Renati DesCartes Opera philosophica Renati Des Cartes Meditationes de prima philosophia, in quibus Dei existentia, & animae humanae ° corpore distinctio, demonstrantur. His adjunctae sunt variae obiectiones doctorum virorum in istas de Deo & anima de

발행: 1670년

분량: 469페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

ar MEDITATIO

potentia quodammodo in me sunt, etiamsi nondum sese exserant, neque ad actum reducantur; experior enim jam cognitionem meam paulatim augeri; nec video quid obstet quo minus ita magis & magis augeatur in infinitum , nec etiam cur cognitione sic aucta non possim ejus ope reliquas omnes Dei persectiones adipisci ; nec denique cur potentia ad istas persectiones, si jam in me est, non lassiciat ad illarum ideam producentadam. Imo nihil horum esse potest, nam primo ut verum sit cogniti nem meam gradatim augeri, & multa in me esse potentia quae actu nondum sunt. nihil tamen horum ad ideam Dei pertinet, in qua nempe nihil omnino est potentiale, namque hoc ipsum gradatim augeri certissimum est imperfectionis argumentum. Praeterea etiamsi cognitio mea semper magis & magis augeatur, nihilominus intelligo nunquam illam idcirco fore actu ins nitam, quia nunquam eo devenietur, ut majoris adhuc incrementi non sit capax. Deum autem ita judico esse actu infinitum ut

nihil ejus persectioni addi possit. Ac denique percipio esse objeetivum ideae non a soloes te potentiali, quod proprie loquencio nihil est, sed tantummodo ab actuali sive formali posse produci. Neque prosecto quicquam est in his omnibus quod diligenter attendenti non sit lumine naturali manifestum: sed quia cum minus attendo, & rerum sensibilium imagines mentis aciem excaecant, non ita facile recordor cur idea entis me persectioris necessario ab ente aliquo procedat quod sit revera persectius tulterius quaerere libet, an ego ipse habens illam ideam esse possem si taleens nullum existeret. Nempe quo essem l a me scilicet, vel parentibus, vel ab aliis quibussi bet Deo minus persectis, nihil enim ipso persectius, nec etiam aeque persectum cogitari, aut fingi potest. Atqui si a me essem, nec dubitarem, nec Optarem, nec omnino quicquam mihi deesset, omnes enim persectiones quarum idea aliqua in me est, mihi dedissem, atque ita ipsemet Deus essem : nec putare debeo illa forsan quae mihi desunt dissicilius acquiri posse, quam illa quae jam in me sunt. nam contra, manifestum est longe dissicilius suisse me, hoc est rem sive substantiam cogitantem , ex nihilo emergere, quam multarum rerum quas ignoro cognitiones, quae tantum istius substantiae accidentia sunt , acquirere. Ac certe si majus illud a me haberem, non mihi illa saltem quae facilius haberi possitnt denegassem : sed neque etiam ulla alia ex iis, quae in idea Dei contineri percipio; quia nempe nulla dissiciliora factu mihi videntur: si quae autem dissiciliora factu essent, certe etiam mihi dissiciliora viderentur, siquidem reliqua quae habeo, a me haberem, quoniam in illis potentiam meam terminari experirer: Neque Vim harum rati

42쪽

t, de re

ad illas

nihil

TERTIA.rrei effugio, si supponam me sorte semper suisse ut nunc sum , tanquam si inde sequeretur nullum existentiae meae auctorem esse quaerendum :quoniam enim omne tempus vitae in partes innumeras dividi potest, quarum singulae a reliquis nullo modo dependciat, ex eo quod paulo ante suerim non sequitur me nunc debere est e, nisi aliqua causa me quasi rur sus creet ad hoc momentum, hoc est me conservet. Pcrspicuum eniment tendenti ad durationis naturam , eadem plane vi S actione opus esse id rem quamlibet singulis momentis quibus durat conservandam, qua opus esset ad candem de novo creandam si nondum existeret, adeo ut conservationem sola ratione a creatione differre sit etiam unum ex iis quae lumine naturali mani sesta sunt. Itaque debeo nunc interrogare meipsum,

