- 아카이브

Renati DesCartes Opera philosophica Renati Des Cartes Meditationes de prima philosophia, in quibus Dei existentia, & animae humanae ° corpore distinctio, demonstrantur. His adjunctae sunt variae obiectiones doctorum virorum in istas de Deo & anima de

발행: 1670년

분량: 469페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

3r MEDITAT 1 oper organa sensuum istam trianguli ideam advenisse,quia nempe corpora triangularem figuram habentia interdum vidi; possum enim alias innumeras figuras excogitare, de quibus nulla suspicio esse potest quod mihi unquam per sensus illapsae sint, At tamen varias de iis, non minus quIm

de triangulo, proprietates demonstrare: quae sane omnes sunt verae, quandoquidem a me clare cognoscuntur, ideoque aliquid sunt, non merum nihil: patet enim illud omne quod verum est, esse aliquid; & jam su-

se demonstravi illa omnia quae clare cognosco esse vera; atque quamvis id non demonstrassem, ea certe est natura mentis meae ut nihilominus non postem iis non assentiri, saltem quamdiu ea clare percipio; meminique me semper; etiam ante hoc tempus, cum sensuum objectis quam maxime inhaererem , ejusmodi veritates, quae nempe de figuris, aut numeris, aliisve ad Arithmeticam, vel Geometriam, vel in genere ad puram atque abstractam Mathesim pertinentibus evidenter agnoscebam,

pro omnium certissimis habuisse. Jam vero si ex eo solo, quod alicujus rei ideam possim ex cogitatione mea depromere, sequitur ea omnia quae ad illam rem pertinere esare & distincte percipio, revera ad illam pertinere, nunquia inde haberi etiam potest argumentum quo Dei existentia probetur Certe ejus ideam, nempe entis summe persecti, non minus apud me invenio, quam ideam cujusvis figurae aut numeri; nec minus clare & distincte intelligo ad ejus naturam pertinere ut semper existat, quam id quod de aliqua figura aut numero demonstro ad ejus figurae

aut numeri naturam etiam pertinere; ac proinde, quamvis non Omnia

quae superioribus hisce diebus meditatus sum vera essent, in eodem ad minimum certitudinis gradu esse deberet apud me Dei existentia, in quosuerunt hactenus Mathematicae veritates. Quanquam sane hoc prima fronte non est omnino perspicuum, sed quandam sophismatis speciem restri. Cum enim assuetus sim in omnibus aliis rebus existentiam ab essentia distinguere, sacile mihi persuadeo illam etiam ab essentia Dei sejungi

posse, atque ita Deum ut non existentem cogitari: sed tamen diligentius attendenti fit manifestum non magis posse existentiam ab essentia Dei separari, quam ab essentia trianguli magnitudinem trium ejus angulorum aequalium duobus rectis, sive ab idea montis ideam vallis: adeo ut non

magis repugnet cogitare Deum hoc est ens summe persectum cui desit existentia hoc est cui dest aliqua persectio) quam cogitare montem cui dest vallis. Verum tamen ne possim quidem cogitare Deum nisi existentem, ut neque montem sine valle, at certe ut neque ex eo quod cogitem montem cum valle, ideo sequitur aliquem montem in mundo esse, ita neque

52쪽

neque ex eo quod cogitem Deum ut existentem , ideo sequi videtur, Deum existeret nullam enim necessitatem cogitatio mea rebus imponit;& quemadmodum imaginari licet equum alatum , et sit nullus equus habeat alas, ita sorte Deo existentiam possum a iungere , quamvis nullus Deus existat. Imo sophisma hic latet, neque enim ex eo quod non possim cogitare montem nisi cum valle, sequitur alicubi montem & vallem exi stere , sed tantum montem & vallem, sive existant, sive non existant, a se mutuo sejungi non posse; atqui ex eo quod non possim cogitare Deum nisi existentem, sequitur existentiam a Deo esse inseparabilem , ac proinde illum revera existere, non quod mea cogitatio hoc essiciat, sive ali quam necessitatem ulli rei imponat, sed contra quia ipsius rei, nempe, existentiae Dei, necessitas me determinat ad hoc cogitandum : neque enim

mihi liberum est Deum absque existentia hoc est ens summe persectum absque summa persectione) cogitare, ut liberum est, equum vel cum alis vel sine alis imaginari. Neque etiam hic dici debet necesse quidem esse ut ponam Deum existentem, postquam posui illum habere omnes persectiones, quandoquidem existentia una est ex illis; sed priorem positionem necessariam non fuisse : ut neque necesse est me putare figuras omnes quadrilateras circulo inscribi; sed posito quod hoc putem, necesse erit me fateri rhombum circulo inscribi, quod aperte tamen est falsum.

