Institutiones juris ecclesiastici, maxime privati, ordine decretalium. Auctore Jac. Ant. Zallinger ad Turrim, .. 4

발행: 1793년

분량: 232페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

16 Liber IV. Tit. I.

ex quo ipso infertur, ministrum hujus Saeramenti non esse presbyterum. 9. I9. Contra conclusionem objiciunt I. Nulla . est ratio , cur a contractu matrimonii separari non possit qualitas Sacramenti; sane in veteri lege matria monia etiam in populo fideli non erant Sacramenta. R. n. a. Ratio indicata esst g. I p. quia in nova lege matrimonia fidelium habent fgnificationem sacram, S promissionem gratiae jure publico ac divino anne xam, quae a privatis mutari non possunt. Sunt haec signa ad placitum, non humanum, sed divinum. Diacant adversarii, cur matrimonium suscipi non possit, ut Sacramentum, quin sit contractus ; ac dein dicetur , cur iniri non possit, ut contractus, quin sit Sacramentum. Ratio prioris est, quia a voluntate contrahentium pendet: ratio posterioris; quia pendet a voluntate Dei. g. sto. Objie. a. Ad Sacramenta perficienda requiritur intentio tum in ministro, qui ea administrat, tum in suscipiente adulto; quod patet ex Concit. Florent. in Decreto Unionis f. s. & ex Concit. Trid. Ses VII. can. II. de Sacr. in genere. At talis intentio saepissime deest in contrahendis matrimoniis; etsi ipsi contrahentes dieantur mini hi ejus Sacramenti. Nam

I. eam intentionem non habent Protestantes, qui matrimonium non habent in numero Sacramentorum.

a. Neque ii Catholici, qui, etsi velint matrimonium

contrahere, tamen contraria intentione non volunt,

ut id Sacramentum sit, sed merus contractus ; quae intentio sane haberi potest. R. d. a. Ad perficienda S eramenta requiritur intentio explicita & distincta, n intentio saltem implicita & generalis., qua quis facere vult, quod Deus instituit: quod alii faciunt fideles,

validum matrimonium contrahentes. e. Talis intentio etiam

32쪽

α Sponsalibus V matrimoniis. 1

etiam in Protestantibus praesto est, qui non coneubi natum, sed matrimonium secundum Dei ordinationem inire volunt; quod etiam ipsi, non pro Sacramento quidem secundum catholicam doctrinam, sed tamen pro ritu sacro habent, cui sacra inest signifieatio. Error privatus, quo matrimonium in numero Sacramentorum esse negant, tam parum obest Sacramento, quam parum indissolubilitati matrimonii officit error, quo illud ex cause adulterii solvi posse opinantur , modo conditionem solubilitatis in pactum non deducant. Exemplum istiusmodi intentionis implicitae ex legibus videtur asserendum istiusmodi. Qui servum instituit heredem , eis De libertate, tamen habebit eundem heredem, simulque effieiet liberum. f. a. Inst. Qui, & ex quibus cauc manumitt. non poss. In iis, qui a contractu matrimonii rationem Sacramenti positive excludunt, duae habentur intentiones pugnantes, inter quas ea praevalet , quae est efficax, seu appretiative major, ut Theologi docent deiSacramentis in genere; haud secus ac contingit in eo, qui peccatum efficaciter vult ut delectabile vel utile; etsi expresse diceret, se nolle offensam Dei.

g. a I. objie. 3. In Baptismo praeter voluntatem abluendi, necessaria est intentio faciendi ritum ut si erum, aut faciendi, quod facit Ecclesia: ergo pariter

in matrimonio praeter voluntatem id contrahendi. necessaria est intentio faciendi ritum sacrum. R. I. Chri

stus non quamvis ablutionem pro Baptismo instituit, se pro signo mortis & resurrectionis suae esse voluit, sed saeram, qualis fit in Ecclesia: ergo concipi potest,

quomodo ablutio profana aut indisserens per intentionem determinari, ut sacra , debeat. At vero quivis validus contractus matrimonii inter fideles initus saeram significationem ex Christi institutione habet; ne-Zallivger L. IV. Decretaι. B . quo