an habeam aliquam vim per quam possim efficere ut ego ille qui jam sum , paulo post etiam sim futurusmam cum nihil aliud sim quam res cogitans, vel saltem cum de ea tantum mei parte praecise nunc agam quae est res cogitans, si quae talis vis in me esset, ejus procul dubio conscius essem ; sed& nullam esse experior, & ex hoc ipso evidentissime cognosco me ab aliquo ente a me diverso pendere: sorte vero illud ens non est Deus, sumque vel a parentibus productus, vel a quibus ibet aliis causis Deo minus persectis. Imo, ut jam ante dixi, perspicuum est tantumdem ad minimum esse debere in causa, quantum est in effectu; R idcirco cum sim rcs cogitans, ideamque quandam Dei in me habens, qualiscunque tandem mei causa assignetur, illam etiam esse rem cogitantem, & omnium perinsectionum quas Deo tribuo, ideam habere fatendum est ε, potestque de illa rvrsius quaeri an sit a se, vel ab alia; nam si a se, patet ex dictis illam ipsam Deum esse,quia nempe cum vim habeat per se existendi, habet proculdubio etiam vim possidendi actu omnes persectiones quarum ideam in se habet, hoc est omnes quas in Deo esse concipio. Si autem sit ab alia, rursus eodem modo de hac alicra quaeretur an si a se, vel ab alia, donec tandem ad causam ultimam deveniatur quae erit Deus. Satis enim aper tum est , nullum hic dari posse progressum in infinitum, praesertim cum non tantum de causa, quae me olim produxit, hic agam, sed maxime etiam cie illa quae me tempore praesenti conservat. Nec fingi potest plu-TCS sorici causas partiales ad me efficiendum concurrisse, & ab una id eam ianitas in persectionibus quas Deo tribuo, ab alia id eam alterius me ac-CCPisse , adeo ut omnes quidem illae persectiones alicubi in universo re- PCriaritiar, sed non omnes simul a unctae in uno aliquo qui sit Deus; nam comtra Uritas, simplicitas, sive inseparabilitas eorum omnium quae in Deosiarat, Una est ex praecipuis persectionibus quas in eo esse intelligo; nec

43쪽

24 MEDITATIO

certe istius omnium ejus persectionum unitatis idea in me potuit poni ab ulla causa aqua etiam aliarum persectionum ideas non habuerim; neque enim ossicere potuit ut illas simul junctas & inseparabiles intelligerem, niti, simul effecerit, ut quaenam illae essent agnoscerem. Quantum denique ad parentes attinet, ut omnia vera sint quae de illis unquam putavi, non tamen profecto illi me conservant, nec etiam ullo modo me, quatenus sum res cogitans, effecerunt; sed tantum dispositiones quasidam in ea materia posuerunt, cui me. hoc est mentem squam solam nunc

pro me accipio inessiejudicavi: ac proinde hic nulla de iis dissicultas esse potest, sed omnino est concludendum ex hoc solo quod existam . quaedamque idea entis persectissimi, hoc est Dei, in me sit, evidentissimi demonstrari Deum etiam existere. Superest tantum ut examinem qua ratione ideam istam a Deo accepi; neque cnim illam sensibus hausi, nec unis quam non expectanti mihi advenit, ut solent rerum sensibilium idere,cum istae res externis sensuum organis occurrunt, vel occurrere videntur; nec

