Renati DesCartes Opera philosophica Renati Des Cartes Meditationes de prima philosophia, in quibus Dei existentia, & animae humanae ° corpore distinctio, demonstrantur. His adjunctae sunt variae obiectiones doctorum virorum in istas de Deo & anima de

발행: 1670년

분량: 469페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

12 MEDITATIO explicetur sed verd etiam ego idem sum, qui imaginor, nam quamvis

forte, ut supposui, nulla prorsus res imaginata vera sit, vis tamen ipsa imaginandi revera existit, & cogitationis meae partem facit: idem denique ego sum qui sentio, sive qui res corporeas tanquam per sensus animadverto. Videlicet jam lucem video, strepitum audio, calorem sentio; falsa haec sunt, dormio enim. At certe videre videor, audire , calescere, hoc falsum esse non potest, hoc est proprie quod in me sentire appellatur; atque hoc praecise sic sumptum , nihil aliud est quam cogitare. Ex quibus equidem aliquanto melius incipio nosse quisnam sim: sed adhuc tamen videtur, nec possum abstinere quin putem, res corporeas, quarum imagines cogitatione formantur, & quas ipsi sensus explorant, multo distinctius agnosci quam istud nescio quid mei, quod sub imaginationem non venit; quanquam profecto sit mirum res quas animadverto esse dubias, ignotas, a me alienas, distinistius quam quod verum est, quod cognitum, quam denique me ipsum a me comprehendi: sed video quid sit, gaudet aberrare mens mea, necdum se patitur intra veritatis, limites cohiberi. Esto igitur, & adhuc semel laxistimas habenas ei permittamus, ut illis paulo post opportune reductis facilius se regi patiatur. Consideremus res illas quae vulgo putantur omnium distinctiis me comprehendi; corpora scilicet, quae tangimus, quae videmus, non quidem corpora in communi, generales enim istae perceptiones aliquanto magis consula esse solent, sed unum in particulari; sumamus exempli causa hanc ceram; nuperrime ex favis fuit educta, nondum amisit omnem aporem sui mellis, nonnihil retinet odoris florum ex quibus colicina est ejus color , figura, magnitudo, manifesta sunt; dura est, frigida est, facith tangitur, ac si articulo serias emittit sonum; omnia denique illi ad sunt, quae requiri videntur ut corpus aliquod possit quam distinctissime cognosci. Sed ecce, dum loquor, igni admovetur, saporis reliquiae purgantur, odor exspirat, color mutatur, figura tollitur, crescit magnitudo,

fit liquida, fit calida, vix tangi potest, nec jam si pulses emittet sonum:

remanetne adhuc eadem cera remanere fatendum est, nemo negat, nemo aliter putat. Quid erat igitur in ea quod tam distincte comprehendebatur certὸ nihil eorum quae sensibus attingebam , nam quaecunque sub gustum, vel odoratum, vel visum, vel tactum, vel auditum veniebant, mutata jam sunt, remanet cera. Fortassis illud erat quod nunc cogito, nempe ceram ipsam non quidem fuisse istam dulcedinem mellis, nec florum fragrantiam , nec istam albedinem , nec figuram, nec sonum,

