장음표시 사용
21쪽
instamus ea omnia, qua clari se disium intelligimus, eo ipse mois
quo ista intelligimus,esse verae quod ante tu reum messitationem' bari non potuit se habendum esse distinctum natura corporea cone pium, qui partim in i asim S, partim etiam in quintάθρπιά fommatur ; atque ex his debere concludi, ea omnia, quae clare se distincte concipiuntur ut siubstantia diversae cuti concipiuntur mens se corpus, esse revera subsantias realiter a se mutuo distinctus; hocque inseriacon Laer idemque etiam in 's confirmari, ex eo quod nusium corpus nise divisibile intelligamus,contra autem nusiam mentem nisi indivisibilem: neque enim possumus ullius mentis mediam partem concipere. Wpossumus euhstlibet quantumvis exigui corporis ,adeo ut eorum natura non mossio diversae, sed etiam quodammodo contraria agno fiantur; Non autem ulterius ea de re in hoc scripto me egisse;tum quia haec Fufficiunt ad ostendendum ex corporis corruptione mentis interitum non
sequi, atquesic ad alterius istae spem mortalibus faciendam; tum etiam qui praemissae, ex quibus ipsa mentis immortalitas concludYpotes, ex totius P sera explicatione dependent: primo ut siciatur omnes omnino substantias ,sve res, quae a Deo creari debent ut existant, ex natura sua esse incorruptibiles , meposse unquam desinere esse, nisi ab
eodem Deo concursum sium iis denegante ad nihilum redueantur; aedeinde ut advertatur corpus quidem, in generesumptum, sesubsan tiam, ideoque nunquam etiam perire corpus humanum, quat nus a reliquis disert corporibus, non nisi ex certά membrorum coninguratione,aliisque ejusimodi accidentibus esse constatum imentem vero humanam non ita ex ullis accidentibus constare, sed puram esse;ubstantiam: et si enim omnia ejus accidentia mutentur, ut quod a s res intelligat, alias velit, aliassentiat, cte. non idcirco Vs meus Hia evadit: humanum autem corpus aliud fit ex hocstis quod sigro quarundam ejus partium mutetur: ex qui σsequitur corpus ρομ
22쪽
Svno P s s. siam perfarile interire, mentem autem ex natura,sMesse immortalem. In tertia Messitatione meum pracipuum argumentum adprobamdam Dei ex sentiam satis fusὸ, ut mihi videtur, explieui. Rerumtamen, ut Lecyorum animos quam maxime a sensibus abdine re nullis ibi compar tionibus a rebus corporeis petitis volui uti, L 'ra fortasse oboritates remanserunt, I quae, ut stero, postea in re-θonsionibus M objectionesplane tollantur 3 ut inter cateras quomodo idea emissummeperfecti, qua in nobis est, tantum habeat realitatis objecti , ut non posset non esse a causa summemmem, quo ibi Ugmsbatur comparatione machina valdeperfecta,cuius idea est in mente alicuius artificis Sut enim a nimium objecti m hujus idea isbei ha bere aliquam causeam, ne essentiam hujus artificis, velabefinalterim . quo istam accepit, ita idea Dei, qua in nobis es, nonpotes non habere Deum iEsum pro causa. In quarta probatur en omnia qua clari se disincteperei min,esseverae simulque in quo rati aptatis consisat explicatur: uae necessa-Hostri debent tam ad pracedentia mand quam ad reliqua inteALgen . Sed ibi interim est a vertendum nullo modo agi de pereato, vel errore qui committitur inpersecutione boni se mal ed de eo tam tum qui eontingit in dijudicatione veri alsi. Nec eastecuri qua ad fidem pertinent, vel ad vitam agendam, se tantumstreulativas;