33쪽

que etiam in eo implicita illa S generalis intentio deficit, ut declaratum est 3. praec. g. aa. Objie. 4. Auctores sat multi ae graves

docent, ministrum matrimonii esse sacerdotem , non ipsos contrahantes : ergo qui sine sacerdote valide contrahunt, matrimonii contractum celebrant; Sacramentum non perficiunt. R. tr. a. Est tamen ea sentenistia ante Melchiorem Canum vix cognita. Adversarii

sie ajunt: Minister matrimonii est sacerdos, non ipsi

contrahentes: ergo contractus separari potest a Saer mento. E contrario nos se diuerimus: Contractus matrimonii separari non potest a ratione Sacramenti: ergo minister non est sacerdos , sed contrahentes. Cum utrinque ex eo , quod eertum penitus ac definitum non est , inferatur incertum; nec conveniat inter litigantes, utrum utro certius sit: nihil hae argumentandi forma confici utrinque potest; sed argumenta opinionum ponderanda iunt. g. 23. Exposita notione matrimonii, quatenus contractus & Sacramentum est , de ejusdem Impediamentis maxime agitur in Jure sacro. Ex his enim legitima pendent matrimonia, id est, legibus divinis . Gelesiasticis, civilibus consentanea. Praefigenda est re-eepta distinctio impedimentorum, quorum alia nuncupantur impedientia, quae matrimonium certis personis, aut temporibus reddunt illicitum, sic tamen, ut eontractum sit habendum pro valido. f. II. n./T. Alia dirimentia, quae matrimonium non modo illietitum , sed etiam invalidum ae nullum essiciunt o.

ν Imyedimenta impedientia jure hodierno comprehundum tur his versiculis rSacratum tempus, Velitum. Sponsalia, Votum Impediunt fieri, permittunt faeta teneri. D

34쪽

o Sponsalibus S Matrimoniis. In

De tempore sacrato, quo generaliter interdictae Ληι -- lemnitates nuptiartim. ac de Vetito, seu tuterim Oe- . erali, eccloiastica auctoritate imρuito quibusdam per onis contrahere volentitas, agitur tis. H. de Matrimonio contraeto contra interdictum Ecclesiae. De Sponsali- s. quae impediunt matrimonium, tractatur tit. de Sponsa duorum: De Volo, quatenus nuptias impedit; tit. 6. Qui Clerici Vel Voventes matrimonium eo

trahere possunt. - - ' .

Impedimenta dirimentiar Error, Conditio, Votum, cognatio. Crimen Cultus disparitas , Vis, ordo, Ligamen, Honestas; , Si sis amnis, si forte coire nequibia, Si Paroelii, & duplicis desit praesentia testis; . Si mulier sit rapta, loco nec reddita tuto. Haec facienda vetant connubia, facta retractant.

f. 24. Impedimenta dirimentia, quae sunt m menti maximi , reduci possunt ad elasses tres.' L Si in ipsam conventionem , qua matrimonii contractus iniis tur ι aut in reverentiam Sacramenti vitium incidit , quo matrimonium per leges dirimitur. In conventionem incidere potest error circa personam, vis injusta& gravis; quo etiam pertinet ranus sponsae, vel sponsi, matrimonii eontrahendi causa. ob reverentiam 'Saeramenti matrimonium dirimit disparitas cultus. II. Cor. VI. I 44 seq. De hisce limpedimenti dirimentibus infra agetur hoc titulo, cum illius specialis non εχret. Conventioni praeterea obsunt I. unicus qualitatis error, nempe conditio servilis. Tit. 9. de eonjugis Servorum. a. Omissio solemnitatis substantialis. Tit. 3. de Handesina desiponsatione. 3. Conditiones contractui appositae, quae naturae matrimonii repugnant. Tit. s.

de Conditionibus appositis in desponsatione.

g. 25. ΙΙ. Alia impedimenta dirimentia proveniunt ex qualitate per me, quae eam absolute inhabilem nunc reddit ad omne matrimonium. Ea qualia B a las

35쪽

. Liber In Ti. I.