etiam a me efficta est, nam nihil ab illa detrahere, nihil illi superaddere plane possum, ac proinde superest ut mihi sit innata, quemadmodum etiam mihi est innata idea mei ipsius. Et sane non mirum est, Deum me creando ideam illam mihi indidisse, ut esset tanquam nota artificis operi suo impressa; nec etiam opus est ut nota illa sit aliqua res ab opere ipso diversia, sed ex hoc uno quod Deus me creavit, valde credibile est me quodammodo ad imaginem & similitudinem ejus factum esse, illamque similitudinem, in qua Dei idea continetur, a me percipi per candem sa- cultatem, per quam ego ipse a me percipior, hoc est, dum in meipsum mentis aciem converto non modo intelligo me esse rem incompletam , &ab alio dependentem, remque ad majora, & majora, sive meliora indefinite aspirantem, sed simul etiam intelligo illum , a quo pendeo, majora ista omnia non indefinit & potentia tantum , sed reipsa infinite in se habere, atque ita Deum esse; totaque vis argumenti in eo est, quod agnoscam fieri non posse ut existam talis naturae qualis sum,nempe ideam Dei in me habens, nisi revera Deus etiam existeret, Deus, inquam, ille idem eujus idea in me est, hoc est habens omnes illas persectiones quas .ego non comprehendere sed quocunque modo attingere cogitatione ιος. sum, & nullis plane desectibus obnoxius. Ex quibus satis patet illum fallacem esse non posse : omnem enim fraudem 3c deceptionem a desectu aliquo pendere lumine naturali manifestum est. Sed priusquam hoc diligentius examinem, simulque in alias veritates quae inde colligi possunt inquiram; placet hic aliquandiu in ipsius Dei contemplatione immorari,

44쪽

u ARTA. 2 eius attributa apud me expendere,&immensi hujus luminis pulchritudinem, quantum caligantis ingenii mei acies serre poterit, intueri, ad m, rati, adorare. Ut enim in hac sola divinae majestatis contemplatione summam alterius vitae felicitatem consistere fide credimus, ita etiam jam ex eadem licet multo minus persecta maximam, cujus in hac vita capaces λmus, voluptatem percipi posse experimur. MEDITATIO. IV.

De vero se falso.

ITa me his diebus assitefeci in mente a sensibus abdueenda, tamque

accuratὸ animadverti perpauea esse quae de rebus corporeis vere percipiantur , multoque plura de mente humana, multo adhuc plura de Deo cognosci, ut jam absque ulla dissicultate cogitationem a rebus imaginabilibus ad intelligibiles tantum, atque ab omni materia secretas convertam: & sane multo magis distinctam habeo ideam mentis humanae, quatenus est res cogitans, non extensa in longum, latum, &profundum, nec aliud quida corpore habens, quam ideam ullius rei comporeae r cumque attendo me dubitare, sive esse rem incompletam, & dc- pendentem, adeo clara & distincta idea entis independentis, & completi, hoc est Dei, mihi occurrit ε, & ex hoc uno, quod talis idea in me sit, sive quod ego ideam illam habens existam, adeo manifeste concludo Deum etiam existere, atque ab illo singulis momentis totam existentiam meam dependere, ut nihil evidentius, nihil certius ab humano ingenio cognosci posse confidam Jamque videre videor aliquam viam per quam ab ista contemplatione veri Dei, in quo nempe sunt omnes thesauri scientiarum δί apicntiae absconditi, ad caeterarum rerum cognitionem deveniatur. In primis enim agnosco fieri non posse ut ille me unquam fallat; in omni enim fallacia vel deceptione aliquid imperfectionis reperitur; &quamvis posse fallere nonnullum esse videatur acuminis aut potentiae a Rumentum, Proculdubio velle fallere, vel malitiam vel imbecillitatem testariar, nec Proinde in Deum cadit. Deinde experior quandam in me esse tacti Desi facultatem, quam certe, ut & reliqua omnia quae in me sunt, a cra aCCCPi; Cumque ille nolit me fallere, talem profecto non dedit, ut iam ea TC Re utor, possim unquam errare. Nec ullum de hac re dubium PereΠet misi inde sequi videretur, me igitur errare nunquam posseῖ nam