olim luminis naturalis ope cognitaου veritates. In quinta, prater quam quod natura corporea in genere sumpta emplicatur, nova etiam ratione Dei exsentiademonstratur: sed in qua rursu nonnulia forte occurrent difficultates, qua postea in restonsone ad objectiones resolventur: ae denique senditur quo pacto verum sti arum Geometricarum demonstrationum certitudinem a cognitione
In exta denique intellectis ab imaginatione secernitur , distinctis-Α a min
23쪽
4 S Y N O P s I s. --signa describuntur: mentem realiter a corpore H ingui , probatur eandem nihilominus tam arcu iEi esse conjunctam, ut unum quid cum ipse componat, ostenditur; omnes errores qui a sensibus oriri lent, recensentur ; mod, quibuου vitaripossint exponuntur; or denique rationes omnes ex quibus rerum materialium exissentia post conelindi , asseruntur, non quod ein valde utiles esse putarim adprobandumidi um quod probant, nempe revera esse aliquem mundum homi-' .nes habere corpora, ct similia. de quibus nemo unquam sanae mentiae fuso dubitavit se quia illas considerando agnoscitur non est tam mas, nec tam persticuώ, qua unt ea, per quas in mentis nostra is Dei cognitionem devenimus; Meo ut hae sint omnium certissimae ct
eisdentissima quae ab humano ingenio stiri possint. Cujus unius rei probationemis his meditationibus mihi pro scopo proposbi. Nec idcirco his recenseo varias alias quaestiones de quibu1 e M tu ipsis ex orea-sione tractatur.
24쪽
Dei existentia & animae a corpore distinctio demonstrantur,
De iis qua in dubii- revocari possων.
Nimadverti jam ante aliquot annos quam multa in- eunte aetate falsa pro velis admiserim, & quam dubia sint quaecunque istis postea superexstruxi, ac proindesunditus omnia semel in vita esse evertenda, atque a primis sundamentis denuo inchoandum, si quid aliquando firmum, & mansurum cupiam in scientiis stabilire; sed ingens opus esse videbatur, eamque aetatem exspectabam, quae seret tam matura, ut capescendis disciplinis aptior nulla sequeretur. Quare tamdiu cunctatus sum ut deinceps essem in culpa , si quod temporis superest ad agendum, deliberando consumerem. opportunὸ igitur hodie mentem curis omnibus exsolvi, securum mihi otium procuravi, solus secedo, serio tandem & liberὸ generali huic mearum opinionum eversioni vacabo. Ad hoc autem non eris necesse, ut omnes esse salsas ostendam, quod nunquam sortassis assequi possem ι sed quia jam ratio persuadet, non minus accurath ab iis quae non plane certaiunt atque indubitata, qtiam ab aperth salsis assensionem esse cohibendam, satis erit ad omnes rejiciendas, si aliquam rationem dubitandi in unaquaque reperero. Nec ideo etiam singulae erunt percurrendae, quod operis esset4nfinitii sed quia sus issis sundamentis quidquid iis superaedificatum est sponte collabitur, aggrediar statim ipsa principia quibus illud A , , Omne
25쪽
omne quod olim credidi nitebatur. Nempe quidquid hactenus ut maxime verum admisi, vel a sensibus, vel per sensus accepi; hos autem interis dum fallere deprehendi; ac prudentiae est nunquam illis planὸ confidere
qui nos vel semel deceperunt. Sed sorte quamvis interdum sensus circa minuta quaedam & remotiora nos fallant, pleraque tamen alia sunt de quibus dubitari plane non potest, quamvis ab iisdem hauriantur; ut iam me hic esse, soco assidere, hyemali toga esse indutum, chartam istam