tas vel est naturalis, ceu desectus pubertatis tam nain iuratis , quam legalis. tit. a. De desponsatione impu- herum: Impotentia ad actus conjugales. Tit. I 5. Destigidis V maleficiatis, o impotentia coeundi. Quam vis haec impotentia, si est respestiva , ad sequentem classem referri possit. Aut est qualitas De statu adve titio proveniens, qui matrimonium dirimit; uti test status conjugalis prior, & adhue perdurans; quod est impedimentum ligaminis Tit. 4. de Sponsa duortim, aut status clericalis sacer, vel status religiosus Tir. 6. Qui Curici .ves voventes matrimonium contrahiare

g. 26. III. Denique nonnulla sunt impedimenta dirimςntia, vae personas non absolute inhabiles redindunt ad ineundum matrimonium, sed relate ad quaadam alias personas; ceu I. cognatio spiritualis. Tit. I I. de cognatione spirituali. a. cognati .legalis. Tit. Ia, de cognatione legali. 3. Cognatio n turalis intra certos gradus. 4. Assinitas item ex copula helta vel illicit proveniens. Titi I 3. De eo, qui cog uit consangui: neam uxoris fuse . vel sponse. Tit. 14. de Consangui. nitate F A initate. 5. Justitia publiear honestatis ex sponsalibus S matrimonio rato proveniens f. 14. , cum per modum assinitatis sit eonstituta, ad imspedimentum assinitatis referenda . est. 6. Aliquando Personae, quae contrahere volunt, . delicto inhabiligia effecerunt, quo minus valide contrahant inter se; quod appellatur impedimentum eriminis. Tit. 7. Det eo , qui duxit, quam polluit Aer adulterium. Cet rum impedimenta haec omnia, undelibet profecta sint, per modum inhabilitatis absolutae aut respectivae.

censentur constituta.

36쪽

De Sponsalibus V Matrimoniis. EI

- ' g. 27. De Impedimentis dirimentibus hactenus enumeratis variete agitantur disputationes. I. Quaenam eorum ex jure naturali, & divino, quae ex jure mere humano proveniant In his mutatio , aut dispensatio locum habet, non item in illis. II. Quae humana potestas, ecclesiastica, an politica, an utraque, iure proprio gaudeat constituendi impedimenta dirimentia matrimonii. Cum jure serendi leges impedimentorum per se connexum est jus, eas leges mutandi, abringandi. in iis dispensandi. Atque hae sunt quaestiones Iuris Ecclesiastici publici. III. Utrum impedimentis dirimentibus apud Catholicos receptis, pariter oblige tur Acatholici Τ IV. Utrumne exorto dubio de impedimento dirimente matrimonium contrahi, aut in eo

perdurari possit 3 Sed haec est quaestio, Theologiae moralis propria ; in qua fit distinctio inter dubium factici juris. In dubio facti trimonia jam contracta Ee-elesia non quidem statim dissolvi permittit, sed tamen pro certis non probat, uti patet ex e. η . de Sent. excomm. Aliter sentiendum est de dubio juris, quando sententiae juris probabilis accedit stylus curiae,

g. 28. L Pure naturali, aut certe divino positivo matrimonium dirimit I. Error circa personam. a. Admodum prob4biliter vis injusta & gravi . 3. Conditiones contractui appositae, quae repugnant su stantiae matrimonii, quatenus ex divina institutione est. 4. Impotentia antecedens & perpetua. 5. Ligamen. Concit. Trid..Can. a. & 7. de Sacr. Matr. 6. Priaimus e sanguinitatis gradus lineae rectar o..Reliqua omnia Iure Ecelesiastico scripto aut consuetudinario sunt introducta vel confirmata & assumta, ex legibus nempe divinis V. T. aut politicis aut moribus cub

37쪽

as Liber IV. Nit. I. .

O Idem videtur dicendum de quovis ulteriore gradu I nea recta. Cons Pus Nat. Sociale S. 179. tibi etiam de primo gradu lineae obliqua disserat.