sed corpus quod mihi apparebat paulo antὸ modis istis conspicuum,

nunc

32쪽

iunc diversis: quid est autem hoc praecise quod sic imaginori attendanus, & remotis iis, quae ad ceram non pertinent, videamus quid supersit; aempe nihil aliud quam extensum quid, flexibile, mutabile: Quid vero estroc Hexibile, mutabile an quod imaginor hanc coram ex figura rotundan quadratam, vel ex hac in triangularem verti posse nullo modo, nam in umerabilium ejusmodi mutationum capacem eam esse comprehendo, rec possum tamen innumerabiles imaginando percurrere: nec igitur com-γrehenso haec ab imaginandi facultate perficitur. . Quid extensum t nun-luid etiam ipsa ejus extenso est ignota nam in cera liquescente fit major,najor in serventi, majorque rursus si calor augeatur; nec recte judica- em quid sit cera, nisi putarem hanc etiam plures secundum extensionem tarietates admittere quam fuerim unquam imaginando complexus: su aerest igitur ut concedam, me ne quidem imaginari quid sit haec cera, ed sola mente percipere t dico hanc in particulari ; de cera enim incom-nuni clarius est. Quaenam vero est haec cera quae non nisi mente perci-γitur; nempe eadem quam video, quam tango, quam imaginor, eadem lenique quam ab initio esse arbitrabar: atqui, quod notandum est , jus perceptio non visio, non tactio, non imaginatio est, nec unquam it, quamvis prius ita videretur, sed solius mentis inspectio, quae velmperfecta esse potest & confusa, ut prius crat, vel clyra &distincta, ut Iunc est, prout minus vel magis ad illa ex quibus constat, attendo. Μior vero interim quam prona sit mea mens in errores; nam quamvis haec pud me tacitus, S sine voce considerem, haereo tamen in verbis ipsis, & cre decipior ab ipso usu loquendi: dicimus enim nos videre ceram ipsam n etsi adsit, non ex colore, vel figura eam adesse judicare; unde conclu-lerem statim, ceram ergo visione oculi, non solius mentis inspectione ognosci, nisi jam sorte respexissem ex senestra homines in platea tran D:untes, quos etiam ipsos non minus usitath quam ceram dico me videre:

luid autem video praeter pileos & vestes, sub quibus latere possent autonata, sed judico homines este: atque ita id quod putabam me videre ocuis, solajudicandisacultate, quae in mente mea est, comprehendo. Sed udeat supra vulgus sapere cupientem ex sormis loquendi quas vulgus in- enit dubitationem quaesivisse pergamusque deinceps,attendendo utrum:rgo persectilis evidentiusque percipiebam quid esset cera, cum prinum aspexi, credidique me illam ipso sensu externo , vel saltem sensu

Ommuni, ut vocant, id est potentia imaginatrice cognoscere; an vero

λOtius nunc, postquam diligentius investigavi tum quid ea sit, tum quo- nodo cognoscatur: certe hac de re dubitare esset ineptum; nam quid fuit

33쪽

et4 MEDITATIO in prima perceptione distinctum i quid quod non a quovis animali habea

ri posse videretur φ at vero cum ceram ab externis formis distinguo, &tanquam vestibus detractis nudam considero, sic illam revera, quamvis adhuc error in judicio meo esse possit, non possiim tamen sine humana mente percipere. Quid autem dicam de hac ipsa mente, sive de me ipso, nihildum enim aliud admitto in me esse praeter mentem, quid . inquam, ego qui hanc ceram videor tam distincte percipere, nunquid me ipsum non tantum multo verius, multo certius, sed etiam multo distinctius, evidentiusque cognoscol nam si judico ceram existere ex eo quod hanc videam, certe multo evidentius essicitur me ipsum etiam existere ex eo ipso quod hanc videam : fieri enim potest ut hoc quod video, non vere sit cera , fieri potest ut ne quidem oculos habeam, quibus quidquam videatur ; sed fieri plane non potest cum videam, sive quod jam non distinguo cum cogitem me Videre, ut ego ipse cogitans non aliquid sim i simili ratione si judico ceram esse ex eo quod hanc tangam, idem rursusessicietur, videlicet me esse: si ex eo quod imaginer, vel quavis alia ex causa, idem plane. Sed & hoc i psum quod de cera animadverto, ad reliqua omnia quae sunt extra me polita , licet applicare. Porro autem si magis distincta visa sit cerae perceptio postquam mihi non ex solo visu , vel tactu, sed pluribus ex causis innotuit, quanto distinctius me ipsum a me nunc cognosci fatendum est, quandoquidem nullae rationes vel ad cerae, vel ad cujuspiam alterius corporis perceptionem possint juvare, quin eaedem omnes mentis meae naturam melius probent q Sed N alia insuper . tam multa sunt in ipsa mente, ex quibus ejus notitia distinctior reddi potest, ut ea quae ex corpore ad illam emanant, Vix numeranda videantur. Atque ecce tandem sponte sum reversus eo quo volebam; nam cum

mihi nunc notum sit ipsemet corpora non proprie a sensibus, vel ab imaginandi facultate, sed a solo intellectu percipi, nec ex eo percipi quod tangantur, aut videantur, sed tantum ex eo quod intelligantur, aperthcognosco nihil facilius aut evidentius mea mente posse a me percipi. Sed quia tam cito deponi veteris opinionis consuetudo non potest, placet hic consistere, ut altius haec nova cognitio memoriae meae diuturnitate meis ditationis infigatur.