manibus contrectare, &similia: manus vero has ipsas, totumque hoc corpus meum esse, qua ratione posset negarit nisi me forte comparem nescio quibus insanis, quorum cerebella tam contumax vapor ex atra bile labefactat, ut constanter asseverent vel se esse reges, cum sunt pauperrimi, vel purpura indutos, cum sunt nudi, vel caput habere fictile, vel se totos esse cucurbitas, vel ex vitro conflatos; sed amentes sunt isti, nec minus ipse demens viderer, si quod ab iis exemplum ad me transferrem. Praeclare sane, tanquam non sim homo qui soleam noctu dormire, &eadem omnia in somnis pati, vel etiam interdum minus yerisimilia, quam quae isti vigilantes: quam frequenter vero usitata ista, me hic esse, toga vestiri, soco assidere, quies nocturna persuadet ῆ cum tamen positis vestibusacco inter strata ; atqui nunc certe vigilantibus oculis intueor hanc chartam, non sopitum est hoc caput quod commoveo, manum istam prudens & sciens extendo, mentio, non tam distincta contingerent dormienti: quas scilicet non recorder a similibus etiam cogitati nibus me alias in somnis fuisse delusum: quae dum cogito attentius, tam plane video nunquam certis indiciis vigiliam a somno posse distingui, ut obstupescam, & sere hic ipse stupor mihi opinionem somni confirmet. Age ergo somniemus, nec particularia ista vera sint, nos oculos aperire,
caput movere, manus extendere, nec sorte etiam nos habere tales manus , nec tale totum corpus; tamen profecto fatendum est visa per quietem esse veluti quasdam pictas imagines , quae non nisi ad similitudinein rerum verarum fingi potuerunt; Ideoque saltem generalia haec , oculos, caput, manus, totumque corpus res quasdam non imaginarias, sed veras existere: nam sanὸ pictores ipsi, ne tum quidem, cum Sirenas & Satyriscos maximd inusitatis Hrmis fingere student, naturas omni ex parte novas iis possunt assignare , sed tantummodo diversorum animalium membra permiscent; vel si sorte aliquid excogitent adeo novum , ut nihil omnino ei simile fuerit visum, atque ita plane fictilium sit & falsum;
certe tamen ad minimum veri colores esse debent, ex quibus illud componant : nec dispari ratione, quamvis etiam generalia haec, oculi, caput,
26쪽
o P ' R. I Μ R. 3 7 nanus, &similia imaginaria esse possent, necessario tamen saltem alia tuaedam adhuc magis simplicia, & universalia vera esse fatendum est, exiuibus tanquam coloribus Veris omnes istae seu verae, seu salsae, quae in ogitatione nostra sunt, rerum imagines eiunguntur. Cujus generis emeridentur natura corporea in communi, ejusque extensio; item figura reum extensarum, item quantitas, sive carumdem magnitudo; &nu
nerust item locus in quo existant, tempusque per quod durent, & sin ilia. Quapropter ex his sorsan non math concludemus, Physicam , stronomiam, Medicinam, disciplinasque alias omnes, quae a rerum ompostarum consideratione dependent, dubias quidem esse; atqui krithmeticam , Geometriam , aliasque ejusmodi, quae nonnisi de sim-γlicissimis & maximὰ generalibus rebus tractant, atque utrum eae sint in
'erum natura nec ne, parum curant, aliquid certi atque indubitati conti-iere r nam sive vigilem sive dormiam, duo & tria simul juncta sunt quin-
lue. quadratumque non plura habet latera quam quatuor; nec fieri rosse videtur ut tam perspicuae veritates in suspicionem falsitatis incurunt. Veruntamen infixa quaedam est meae menti vetus opinio Deum esse qui potest omnia, &a quo talis, qualisexisto, sum creatus: unde lutem scio illum non fecisse ut nulla planὸ sit terra, nullum caelum, nulla es extensa, nulla figura, nulla magnitudo, nullus locus, & tamen haec Imnia non aliter quam nunc mihi videantur existere imo etiam quem- id modum judico interdum alios errare circa ea quae se persectissime scire irbitrantur, ita ego ut fallar quoties duo &tria simul addo, vel numero