29. II. Quaestio Iuris Eeelesiastiei publici de iure flatuendi impedimenta dirimentia matrimonium

examinata a me fuit in Jur. Eccl. Publ. C. X. g. 30 . ubi binas posui decisiones: I. Penes Ecclesiam est . jure proprio & intrinseco statuere impedimenta matriamonium dirimentia. a. Penes potestatem politicam est, statuere quaecunque impedimenta matrimonii pro subditis infidelibus, quorum conjugiis inesse non potest ratio Sacramenti: pro fidelibus item subditis impedimenta quaecunque relate ad effectus civiles , non autem relate ad vinculum matrimonii sine accedente auiactoritate , vel approbatione Ecclesiae. Ratio petitur tum ex vi Sacramenti matrimoniis fidelium inhaere tis t) , tum ex perpetua traditione , qua constat , Ecclesiam semper auctoritatem suam, approbati nem , & jurisdictionem exercuisse in approbandis vel

rejieiendis matrimoniis etiam contra politicas leges. Patet hoc ex Concit. Trid. c. I. de res matr. circa matrimonia clandestina , aut contracta sine consensu parentum; quae declarantur pro ratis & veris, quamdiu Ecelesta irrita non ferit. Jus igitur statuendi impedimenta irritantia privative Ecclesia sibi vindicat.

Idem patet ex Can. Quoedam sex. 2o. XXXV. q. a. S 3. Patet denique ex recepta & antiquissima praxi in foro ecclesiastico recepta, qua matrimonia, quae a legibus politicis habentur ineesta & irrita, non solvuntur, si ante Baptismum fuere contracta; quo tempore eontrahentes, etsi subjecti fuerint foro politico. non tamen subjecti erant legibus Ecclesiae; quia nimirum leges politiear non censebantur attingere ipsum vinculum matrimonii sine auctoritate Ecclesiae. Ρatet hoc ex Concit. Agathensi an. 5o6. Can. 6 r. apud Gra- ὀ i tian.

38쪽

o Sponsalibus V Matrimoniis. 23

san. Can. de incestis. 8. XXXV. q. a. & g. Ex Coniscit. EpaOnensi an. 5I7. Can. 32. Ex Concit. Aureli Densi an. 538. Can. Io. ibi: De incolis eonjunction hus ita, quae sunt saluta, serventur, ut his, qui aut modo ad Baytimum veniunt, aut quibus Patrum sa- tuta sacerdotali praedicatione in notitiam antea non venerunt, ita pro novitate conversionis ac fisi suaeredidimus conbulandum, ut contracta hucusque hujusmodi conjugia non solvantur, sed in futurum m. Hac eadem praxi & sententia nititur decisio Decretalium e. 8. de Divort. de paganis, qui uxores in se- . Cundo, vel tertio, vel ulteriore gradu sibi conjunctas acceperant. Ibi: Cum in proemisis gradibus a paganis quoad eos matrimonium Ileste si contractum , qui eon tutionibus Canonicis non arctantur - - - in

fovorem praesertim tarsianae religionis re frii' - - Meiss hujusmodi matrimonialiter copulati Iibere possunt B licite remanere conjuncti; cum per Sacramentum Baptimi non solvantur conjugia , sed crimina

dimittantur. Similis decisio extat c. ult. de Divortiis. D Instar prineipii illud habendum es: Sacramenti tio in eo sita es , ut res externa, seu signum visibile ex Christi insitutione ει significet. ει esciat gratiam

internam . seu invi ilem. Hane gratiam matrimonium Dui ut, ει es icit, ratione vinculi, seu conjunmonis, quam inter conjuges producit , id es, ratione contra trus validi. 1gitur matrimonium ratione vinculi. seu contractus validi Mnistrationem Sacramenti a Chri acceyit. proindeque ratione vincuIi seu contractus vallidi jurisdsmoni /ecistissica a Chrso subjectum fuit, quoad ea , qua lysio Πιre divino non determinata, sed pro temporum ratioae determinanda Ecclesiae relicta sunt.