34쪽

MEDITATIO II. De Deo, quod eiusat.

CLaudam nunc oculos, aures obturabo, aVocabo omnes sensus,

imagines etiam rerum corporalium omnes vel ex cogitatione

mea delebo, vel certe, quia hoc fieri vix potest, illas ut inanes& falsas nihili pendam, meque solum alloquendo , & penitiusi spiciendo, meipsum paulatim mihi magis notum & familiarem reddereonabor. Ego sum res cogitans, id est dubitans, assirmans, negans, auca intelligens, multa ignorans, Volens, nolens, imaginans etiam &entiens , ut enim ante animadverti, quamvis illa quae sentio vel imagi-ior extra mesortasse nihil sint, illos tamen cogitandi modos, quos senas& imaginationes appello, quatenus cogitandi quidam modi tantumini, in me esse sum certus. Atque his paucis omnia recensui quae verὶrio, vel saltem quae me scire hactenus animadverti. Nunc circumspiciam aligentius an sorte adhuc apud me alia snt ad quae nondum respexit sumerius me esse rem cogitantem, nunquid ergo etiam scio quid requiraturit de aliqua re sim certus nempe in hac prima cognitione nihil aliud est, tuam clara quaedam & distincta perceptio eius quod assirmo; quae fanEion lassiceret ad me certum de rei veritate reddendum, si posset unquamontingere ut aliquid quod ita clare & distincte perciperem salsum esset c proinde jam videor pro regula generali posse statuere, illud omne esse erum quod valde clare &distincth percipio. Verumtamen multa priust omnino certa & manifesta admisi , quae tamen postea dubia esse depre-endi: qualia ergo ista suere ' nempe terra, coelum , sdera A caeteramnia quae sensibus usurpabam; quid autem de illis clarὸ percipiebam λempe talium rerum ideas sive cogitationes menti meae obversari; sede nunc quidem illas ideas in me esse inficior. Aliud autem quiddam erat uod assirmabam, quodque etiam ob consuetudinem credendi clare meercipere arbitrabar, quod tamen revera non percipiebam , nempe res uasdam extra me esse, a quibus ideae istae procedebant,& quibus omnino miles erant; atque hoc erat, in quo vel fallebar, vel certe si verum judiabam, id non ex vi meae perceptionis contingebat. ' id vero cum ci μὲ res Arithmeticas vel Geometricas aliquid valde simplex di facile conderabam, ut quod duo & tria simul juncta sint quinque, vel similia, unquid saltem illa satis perspicue intuebar ut vera esse assirmarem Equiem non aliam ob causam de iis dubitandum esse postea judicavi, quam quia

35쪽

16 MEDITATIO

quia veniebat in mentem sorte aliquem Deum talem mihi naturam indere potuisse, ut etiam circa illa deciperer, quae manifestissima viderentur; sed quoties haec praeconcepta de summa Dei potentia opinio mihi occurrit , non possum non sateri, siquidem Velit, facile illi esse essicere ut errem , etiam in iis quae me puto mentis oculis quam evidentissime intueri;

quoties vero ad ipsas res quas valde clare percipere arbitror me converto,

tam plane ab illis persuadeor ut sponte erumpam in has voces, fallat me quisquis potest,nunquam tamen essiciet ut nihil sim,quamdiu me aliquid esse cogitabo, vel ut aliquando verum sit me nunquam fuisse, cum jam verum sit me esse; vel sorte etiam ut duo & tria simul juncta plura vel pauciora sint quam quinque, vel similia, in quibus scilicet repugnantiam