luadrati latera, vel si quid aliud facilius fingi potest 3 At sorte noluit Deus ita me decipi, dicitur enim summe bonus; sed si hoc ejus bonitati
epugnaret talem me creasse, ut semper fallar, ab eadem etiam videretur Te alienum permittere ut interdum fallar; quod ultimum tamen non otest dici. Essent vero fortasse nonnulli qui tam potentem aliquem Deum mallent negare, quam res alias omnes credere esse incertas: sedis non repugnemus, totumque hoc de Deo demus esse fictilium; at seuato, seu casu, seu continuata rerum serie, seu quovis alio modo me add quod sum pervenisse supponant; quoniam falli & errare impersectio
luaedam esse videtur, quo minus potentem originis meae auctorem assi-Nabunt, eo probabilius erit me tam imperfectum esse ut semper fallar riuibus sane argumentis non habeo quod respondeam, sed tandem cogor ateri nihil en ex iis quae olim vera putabam, de quo non liceat dubitare,dque non per inconsiderantiam , vel levitatem, sed propter validas &n editatas rationes, ideoque etiam ab iisdem, non minus quam ab apertu
27쪽
salsis accurath deinceps assensionem esse cohibendam, si quid certi velim
invenire. Sed nondum sufficit haec advertisse, curandum est ut recorder, assidue enim recurrunt consuctae opiniones, occupantque credulitatem meam tanquam longo usu & familiaritatis jure sibi devinctam. serὶ etiam me invito ; nec unquam iis assentiri, & considere desuescam, quamdiu tales esse supponam, quales sunt revera, nempe aliquo quidem modo dubias , ut jamjam ostensum est, sed nihilominus valde probabiles, de quas multo magis rationi consentaneum sit credere quam negare. Quapropter , ut opinor , non male agam , si voluntate plane in contrarium versi me ipsum fallam, illa Rue aliquandiu omnino falsas imaginariasque esse fingam, donec tandem vel ut aequatis utrimque praejudiciorum ponderibus nulla amplius prava consuetudo judicium meum a recta rerum perisceptione detorqueat. Etenim scio nihil inde periculi vel erroris interim sequuturum, & me plus aequo dissidentiae indulgere non posse, quandoquidem nunc non rebus agendis, sed cognoscendis tantum incumbo. Supponam igitur non optimum Deum sontem veritatis, sed genium aliquem malignum, eundemque summe potentem, & callidum, omnem suam industriam in eo posuisse. ut me falleret: putabo caelum, aerem. terram, colores, fguras, sonos, cunctaque cxterna nihil aliud esse quam ludificationes somniorum , quibus insidias credulitati meae tetendit: considerabo me ipsum tanquam manus non habentem , non Oculos, non carnem, non sanguinem, non aliquem sensum , sed haec omnia me habere falso opinantem : manebo obstinate in hac meditatione defixus atque ita siquidem non in potestate mea sit aliquid veri cognoscere, at certe hoc quod in me est ne falsis assentiar, nec mihi quidquam iste deccptor, quantumvis potens, quantumvis callidus, possit imponere, obfirmata mente cavebo. Sed laboriosum est hoc institutum , di desidia quaedam ad consuetudinem Vitae me reducit, nec aliter quam captivus, qui sorte imaginaria libertate fruebatur insomnis, quum postea suspicari incipit se dormire, timet excitari , blandisque illusionibus lente connivet: sc sponte relabor in veteres opiniones, vereorque expergisci, ne placidae quieti laboriosa vigilia succedens non in aliqua luce, sed inter inextricabilesjam motarum dissicultatum tenebras in posterum sit degenda.
28쪽
SECUNDA . 'MEDITATIO II. De natura mentis humanae: Euod ρ Sisit notior quam corpus.
