quod etsi respectu omnium cum dispensatione contrahentium tape fiat; tamen
relate ad omnes matrimonium eum vel sine dispensa. tione contrahentes valde rarum est, & quovis casu extraordinarium, & abhorrens a jure communi; neque solitum diei potest, quod sine exigentia justae causae non fit, neque lieite fieri potest. VII. Istiusmodi eonditiones: Si liber homo se vus factus fuerit, aut res religiosa coeperit esse profa
m , tanquam tristes, inciviles & mali ominis habe tur a legibus. l. 34. g. 2. D. de contrah. emtione.
Ibi: Neque enim fas est, ejusmodi eabus exspectare.
Hinc pro nullis habentur tales contractus l. 33. g. 5.D. de V. O. Eodem titulo l. 33. f. I. nulla dicuntur sponsalia cum sorore adoptiva inita, etsi di soluta per emancipationem legali cognatione conjugium
106쪽
De Conditionibus arnos in despons strium possibile fieri possit; quia ut Paulus Ictus ibi
ait: Statim contra bonos mores'. g. 93. Transeundum est ad conditiones ponsalibus de praesenti & matrimonio adjectas. Disputant inprimis Doctores Recentiores, utrum conditio suspensiva de futuro adjici matrimonio possit. Qui posse id fieri assirmant, id probant ex natura contractus. g. 82. Qui negant, naturam contractus matrimonialis, qui consensum de praesenti requirit, & rationem Sacramenti tanquam actus legitimi allegant. f. 83. Ponti sex c. 3. h. t. ait, quod hujusmodi consensus praestitus sub
conditione, si pater consenserit non si de praestenti habendus; licet per verba de praesenti evidentius emprimatur , qui in alieno arbitrio non habito, sed hahendo conmit. Verum defensores matrimonii conditionati ajunt, hujusmodi consensum non esse de pro
senti abboluto, sed de praesenti conditionato. Replicant alii: Conditio nihil ponit in esse; & qui assensum suspendit ad futurum & incertum eventum, in praesenti non consentit. Hinc Ueteres rejecta conditione de suis turo matrimonium absolute initum fuisse praesumebant 0. Certum est, admodum rara esse matrimonia conditionata, nec sine summa necessitate, ct cautione permitti posse. o me videtur esse sensus e. r. h. t. quod ex Concilio Africano dicitur profectum, sed in Conciliis Africanas.frusra quarritur. Videtur ergo in DecretaIes fluxisse ex mereto Gratiani can. 7. 9 8. XXVII. q. a. imquem locum Berardus commentatur his verbis : δεω ,, tim ac quis de prahenti consentit, re matrimonium ,, reUera contrahit, Iam certum es, eum nolle actum Din spendere, ac propterea nolle matrimonio conditionem
is alicere. Itaque res hac disputationem nullam austri controversiam pati murat τ ει vix digna erat, quaris inter Philosophos , Theolostosve duodecimi, aut decimiis tertii secuti scholarum puIverem agitaret. Sed comfer Fagnanum ad G 3. h. t. n. 23. 9 ad c. 5. eod.
107쪽
g. 04. Conditiones de praesenti aut de praeteriis to , aliive modi contractui matrimoniali adjici nota solent , nec id permittendum est ob gravissima incommoda. 'Siquis ejusmodi conditionibus, aliisve pactis eonsensum se aflixisse asserat, id plenissime probare debet. f. 4 . & 84. Mae conditiones modo substantiae conjugii non repugnent apposita in matrimonio, si turpes aut impossibiles sufrint, debent propter ejus
favorem pro non adjectis haberi. c. fin. h. t. f. 95. Conditiones , quae matrimonii substantiae repugnant g. 81. in fin. , exemplis declarantur c. fin. h. t. Bono prolis repugnat conditio: Si generationem prolis evites. Bono fidei conjugalis obest conditio : Si pro q-φι adulterandam de tradas. Bono Sacramen fi contraria est conditio : Donec inveniam aIiam honore υρI facultatibus digniorem. Animadverte Primo. Non sunt hae conditiones proprie dictae, sed potius pacta& modi contractui additi. g. 8 I. Secundo. Conditio ultimo loco expressa exhibet conditionem rebolutitiam 3. 84. Tertio. Dicuntur hae conditiones repugnare subsantia matrimonii; quia omne commerincium extra legitimum conjugium, jure divino turpe est, & illicitum. f. 6. Quarto. Ut ejusmodi conditiones irritum reddant matrimonium, necesse est,
ut in continenti, in ipso nempe eontrahendi actu adjiciantur, consensu iis aiuxo; postea adjectar matrimonium non vitiant, sed ipsae vitiantur. Arg. l. Per servum. Iq. f. I. D. de usu & liabit. Quinto. Casus ejusmodi conditionum, quae c. fin. enumerantur, exempla sunt, quibus regula declaratur, non quibus arctatur. Aliae conditiones prioribus quoad rem similes concipi possunt, per quas matrimonia vitiantur;
uti ex sequentibus patebit. 9 96.