Hra ciciarique in me est, a Deo habeo, nec ullam ille mihi dederit er-

45쪽

ac MEDITATI

randi facultatem, non videor posse unquam errare. Atque ita prorsus quamdiu de Deo tantum cogito, totusque in eum me converto, nullam erroris aut falsitatis causam deprehendo; sed postmodum ad me reversus

experior me tamen innumeris erroribus esse obnoxium, quorum causam inquirens animadverto non tantum Dei, sive entis summὶ persecti realein, &positivam, sed etiam, ut ita loquar, nihili, sive ejus quod ab omni persectione summe abest, negativam quandam ideam mihi obversari, & me tanquam medium quid inter Deum & nihil, sive inter summum ens & non ens ita esse constitutum, ut, quatenus summo ente sum

creatus, nihil quidem in me sit, per quod fallar, aut in errorem inducar, sed quatenus etiam quodammodo de nihilo, sive de non ente participo, hoc est quatenus non sum ipse summum ens, desuntque mihi quamplurima, non adeo mirum esse quod fallar: atque ita certh intelligo errorem, quatenus error est, non esse quid reale quod a Deo dependeat, sed tantummodo esse defeetium, nec proinde ad errandum mihi opus esse aliqua facultate in hunc finem a Deo tributa , sed contingere ut errem ex eo quod facultas verum judicandi quam ab illo habeo, non si in me infinita. Verumtamen hoc nondum omnino satisfacit, non enim error est pura negatio, sed privatio, sive carentia cujusdam cognitionis, quae in me quodammodo esse deberet; atque attendenti ad Dei naturam non vid

tur fieri posse,ut ille aliquam in me posuerit facultatem quae non sit in suo genere persecta, sive quae aliqua sibi debita persectione sit privata; nam si quo peritior est artifex, eo persectiora opera ab illo proficiscantur, quid

potest a summo illo rerum omnium conditore factum esse quod non sit omnibus numeris absolutum' nec dubium est quin potuerit Deus me talem creare ut nunquam sallerer; nec etiam dubium est quin velit semper

id quod est optimum; anne ergo melius est me falli quam non fallit Dum

haec perpendo attentius, occurrit primo non mihi esse mirandum si quaedam a Deo fiant quorum rationes non intelligam; nec de ejus existentia ideo esse dubitandum, quod sorte quaedam alia esse experiar quae quare , vel quomodo ab illo facta sint non comprehendo ; cum enim jam sciam naturam meam esse valdὶ infirmam, & limitatam, Dei autem naturam esse immensam, incomprehensibilem , infinitam, ex hoc satis etiam scio innumerabilia illum polle quorum causas ignorem; atque ob hanc unicam rationem totum illud causarum genus quod a fine peti solet, in rebus Physicis nullum usum habere exi stimo; non enim absque temeritate me puto posse investigare fines Dei. Occurrit etiam non unam aliquam cre turam separatim, sed omnem rerum universitatem esse spectandam, quoties

46쪽

dies an opera Dei persecta sint inquirimus: quod enim sorte non immerito , si lotum esset, valde impersectum videretur, ut habens in mundotationem partis est persectissimum ἰ & quamvis ex quo de omnibus volui dubitare nihil adhuc praeter me & Deum existere certo cognovi, non pollum tamen, ex quo immensam Dei potentiam animadverti, negare quia multa alia ab illo facta sint, vel saltem fieri possint, adeo ut ego rationem partis in rerum universitate obtineam. Deinde ad me propius accedens, & qualesnam sint errores mei qui soli impersectionem aliquam in me arguunt investigans, adverto illos a duabus causissimul concurrentibus dependere , nempe a facultate cognoscendi quae in me est,&a ficultate eligendi, sive ab arbitrii libertate, hoc est ab intellectu, & simul voluntate; nam persolum intellectum percipio tantum ideas de quibusjudicium ferre possum, nec ullus error proprie dictus in eo praecia sic spectatoreperitur; quamvis enim innumerae fortasse res existant quarum ideae nullae in me sunt, non tamen proprie illis privatus, sed negativd tantum destitutus sum dicendus, quia nempe rationem nullam possum afferre , qua probem Deum mihi majorem quam dederit cogno-icendi facultatem dare debuisse; atque quantumvis peritum artificem esse intelligam, non tamen ideo puto illum in sngulis ex suis operibus omnes persectiones ponere debuisse quas in aliquibus ponere potest: Nec vero etiam queri possum quod non satis amplam & persectam voluntatem, sive arbitrii libertatem a Deo acceperim. nam sane nullis illam limitibus circumscribi experior. Et quod valde notandum mihi videtur, nulla alia in me in t tam persecta, aut tanta, quin intelligam persectiora, sive majora adhuc esse posse; nam si, exempli causa, facultatem intelligendi considero, statim agnosco perexiguam illam, & valde finitam in me esse, simulque alterius cujusdam multo majoris, imo maximae, atque infinitae ideam sermo, illamque ex hoc ipso quod ejus ideam sormare possim, ad Dei naturam pertinere percipio. Tadem ratione si facultatem recordandi, veI imaginandi, vel quaslibet alias examinem, nullam plane invenio quam non in me tenuem, & circumscriptam, in Deo immensam esse intcIIigam, sola est voluntas, sive arbitrii libertas, quam tantam in me verior tat nullius majoris ideam apprehendam; adeo ut illa praecipue sit, ratione Cinias imaginem quandam, & similitudinem Dei me referre in CIIvio et Dam quamvis major absque comparatione in Deo quam in meti, tiam Tatione cognitionis & potentiae quae illi adjunctae sunt, reddunt-UC Usam magis firmam & essicacem; tum ratione objecti, quoniam adiaca IC CAt Cndit; non tamen in se formaliter & praecise spectata major