IN tantas dubitationes hesterna meditatione conjeetus sum, ut nequeam amplius earum oblivisci, nec Videam tamen qua ratione solvendae sint, sed tanquam in prosundom gurgitem ex improviso delapsus ita turbatus sum, ut nec possim in imo pedem figere, necena-are ad summum. Enitar tamen & tentabo rursus eandem viam quam
ieri sueram ingressus, removendo scilicet illud omne quod vel minimum lubitationis admittit, nihilo secius quam si omnino falsum esse compe- issem, pergamque porro donec aliquid certi, vel si nihil aliud, saltem hocpsum pro certo nihil esse certi cognoscam. Nihil nisi punctum petebat rchimedes, quod esset firmum & immobile ἰ ut integram terram locoli moveret; magna quoque speranda sunt, si vel minimum quid inveneroluod certum sit & inconcussum. Suppono igitur omnia quae video, falsasse,credo nihil unquam extitisse eorum quae mendax memoria repraesenat, nullos plane habeo sensus; corpus, figura, extensio, motus, locu Diue sunt chimerae; quid igitur erit verum η sortassis hoc unum, nihil essereret. Sed unde scio nihil esse diversum ab iis omnibus quae jamjam re- ensiu, de quo ne minima quidem occasio sit dubitandi φ Nunquid est ili quis Deus, vel quocunque nomine illum vocem, qui mihi has ipsas ogitationes immittiti quare vero hoc putem, cum sorsan ipsemet illa-um author esse possim 3 Nunquid ergo saltem ego aliquid sum' sedjam legavi me habere ullos sensus, & ullum corpus; haereo tamen: nampi id inde ' sumne ita corpori, sensibusque alligatus, ut sine illis esse non ossimi sed mihi persuasi, nihil plane esse in mundo, nullum coelum,
illam terram, nullas mentes, nulla corpora; nonne igitur etiam memnese imo certὸ ego eram si quid mihi persuas : sed est deceptor
escio quis, summe potens, summe callidus, qui de industria me semper allit; haud dubie igitur ego etiam sum, si me fallit ;& fallat quantum po- est, nunquam tamen em ciet, ut nihil sim quamdiu me aliquid esse cogi-abo, adeo ut omnibus satis superque pensitatis denique statuendum sit
oc pronunciatum, Ego sum, ego existo, quoties a me profertur, vel aetate concipitur, necessario esse verum. Nondum vero satis intelligo, .uisnam sim ego ille, qui jam necessario sum , deincepique cavendumst, ne sorte quid aliud imprudenter assumam in locum mei, sicque aber-2m etiam in ea cognitione, quam omnium certiis mam cuidentilli-B ' mamque Diuitiaco by Gorale
29쪽
IO MEDITATI mamque esse contendo. Quarejam denuo meditabor quidnam me olim esse crediderim, priusquam in has cogitationes incidissem; ex quo deinde subducam quidquid allatis rationibus vel minimum potuit infirmari; ut ita tandem praecise remaneat illud tantum quod certum est & inconcussiim. Quidnam igitur antehac me esse putavi l hominem scilicet; sed quid est homo ' dicamne animal rationale t non, quia postea quaerendum rei quidnam animal sit, & quid rationale, atque ita ex una quaestione in plures dissicilioresque delaberer; necjam mihi tantum otii est, ut ipso velim inter istiusmodi subtilitates abuti. Sed hic potius attendam quid
sponte & natura duce cogitationi meae antehac occurrebat, quoties quid essem considerabam : nempe occurrebat primo me habere vultum, manus , brachia, totamque hanc membrorum machinam, qualis etiam in cadavere cernitur, & quam corporis nomine designabam; occurrebat praeterea me nutriri, incedere, sentire, & cogitare; quas quidem actiones ad animam reserebam; sed quid esset haec anima vel non advertebam, vel exiguum nescio quid imaginabar instar venti, vel ignis, vel aetheris, quod crassioribus mei partibus esset insusum: de corpore vero ne dubitabam quidem, sed distincte me nosse arbitrabar ejus naturam, quam si forte, qualem mente concipiebam, describere tentassem , sic explicuissem: per corpus intelligo illud omne quod aptum est figura aliqua teris minari . loco circumscribi, spatium sic replere, ut ex eo aliud omne corpus