agnosco manifestam. Et certe cum nullam occasionem habeam existi-.' mandi aliquem Deum esse deceptorem , nec quidem adhuc satis sciam, utrum sit aliquis Deus, valde tenuis, &, ut ita loquar, Metaphy sica dubitandi ratio est, quae tantum ex ea opinione dependet. Ut autem etiam illa tollatur,quam primum occurret occasio,examinare debeo an lit Deus,& si sit, an possit esse deceptor; hac enim re ignorata , non videor de ulla alia plane certus esse unquam posse. Nunc autem ordo videtur exigerc, ut prius omnes meas cogitationes in certa genera distribuam, ' & in qui- busnam ex illis veritas aut salsitas proprie consistat, inquiram. Quaedam ex his tanquam rerum imagines sunt, quibus solis proprie convenit ideae

nomen , ut cum Hominem, vel Chimaeram, vel Coelum, vel Angelum, vel Deum cogito; aliae vero alias quasdam praeterea formas habent, ut cum voro, cum timeo , cum assirmo, cum nego, semper quidem aliquam

rem ut subjectum meae cogitationis apprehendo, sed aliquid etiam amisplius quam istius rei similitudinem cogitatione complector; & ex his aliae voluntates, sive affectus, aliae autemjudicia apellantur. Jam quod ad ideas attinet, si solae in se spectentur, nec ad aliud quid illas reseram, salsae

proprie esse non possunt; nam sive capram, sive chimaeram imaginer, non minus verum est me unam imaginari quam alteram. Nulla etiam in , ipsa voluntate vel affectibus falsitas est timenda, nam quamvis prava , quamvis etiam ea quae nusquam sunt, possim optare, non tamen ideo non verum est illa me optare, ali proinde sola supersunt judicia in quibus mihi cavendum est ne fallar; praecipuus autem error & frequentissimus, qui possit in illis reperiri,consistit in eo quod ideas, quae in me sunt , judicem rebus quibusdam extra me positissimiles e sic, sue conformes: nam profecto si tantum ideas ipsas ut cogitationis meae quosdam modos considerarem, nec ad quidquam aliud referrem, vix mihi ullam errandi materiam Diuitiaco by Goral

36쪽

TERTIA. I Iun dare possent. Ex his autem ideis aliae innatae, aliae adventitiae, aliae a te ipὶ factae mihi videntur: nam quod intelligam quid sit res, quid sit tritas, quid sit cogitatio, haec non aliunde habere videor quam ab ipsa

iet mea natura; quod autem nunc strepitum audiam , solem videam. nem sentiam, a rebus quibusdam extra me positis procedere hactenus

dicavit ac denique Sirenes, Hippogryphes, & similia a me ipso fin-

in turr vel sorte etiam omnes esse adventitias possum putare, vel omnes natas, vel omnes factas, nondum enim veram illarum originem clarErspexi. Sed hic praecipue de iis est quaerendum quas tanquam a rebustra me existentibus desumtas considero, quaenam me moveat ratio utas istis rebus similes esse existimem; nempe ita videor doctus a natura, prieterea experior illas non a mea voluntate nec proinde a me ipso pen- , ere, saepe enim vel invito obversantur, ut jam, sive velim sive nolim,ntio calorem, & ideo puto sensum illum, sive ideam caloris a re a me versa, nempe ab ignis , cui assideo, calore mihi advenire, nihilque mas obvium est, quam utjudicem istam rem suam similitudinem potius, a m aliud quid in me immittere; quae rationes an satis firmae sint, jam de . Cum hyc dico me ita doctum esse a natura, intelligo tantum spon- , neo quodam impetu me serri ad hoc credendum, non lumine aliquo 1turali mihi ostendi esse verum,quae duo multum discrepant.nam quae amque lumine naturali mihi ostenduntur, ut quod ex eo quod dubim sequatur me esse, & similiab nullo modo dubia esse possunt, quia alia alia facultas esse potest, cui aeque fidam ac lumini isti, quaeque illa In vera esse possit docere; sed quantum ad impetus naturales, jam saepelim judicavi me ab illis in deteriorem partem fuisse impulsum cum cie

no eligendo ageretur, nec video cur iisdem in ulla aliare magis fidam. einde quamvis ideae illae a voluntate mea non pendeant, non ideo conat ipsas a rebus extra me positis necessario procedere, ut enim impetusti, de quibus mox loquebar, quamvis in me sint, a voluntate tamen mea iversi esse videntur, ita forte etiam aliqua alia est in me facultas nondum si hi satis cognita istarum idearum effectrix, ut hactenus semper visum t illas, dum somnio, absque ulla rerum externarum ope in mesor mari;