D 1 videtur, Distrigod by Corale

47쪽

18 MEDITATIO'. videtur, quia tantum in eo consistit quod idem vel sacere, vel non saceres hoc est assirmare vel negare, prosequi vel fugere possimus, vel potius in eo tantum quod ad id quod nobis ab rntellectu proponitur assirmandum vel negandum, sive proseques dum vel fugiendum, ita seramur, ut a nulla vi externa nos ad id, determinari sentiamus. Neque enim opus est me in utramque partem serri posse ut sim liber , sed contra quo magis in unam propendeo , sive quia rationem veri & boni in ea evidenter intelligo, sive quia Deus intima cogitationis meae ita disponit, tanto liberius illam eligo; nec sanὸ divina gratia, nec naturalis cognitio unquam imminuunt libertatem, sed potius augent, & corroborant. Indifferentia autem illa quam experior, cum nulla me ratio in unam partem magis quam in alteram impellit, est infimus gradus libertatis, & nullam in ea pers otionem , sed tantummodo in cognitione defeetiam, sive negationem quandam testatur; nam si semper quid verum & bonum sit clarὰ viderem, nunquam de eo quod essetjudicandum vel eligendum deliberarem; atque ita quamvis plane liber, nunquam tamen indifferens esse possem. Ex his autem percipio nec vim volendi, quam a Deo habeo, per se spectatam causam esse errorum meorum; est enim amplissima, atque in suo genere persecta; neque etiam vim intelligendi; nam quidquid intelligo , cum a Deo habeam ut intelligam, procul dubio recte intelligo, nec in eo seri potest ut fallar: unde ergo nascuntur mei errores nempe ex hoc uno quod cum latius pateat voluntas quam intellectus, illam.non intra eosdem limites contineo, sed etiam ad illa quae non intelligo extendos ad quae cum sit indisserens, facile a vero & bono desseetit, atque ita &fallor & pecco . Exempli causa, cum examinarem hisce diebus, an aliquid in mundo existeret, atque adverterem ex hoc ipso quod illud examinarem, evidenter sequi me existere, non potui quidem non judicare illud quod tam clare intelligebam verum esse, non quod ab aliqua vi cxterna fuerim ad id coactus, sed quia ex magna luce in intellectu magna consequuta est propensio in voluntate, atque ita tanto magis sponte &libere illud credidi, quanto minus fui ad istud ipsum indifferens. Nunc

autem non tantum scio me, quatenus sum res quaedam cogitans, existere, sed praeterea etiam idea quaedam naturae corporeae mihi obversatur, contingitque ut dubitem an natura cogitans quae in me est , vel potius quae ego ipse sum, alia sit ab ista natura corporea, vel an ambae idem lint; & suppono nullam adhuc intellectui meo rationem occurrere, quae

mihi unum magis quam aliud persuadeat, certe ex hoc ipsio sum indisserens ad utrumlibet assirmandum vel negandum, vel etiam ad nihil de ea