excludat; taetri, visu, auditu, gustu, vel odoratu percipi. necnon movcri pluribus modis, non quidem a seipso, sed ab alio quopiam a quo tangatur; namque habere vim seipsum movendi, item sentiendi, vel co gitandi , nullo pacto ad naturam corporis pertinere judicabam; quinimo mirabar potius tales facultates in quibusdam corporibus reperiri. Quid autem nunc ubi stippono deceptorem aliquem potenti ilimum, &, si fas est dicere, malignum, data opera in omnibus quantum potuit, me deis lusisse, possumne affirmare me habere vel minimum quid ex iis omnibus, quae jam dixi ad naturam corporis pertinere ' attendo, cogito, revolvo, nihil occurrit, fatigor eadem frustra repetere. Quid vero ex iis quae animae tribuebam, nutriri, vel incederet quandoquidem jam corpus non habeo, haec quoque nihil sunt nisi figmenta: sentire t nempe etiam hoc non fit sine corpore, & permulta sentire visus sum in somnis quae deinde animadverti me non sensisset cogitare' hic invenio, cogitatio est, haec sola a me divelli nequit, ego sum, ego existo, certum est. Quamdiu au
temt nempe quandiu cogito; nam sorte etiam fieri posset si cessarem ab omni cogitatione ut illico totus esse desinerem: nihil nunc admitto nisi
30쪽
SECuNDA . II quod necessario sit verum: sum igitur praecise tantum res cogitans, id rst, mens, sive animus, sive intellectus, sive ratio, voces mihi prius si Inificationis ignotae r sum autem res vera, & vere existens, sed qualis es η dixi, cogitans. Quid praeterea ' imaginabor: non sum compagesila membrorum, quae corpus humanum appellatur ; non sum etiam tenuis aliquis aer istis membris infusus, non Ventus, non ignis, non va-
or, non halitus, non quidquid mihi fingo ; supposui enim ista nihil esse,
nanet positio, nihilominus tamen ego aliquid sum. Fortassis vero conia ingit, ut haec ipsa, quae suppono nihil esse, quia mihi sunt ignota, tanen in rei veritate non disserant ab eo me quem novi l nescio, de hac ream non disputo; de iis tantum quae mihi nota sunt judicium ferre pos-umr novi me existere , quaero quis sim ego ille quem novi: certissimumrst hujus sic praecise sumpti notitiam non pendere ab iis quae existererondum novi: non igitur ab iis ullis, quae imaginatione essingo. Atqueroc verhum, effingo, admonet me erroris mei: nam fingerem revera siluid me esse imaginarer, quia nihil aliud est imaginari quam rci corpo ere figuram seu imaginem contemplari; jam autem certo scio me esse,imulque fieri posse ut omnes istae imagines, & generaliter quaecunque ad orporis naturam reseruntur, nihil sint p ter insomnia; quibus animad-lersis. non minus ineptire videor dicendo, imaginabor, ut distinctius ignoscam quisnam sim, quam si dicerem, jam quidem sum experrectus, ideoque nonnihil veri: sed quia nondum video satis evidenter, data ope a obdormiam ut hoc ipsum mihi somnia verius evidentiusque repraesenent. Itaque cognosco, nihil eorum quae possum imaginationis ope com- ,rehendere, ad hanc quam de me habeo notitiam pertinere, mentemqueb illis diligentissimὸ esse avocandam, ut suam ipsa naturam quam distinitissim E percipiat. Sed quid igitur sum ' res cogitans; quid est hoc nem te dubitans, intelligens, assirmans, negans, volens, nolens, imaginansluoque, &sentiens. Non pauca sane haec sunt, si cuncta ad me perti-ieant, sed quidni pertinerent i nonne ego ipse sum qui jam dubito serete omnibus, qui nonnihil tamen intelligo, qui hoc unum verum cssessirmo, nego taetera, cupio plura nosse, nolo decipi, multa vel invitus maginor, multa etiam tanquam ii sensibus venientia animadverto. Quidst horum, quamvis semper dormiam, quamvis etiam is qui me creavit luantum in se est me deludat, quod non aequὶ verum sit ac me esset
uid est quod a mea cogitatione distinguatur 3 quid est quod a me ipso 'paratum dici possit ' Nam quod ego sim qui dubitem, qui intelligam , .ui Velim, tam manifestum est, ut nihil occurrat per quod evidentius B 2 expli-