C denique quamvis a rebus a me diversis procederent, non inde sequiis trillas)ebus istis similes esse debere; quin imo in multis sepe magnum scrimen videor deprehendisse ; Sic, exempli cause, duas diversas solis eas apud me invenio, unam tanquam a sensibus haustam, &quae ma- md inter illas quas adventitias existimo est recensenda, per quam mihilde parvus apparet; aliam vero ex rationibus Astronomiae desumptam,

37쪽

18 MEDITATIO

hoc est ex notionibus quibusdam mihi innatis elicitam vel quocumque alio modo a me factam, per quam aliquoties major quam terra exhibetur; utraque profecto si lis eidem soli extra me existenti esse non potest,& ratio persuadet illam ei maximὶ esse dissimilem, quae quam proxime ab ipso videtur emanasse. Quae omnia fatis demonstrant me non hactenus ex certojudicio, sed taluum excaeco aliquo impulsu credidisse res quaiadam a me diversas cxistere, quae ideas sive imagines suas per organa sensuum , vel quolibet alio pacto mihi immittant. Sed alia quaedam adhuc via mihi occurrit ad inquirendum, an res aliquae ex iis quarum ideae in me sunt extra me existant.Nempe quatenus ideae istae cogitandi quidam modi tantum sunt, non agnosco ullam inter ipsas inaequalitatem, & omnes

a me eodem modo procedere videntur; sed quatenus una unam rem, alia aliam repraesentat, patet easdem esse ab invicem valde diversas. nam proculdubio illae quae substantias mihi exhibent, majus aliquid sunt, atque , ut ita loquar, plus realitatis objectivae in se continent, quam illae quae tantum modos, sive accidentia repraesentant; & rursus illa per quam summum aliquem Deum aeternum, infinitum, omniscium, omnipotentem, rerumque omnium, quae praeter ipsum sunt, creatorem intelligo, plus

prosecto realitatis objectivae in se habet, quam illae per quas finitae substantiae exhibentur. Jam vero lumine naturali manifestum est tantumdem ad minimum esse debere in causa effciente & totali, quantum in ejusdem causae effectu. nam quaeso undenam posset assii mere realitatem suam effectus nisii causa φ & quomodo illam ei causa dare posset, nisi etiam haberet Hinc autem sequitur nec posse aliquid a ni hilo fieri, nec etiam id quod magis persectum est hoc est, quod plus realitatis in se conistinet, ab eo quod minus: atque hoc non modo perspicue verum est de

iis effectibus quorum realitas est actualis sive formalis; sed etiam de ideis

in quibus conli deratur tantum realitas objectiva ; hoc est, non modo non

potest, exempli causi, aliquis lapis qui prius non fuit, nunc incipere esse , nisi producatur ab aliqua re, in qua totum ill ud sit vel sormaliter vel eminenter, quod ponitur in lapide; nec potest calor in subjectum quod prius non calebat induci, nisi a re quae sit ordinis saltem aeque persecti atque est calor, &sic de caeteris; sed phaeterea etiam non potest in me esse idea caloris, vel lapidis . nisi in me posita sit ab aliqua causa in qua tantundem ad minimum sit realitatis, quantum esse in calore vel lapide concipior nam quamvis ista causa nihil de sua realitate actuali sive formali in meam ideam transfundat, non ideo putandum est illam minus realem essdeb Ie, sed talem esse. naturam ipsius ideae , ut nullam aliam ex se realitatem

38쪽

Τ Ε R. T I A. 19irmalem exigat praeter illam quam mutuatur a cogitatione mea cujus est sodus ; quod autem haec idea realitatem objectivam hanc vel illam conianeat potius quam aliam , hoc profecto habere debet ab aliqua causa inua tantumdem sit ad minimum realitatis formalis,quantum. ipsa continctbjectivae; si enim ponamus aliquid in idea reperiri quod non fuerit inus causa, hoc igitur habet a nihilo ; atqui quantumvis imperfectus sit te essendi modus quo res est objective in intellcctu per ideam , non ta- en profecto pland nihil est, nec proinde a nihilo esse potest. Nec etiam