48쪽

Qu ARTA. 29re judicandum. Quinimo etiam haec indifferentia non ad ea tantum se extendit, de quibus intellectus nihil planὶ cognoscit, sed generaliter ad

omnia quae ab illo non satis perspicue cognoscuntur eo ipso tempore, quo de iis i voluntate deliberatur; quantumvis enim probabiles conjectura metrahant in unam partem, sola cognitio quod sint tantum conjecturae, non autem certae atque indubitabiles rationes, sussicit ad assensionem meam in contrarium impellendam r quod satis his diebus sum expertus, cum illa omnia quae prius ut Vera quam maxime credideram,

propter hoc unum quod de iis aliquo modo posse dubitari deprehendis. sem, plant selia esse supposui. Cum autem quid verum sit, non satis clare &distincte percipio, si quidem ajudicio serendo abstineam, clarum est me recte agere, & non falli; sed si vel assi rmem , vel negem, tunc libertate arbitrii non recte utor; atque si in eam partem quae falsa est me convertam, plane fallor; si vero alteram amplectar, casu quidem incido in veritatem, sed non ideo culpa carebo, quia lumine naturali manis stum est perceptionem intellectius praecedere semper debere voluntatis , determinationem; atque in hoc liberi arbitrii non recto usu privatio illa inest quae formam erroris constituit, privatio, inquam , inest in ipsa operatione quatenus a me procedit, sed non in facultato quam a Deo accepi, nec etiam in operatione quatenus ab illo dependet: neque enim habeo causam ullam conquerendi quod Deus mihi non majorem vim intelligendi, sive non majus lumen naturale dederit quam dedit, quia est de ratione intellectus finiti ut multa non intelligat, & de ratione intellectus creati ut sit finitus; estque quod agam gratias illi qui mihi nunquam quicquam debuit pro eo quod largitus est, non autem quod putem me ab illo iis esse privatum, sive illum mihi ea abstulisse quae non dedit. Non habeo etiam causam conquerendi quod voluntatem dederit latius patentem quam intellectum, cum enim voluntas in una tantum re, & tanquam in indivisibili consistat, non videtur serre ejus natura ut quicquam ab illa demi possit; & sanὸ quo amplior est, tanto majores debeo gratias ejus clatori. Nec denique etiam queri debeo, quod Deus mecum concurrat ad cIiciones os illos actus voluntatis sive illa judicia in quibus fallor: illi enima eius m nt omnino veri, &boni, quatenus a Deo dependent, & major in me quodammodo persectio est quod illos possim elicere quam si non Possem ; Privatio autem, in qua sola ratio formalis salsitatis Sculpae conisiit , multo Dei concursu indiget, quia non est res, neque ad illum relata' t Cala Iam privatio, sed tantummodo negatio dici debet, nam sane nullari Persectio in Deo est, quod mihi libertatem dederit assentiendi vel non D 3 assen-

49쪽

MEDITATIO assentiendi quibusdam, quorum claram & distinctam perceptionem in intellectu meo non posuis, sed proculd ubio in me impersectio est, quod

ista libertate non bene utar, & de iis quae non recte intelligo judicium se- eam. Video tamen fieri a Deo facile potuisse ut etiamsi manerem liber, &cognitionis finitae, nunquam tamen errarem, nempe si vel intellectui meo claram & distinctam perceptionem omnium de quibus unquam essem deliberaturus indidisset; vel tantum si adeo firmiter memoriae impressisset de nulla unquam re esse judicandum quam clare & distincte non intelligerem, ut nunquam ejus possem oblivisci; & facile intelligo me, quatenus rationem habeo totius cujusdam, persectiorem futurum fuisse,qciam nunc sum, si talis a Deo factus es em . Sed non ideo possum negare quin major quodammodo persectio sit in tota rerum universitate, quod quaedam ejus partes ab erroribus immunes non sint, aliae vero sint, quam si omnes plane similes essent, & nullum habeo j us conquerendi quod eam me Deus in mundo personam sustinere voluerit quae non est omnium praecipua, & maximὸ persecta, ac praeterea etiam ut non possim ab errois ribus abstinere, priori illo modo qui pendet ab evidenti eorum omnium perceptione, de quibus est deliberandum, possum tamen illo altero quirendet ab eo tantum quod recorder quoties de rei veritate non liquet, judicio serendo esse abstinendum; nam quamvis eam in me infirmit tem esse experiar ut non possim semper uni & eidem cognitioni defixus