g. 3O. Quae contra hoe jus Ecclesiae in savorem politicae potestatis, vel potius assentationis causa, a, que odio ecclesiasticae potestatis solen, obiici, vix n

va sunt u , si sophismata excipias, quibus rem de

s . se

39쪽

se planam ct expeditam nonnulli implieare atque o,scurare nituntur. Ac primo , quod alias iaciunt, opiniones quasdam Auctorum, etsi a plurimis rejiciantur, consiliis suis accommodatas, tanquam certas arripiunt. & extra controversiam positas; quibus dein suas conclusiunculas audacter inaedificant. Sic pro cem to habent hoc loco, contractum a Sacramento . in

matrimoniis fidelium quoque separari posse. Dein materiam hujus Sacramenti esse contraitium civilem docent, politicae potestati & dispositioni subjellum rhuic contractui civili Christum addidisse dignitatem Sacramenti, nihil imminuta politica potestate; quia . ut ajunt, Evangelium non abolet politiam , neque Christus de Principum potestate quidquam detraxit. Principes, inquiunt, de quovis contractu boni publici causa possunt statuere, contrahentes inhabilitare, praescribere solemnitates, quibus prietermissis contrain Bus nullus sit. Ergo, inferunt, idem de contractu matrimonii existimari debet. Ad haec jam eoncise &presse respondendum est. v Pleraque erudise, solideque eonfutata sunt ab Henries, Caniso Noviomago. BD re M. Canonum Professore in Academia Ingol ladiens, in opustulo e quod inscribia

tur: Refutatio trium tractatuum nuper editorum a

. quodam J C. Heidelbergenti, sub Marsilii de Padua.& Guilhelmi Oceami nomine. Ingolstad. a. 16 .

g. 3I. Dieunt I. Contractus eivilis est materia sacramenti: quivis autem contractus civilis praescriptis a politica potestate solemnitatibus, aut qualitatibus personarum eontrahentium, validus aut invalidus effici potest. Ergo etiam contractus matrimonii validus aut invalidus esset potest politiea potestate ; in quo ipso eoo sistit jus statuendi impedimenta matrimonium dirimenti R. n. M. aut d. Contractus civilis est materia Sacramenti, quatenus Ecclesia eum comtractum

40쪽

io Sponsalibus F matrimoniis. 23

eractum pro essiciendo matrimonii vineulo , ae sacramento approbat, ratumque habet, e. independenter ab Ecelesiae approbatione, n. g. 32. Dicunt a. Alii contractus civiles, ut pro validis aut nullis habeantur, non pendent ab approbatione & auctoritate Ecclesiae: ergo neque contractus civilis in Sacramento matrimonii. R. d. a. Alii contractus mere temporales, iidemque justi, ab Ecclesiae

approbatione non pendent, c. a. contractus, qui ratione vinculi seu interni valoris est spiritualis&ratione Sacramenti Ecclesiae jurisdictioni subjectus, ab Ecclesiae approbatione non pendet, M. a & c. g. 33. Dicunt 3. Si Christus contractum civi- Iem pro materia Sacramenti instituit, Ecclesia nihil potest in eo mutare . neque circa eum jurisdictionem

exercere: at vero Christus contractum civilem pro materia Sacramenti instituit. Ergo. R. d. M. Si Christus contractum civilem pro materia Sacramenti ita instituit, ut quivis contractus matrimonii potestate politica ordinatus , simul esset Sacramentum; tunc certe Eccle-- sa niliis potest mutare, c. M. Si Christus contractum civilem non aliter instituit pro materia Sacramenti, nisi quatenus is approbatione & auctoritate Ecclesiae esset idoneus essiciendo matrimonii vinculo, D. M. &έc d. m. n. C. Nego , quod Christus matrimonium se elevarit ad Sacramentum. ut quivis contractus cuvilis, politica potestate ordinatus, mox signum esset rei sacrae, & Sacramentum. Quem enim contractum civilem a Christo sic designatum dicent 3 I. Non con

tractum Iuda oram, in quo & jus repudii & impe

dimenta nuptiarum Levit. XVIII. continebantur; atqui libellus repudii a Christo rescissus est, & Ecclesia in quibusdam impedimentis, quae in Levitico expri-s 5 muntur,

SEARCH

MENU NAVIGATION