beo suspicari cum realitas, quam considero in nacis ideis, sit tantum ob-ctiva, non opus essest eadem realitas sit formaliter in causis istarum earum, sed sussicere si sit in iis etiam objective; nam quemadmodum te modus essendi objectivus competit idcis ex ipsarum natura , ita mo-us essendi sermalis competit idearum causis, saltem primis N praecipuis,c earum natura: & quamvis sorte una idea eX alia nasci possit, non tamentc datur progressus in infinitum , sed tandem ad aliquam primam dcbctrveniri, cujus causa sit instar archetypi in quo omnis realitas formaliter ratineatur quae est in idca tantum objective; adeo ut lumine naturalii illi si perspicuum ideas in me esse veluti quasdam imagines, quae possimi quidem facith deficere a persectione rerum a quibus sunt desumptae,

On autem quicquam majus aut persectius continere. Atque haec omnia uo diutius & curiosius examino, tanto clarius & distinctius vera esse conosco; sed quid tandem ex his concludam λ nempe si realitas objectiva icujus ex meis ideis sit tanta ut certus sim eandem nec sor maliter nec ninenter in me esse, nec proinde me ipsum ejus ideae causam esse posse. inc necessario sequi non me solum esse in mundo, scd aliquam aliam remure istius ideae est causa, etiam existere; si vero nulla talis in me idea re-eriatur,nullum plane habebo argumentum quod me de alicujus rei a mei versae existentia certum reddat,omnia enim diligentissime circumlpexi,' nullum aliud potui hactenus reperire. Ex his autem meis id eis praeterlam quae me ipsum mihi exhibet,de qua hic nulla dissicultas esse potest,ia est quae Deum , aliae quae res corporeas, & inanimes, aliae quae An sos , aliae quae animalia, ac denique aliae quae alios homines mei sinules:praesentant. Et quantum ad ideas quae alios homines, vel animalia, vel

ngelos exhibent, facile intelligo illas ex iis quas habeo mei ipsius, & re-im corporalium , & Dei posse componi, quamvis nulli praeter me ii ii nes, nec animalia , nec Angeli in mundo essent. Quantum autem ad eas rerum corporalium , nihil in illis occurrit quod lit tantum ut nondeatur a me ipsb potuisse proficisci; nam si penitius inspiciam, &sn-C α gulas

39쪽

χo ' MEDITATIOgulas examinem eo modo quo heri examinavi ideam cerae: animadverto perpauca tantum esse, quae in illis clare & distincte percipio, nem pe magnitudinem sive extensionem in longum,latum,& prosundum; figuram quae ex terminatione istius extensionis exsurgit, situm quem diversa figurata inter se obtinent; & motum, li ve mutationem istius situs; quibus addi ponsunt substantia. duratio,& numerus: caetera autem, ut lumen, & colores, soni. odores, sapores, calor ,& frigus, aliaeque tactiles qualitates, nonnisi valde confuse & obscure a me cogitantur, adeo ut etiam ignorem an sint verae, vel falsae, hoc est an ideae quas de illis habeo sint rerum quarundam ideae, an non rerum: quamvis enim falsitatem propriit dictam sive formalem non nisi in judiciis posse reperiri paulo ante notaverim,est tamen profecto quaedam alia salsitas materialis in ideis, cum non rem tanquam rem repraesentant: ita, exempli causa, ideae quas habeo caloris & stigoris tam parum clarae & distinctae sunt,ut ab iis discere non possim,an frigus sit tantum privatio caloris, vel calor privatio Disoris,vel utrumque sit realis qualitas. vel neutrum; & quia nullae ideae nili tanquam rerum esse possunt, si quidem verum sit, frigus nihil aliud esse quam privationem caloris, idea quae mihi illud tanquam reale quid&positivum reprssentat, non immerito false dicetur,& scde caeteris. Quibus profecto non est neccsse ut aliquem auctorem a me diversum assignem. nam si quidem sint falsae hoc est nullas res repraesentent, lumine naturali notum mihi est illas a nihilo procedere, hoc est, non aliam ob causiam in me esse, quam quia deest aliquid naturae meae, nec est plane persecta; si autem sint verae,quia tamen tam parum realitatis mihi exhibent ut ne quidem illud a non re possim distinguere,non video cur a me ipso esse non possint. Ex iis vero quae in idcis rerum corporalium clara & distincta sunt, quaedam ab id ea mei ipsius videor mutuari potuisse nempe substantiam , durationem , numerum, S si quae alia sint ejusmodi; nam cum cogito lapidem esse substantiam,sive esse rem quae per se apta est existere, itemque me osse substantiam, quamvis concipiam me