108쪽
De Conditionibus appof in despons 93
' g. 06. Si matrimonium ineatur inter duos, qui
pravum habent errorem substantiae matrimonii repugnantem, ut inter Graecos, qui censent, conjugii vinis colum dissolvi per alterius conjugis adulterium, prava haec opinio non ostieit validitati matrimonii. Ita resolvit S. Congregatio Concilii die I 5. Januar. IT 24. Benedict. XIV. de Synodo lib. I 3. c. 22. f. q. nov. Edit. cons. f. Io. Verum si haec opinio deducatur in Pactum, tanquam conditio in actu ineundi matrimonii ; tunc matrimonium nullum est ; uti semper accidit , cum matrimonio est apposita eonditio substantiae matrimonii repugnans. e. fin. h. t. ob hane causam matrimonia Calvinistarum , uti in Transylvania contrahunt, a S. Congregatione Concilii, pro nullis de
sh Secundum formulam, qua Calvini'ae utuntur, miniaster matrimonio Ustsens sponsum interrogat: Accipisne illam in uxorem Τ rejondet ille : Accipio. Eadem
verba mini'o interroganti repetit Nonsa. Tum minia fer iterum ad sponsum et Personam, quam manu tenes, amas. re accipis eam tu perpetuam uxorem, nec in ulla illius aerumna deferes, quoad usque in sua honestate & puritate permanserit J Tantundem dicit spon- . sae. Porro illud. quoadusque in sua hone te re puritate permanserit, in sensu Calvinissarum denotat. virum accipere sponsam in uxorem , quoadusque adulterium non contraxerit . eoque commiso vinculum conjugii solui. Celebrant igitur matrimonia cum conditione
opposita eorum perpetuitati; quod D tantiae repugnat. Neque obsat huic decisioni, quod prius dicat uterque sponsus, accipio hunc in conjugem ; ac delude ad novam interrogationem uterque conditionem subdata, quia re prior es secunda interrogatio pro uno, eodemque actu
97. Secundum haec principia a S. Congregatione Concilii resolutus suit casus alter die 8. Junii
I pag. Vir & femina convenerunt celebrare matria
109쪽
monium eoram Ecclesia, ut illud nequaquam eonsumis mare deberent, sed post quinque dies mulier mona sterium ingrederetur , & post probationis annum profiteretur: interim vero omni juri renuntiabat, quod in mariti personam ex matrimonio sibi acquirere potuisset; consenseratque, ut, si ab his pactis desecisset, matrimonium nullum, irritumque declararetur. Ita conventum inter illos, pactaque haec seriptis consignata sunt, ac significata testibus & parocho, coram quibus ineundae erant nuptiae. Hoc matrimonium nullum esse declaravit S. Congregatio Concilii ex e. fin. h. t. cons. Bened. XIV. de Syn. l. 13.
desumta ex operιbus Bened. XIV. υ. Matrimonium. Quia nova ellus operis editione desituor.
g. 98. Utrum voluntas mutua sponsorum inpactum deducta non utendi matrimonio, istuc irritum reddat, puto, decisum non esse, nisi promissioni mutuae accedat clausula , ut, siqua pars a promisso recedat, matrimonium pro irrito habeatur. Talis enim contractus aperte fit sub conditione resolutiva.
De Matrimonio B. Virginis Mariae & S. Joseph passim se disserunt Doctores, ut censeant illud avolate
fuisse contractum, translata mutua potestate corpOrum , sic tamen, ut pars utraque animum habuerit
ab omni carnali eommixtione abstinendi, & vero militer de hoc animo fuerit divinitus edocta. can. fuse sciat. a. & ibi Gratianus. & can. seq. XXVII. q. a. g. 09. Demonstrationes etiam & causa aliquando adnibentur in contrahendis sponsalibus de futuro, aut, quod rarius fit, de praesenti. Illae serviunt de-sgnandae personae; ac tum redundare possitnt in substantiam
110쪽
o Conditionibus appos in despons 93
stantiam matrimonii. g. 4 . Causa disserunt a modis , fere uti apud Philosophos causa moralis & finalis. l. 52. D. de Condict. indeb. Ejusmodi autem causae impulsivae, nisi exprimantur, in contractibus attendi non solent. g. 43.
QUI CLERICI VEL VOvENTEA MATRIΜONIUM coNTRAHERE POSSUNT. ARGUMENT M. I. Exponitur diversias Iericorum re Voventium. I. Ioci. II. Dein casus quadruplex: Si praecedant Ordines, ει sequantur sponsalia de futuro, aut de praesenti. S. IOT. III. Si praecedant sponsalia, F sequantur ordines. S. Ioa. IV. Si praecedat votum, ει sequantur spo salia. S. Io3. V. N praecedant sponsalia, resequa
g. goo. unt Cleriei ordinum minorum, Noe majorum : Voventes alii. qui Voto simplici caelibatus seu non nubendi, aut virginitatis, ct castitatis perpetuae, aut suscipiendi ordines Cleriis cales M. alii, qui voto solimni eastitatis tenentur. Definitum est autem I. illud bolum votum debere diei solemne, quantum ad contrahendum matrimonium dirimendum . quod solemni tum fuerit per susceptionem sacri ordinis, aut per professionem expressam vel tacitam factam alicui de reIigionibus per Sedem Apo- solicam approbatis. I. Quod voti vis irritum reddendi matrimonium postea contracti. seu solemnitas ax solo Constitutione Ecclesiae sit inventa. e. un. devoto & vot. red. in 6. Quatuor sunt casus, quibus Ordo Clericalis minor vel major, dein votum simplex