inhaerere, possiim tamen attenta & saepius iterata meditatione efficere ut ejusdem, quoties usus exiget, recorder, atque ita habitum quemdam non errandi acquiram: qua in re cum maxima & praecipua hominis persectio consistat, non parum me hodierna meditatione lucratum esse existimo ,

quod erroris & falsitatis causam investigarim: & sane nulla alia esse potest ab ea quam explicui; nam quoties voluntatem in judiciis serendis ita contineo ut ad ea tantum se extendat quae illi clarh& distincte ab intellectu exhibentur, fieri planh non potest ut errem, quia omnis clara, & distincta perceptio procul dubio est aliquid, ac proinde a nihilo esse non potest, sed necessario Deum auctorem habet, Deum, inquam, illum summe persectum, quem fallacem esse repugnat; ideoque proculdubio est vera. Nec hodie tantum didici quid mihi sit cavendum ut nunquam fallar, sed simul etiam quid agendum ut assequar veritatem; assequar enim illam profecto si tantum ad omnia quae persecte intelligo satis attendam, atque illa a reliquis quae confusius & obscurius apprehendo, secernam. Cui rei diligenter imposterum operam dabo.

50쪽

v I N T a. 3IMEDITATIO V. De essentia rerum materialium, se iterum de Deo quod existat. M Ulta mihi supersunt de Dei attributis, multa de mei ipsius, sive mentis meae natura investiganda, sed illa sorte alias resumam, jamque nihil magis urgere videtur postquam animadverti quid cavendum atque agendum sit ad assequendam veritatem quam ut ex dubiis,in quae superioribus diebus incidi, coner emeris, gere, videamque an aliquid certi de rebus materialibus haberi possit. Et quidem priusquam inquiram, an aliquae tales res extra me existant, considerare debeo illarum ideas quatenus sunt in mea cogitatione, & videre quaenam ex iis sint distinctae, quaenam confusiae. Nempe distincte imaginor quantitatem, quam vulgo Philosophi appellant continuam, sive ejus quantitatis, aut potius rei quantae extensionem in longum , latum, &prolandum; numero in ea varias partes; quasi bet istis partibus magnitudines, figuras, situs, & motus locales, motibusque istis quasibet durationes assigno. Nec tantum illa sc in genere spectata mihi planὸ nota &perspecta sunt,sed praeterea etiam particularia innumera de figuris, de numero , de motu, & similibus attendendo percipio, quorum veritas adeo aperta est, & naturae meae consentanea, ut dum illa primum detego, non tam videar aliquid novi addiscere, quam eorum quae jam ante sciebam reminisci, sive ad ea primum advertere quae dudum quidem in me erant, Iicet non prius in illa obtutum mentis convertissem. Quodque hic maxime considerandum puto, invenio apud me innumeras ideas quarumdam rerum, quae etiamsi extra me sortasse nullibi existant, non tamen dici possunt nihil esse; & quamvis a me quodammodo ad arbitrium cogitentur, non tamen a me finguntur, sed suas habent veras & immutabiles naturas: ut cum, exempli causa, triangulum imaginor, etsi sortasse talis figura nullibi gentium extra cogitationem meam existat, nec unquam extiterit, est tamen profecto determinata quaedam ejus natura, sive essentia, sive forma, immutabilis & aeterna, quae a me non efficta est, nec mente mea dependet, ut patet ex eo quod demonstrari possint variae proprietates de isto triangulo, nempe quod ejus tres anguli sint aequales duobus rectis; quod maximo ejus angulo maximum latus subtendatur, &s miles, quas velim nolim clare nunc agnosco, etiamsi de iis nullo modo antea cogitarim cum triangulum imaginatus sum, nec proinde a me sus

SEARCH

MENU NAVIGATION