esse rem cogitantem,& non extensiam; lapidem vero esse rem extensam, &non cogitantem, ac proinde maxima inter utrumque conceptum sit diversitas, in ratione tamen substantiae videntur convenire; itemque cum percipio me nunc esse, & prius etiam aliquamdiu fuisse recordor, cumque varias habeo cogitationes quarum numerum intelligo, acquiro ideas d rationis & numeri, quas deinde ad quascunque alias res possum transse

re. Caetera autem omnia ex quibus rerum corporearum ideae consantur , nempe extensio, figura, situs, & motus, in me quidem, cum nihil aliud sim quam res cogitans, formaliter non continentur; sed quia sunt

tantumiuitigod by C, OO

40쪽

TERTIA. EIantum modi quidam substantiae, ego autem substantia, videntur in meontineri posse eminenter. Itaque sola restat idea Dci, in qua conside- aridum est an aliquid sit quod a me ipso non potuerit proficisci. Dei nonine intelligo substantiam quandam infinitam , independentem, summὸntelligentem, summe potentem, & a qua tum ego ipse, tum aliud omne, i quid aliud extat, quodcum que extat est creatum. Quae sane omnia ta-ia sunt, ut quo diligentius attendo, tanto minus a me toto prosecta esse icisse videantur. Ideoque ex antedictis Deum necessario existere est conludendum: nam quamvis substantiae quidem idea in me sit ex hoc ipso 'od sim substantia, non tamen idcirco esset idea substantiae infinitae,um sim finitus, nisi ab aliqua substantia quae revera esset infinita, proceleret. Nec putare debeo me non percipere infinitum per veram ideam ,ed tantum per negationem finiti, ut percipio quietem, & tenebras per legationem motus, & lucis; nam contra manifeste intelligo plus realita-

is esse in substantia infinita quam in finita, ac proinde priorem quodamnodo in me esse perceptionem infiniti quam finiti, hoc est Dei, quamnet ipsius: qua enim ratione intelligerem me dubitare, me cupere, hoc

st, aliquid mihi deesse, & me non esse omnino persectum , si nulla idea:ntis persectioris in me esset, ex cujus comparatione desectus meos agnocerem 3 Nec dici potest hanc sorte ideam Dei materialiter falsam esse , deoque a nihilo esse posse, ut paulo ante de ideis caloris, & frigoris, &imilium animadverti; nam contra, cum maxime clara, & distincta sit,

k plus realitatis objectivae quam ulla alia contineat,nulla est per se magis era, nec in qua minor falsitatis suspicio reperiatur. Est, inquam. haec ideantis summe persecti & infiniti, maxime vera; nam quamvis sorte fingitossit tale eris non existere, non tamen fingi potest ejus ideam nihil realeat hi exhibere, ut de idea frigoris ante dixi. Est etiam maxime clara &istincta , nam quidquid clare & distincte percipio, quod est reale & ve-um , & quod persectionem aliquam importat. totum in ea continetur riec obstat quod non comprehendam infinitum, vel quod alia innumeran Deo sint, quae nec comprehendere, nec sorte etiam attingere cogita

ione ullo modo possum, est enim de ratione infiniti, ut a me qui sum initus non comperhendatur; & sussicit me hoc ipsum intelligere, ac ju-licare illa omnia quae clare percipio & persectionem aliquam importarecto, atque etiam sorte alia innumera quae ignoro, vel formaliter vel emi tenter in Deo esse, ut idea quam de illo habeo sit omnium quae in me .lnt maximὸ vera, & maxime clara & distincta. Sed sorte majus aliquidam quam ipse intelligam, omnesque illae persectiones quas Deo tribuo, C 3 poten.

SEARCH

MENU NAVIGATION