Nam quamvis non necesse sit ut incidam unquam in ullam de Deo cogitationem ς quoties tamen de ente primo & summo libet cogitare , atque ejus ideam tanquam ex mentis mea: thesauro depromere, necesse est, ut illi omnes persectiones attribuam, etsi nec omnes tunc enumerem, nec ad singulas attendam: quae necessitas plane sufficit ut postea, cum animadverto existentiam esse persectionem , recte concludam ens primum &summum existere: quemadmodum non est necessc me ullam triangulum unquam imaginari, sed quoties volo figuram rectilineam tres tantum angulos habentem conliderare, necesse est ut illi ea tribuam , ex quibus recte insertur ejus tres angulos non majores esse duobus rectis, etiamsi hoc ipsum tunc non advertam. Cum verb examino, quaenam figurae circulo inscribantur, nullomodo neccsse est ut putem omnes quadrilateras ex eo numero esse; imo etiam idipsum nequidem fingere pollum, quamdiu nihil volo admittere nisi quod clare & distincte intelligo: ac proinde magna differcntia est inter ejusmodi salsas positiones, R ideas veras mihi ingenitas, quarum prima & praecipua est idea Dei: nam sane multis m dis intelligo illam non esse quid fictilium a cogitatione mea dependens, sed imaginem verae & immutabilis naturae; ut, primo, quia nulla alia res

si potest

53쪽

34 MEDITATIO

potest a me excogitari ad cujus essentiam existentia pertineat praeter solum Deum; deinde quia non possum duos aut plures ejusmodi Deost in telligere; & quia posito quod jam unus existat, plane videam esse necessarium ut& ante ab aeterno extiterit, & in aeternum sit mansurus: ac

denique quod multa alia in Deo percipiam quorum nihil a me detrahi

potest, nec mutari. Sed vero quacumque tandem utar probandi ratione , semper eo res

redit, ut ea me sola planὶ persuadeant quae clare&distincte percipio. Et quidem ex iis quae ita percipio etsi nonnulla unicuique obvia sint, alia vero non nisi ab iis qui propius inspiciunt, & diligenter investigant, deteguntur ; postquam tamen detecta sunt, haec non minus certa quam illa existimantur. Ut quamvis non tam facile appareat in triangulo rectangulo quadratum basis aequale esse quadratis laterum, quam istam basim maximo ejus angulo subtendi, non tamen minus creditur postquam semel est perspectum. Quod autem ad Deum attinet, certe nisi praejudiciis obruerer, & rerum sensibilium imagines cogitationem meam omni ex parte obsiderent, nihil illo prius, aut facilius agnoscerem . nam quid ex se est apertius, quam summum ens esse, sive Deum ad cujus solius essentiam existentia pertinet, existere Atque quamvis mihi attenta conside ratione opus fuerit ad hoc ipsum percipiendum , nunc tamen non modo de eo aeque certus sum, ac de omni alio quod certissimum videtur; sed

praeterea etiam animadverto caeterarum rerum certitudinem ab hoc ipso

ita pendere, ut absque eo nihil unquam persecte sciri possit. Etsi enim ejus sim naturae, ut quamdiu aliquid valde clare & distinctὸ

percipio, non possim non credere verum esse, quia tamen ejus etiam sum naturae ut non possim obtutum mentis in eandem rem semper defigere

ad illam clare percipiendam, recurratque saepe memoria judicii ante facti, cum non amplius attendo ad rationes propter quas tale quid judicavi, rationes aliae afferri possiant quae me, ii Deum ignorarem, facile ab opinione dejicerent, atque ita de nulla unquam re veram & certam scientiam, sed vagas tantum & mutabiles opiniones haberem. Sic, exempli causa, cum naturam trianguli considero, evidentissime quidem mihi, utpote Geometriae principiis imbuto, apparet ejus tres angulos aequales esse duobus rectis; nec possiim non credere id verum esse quamdiu ad ejus demonstrationem attendo, sed statim atque mentis aciem ab illa deflexi, quantumvis adhuc recorder me illam clarissime perspexisse, facile tamen potest accidere ut dubitem an sit vera, si quidem Deum ignorem et possiim enim mihi persuadere me talem a natura factum esse ut interdum Disiligoo by Cooste

54쪽

terdum in iis fallar quae me puto quam evidentissime percipere, cum praesertim meminerim me saepe multa pro veris & certis habuisse, quae post modum aliis rationibus adductus falsa esse judicavi. Postquam vero percepi Deum esse, quia simul etiam intellexi cxtera omnia ab eo pendere, illumque non esse fallacem ; atque inde collegi illa omnia quae clare&distincte percipio necessario esse vera, etiamsi non at tendam amplius ad rationes propter quas istud verum esse judicavi, modo tantum recorder me clare & distincte perspexisse, nulla ratio contraria

afferri potest quae me ad dubitandum impellat,sed veram S certam de hoc habeo scientiam; neque de hoc tantum, sed & de relicuis omnibus quae memini me aliquando demonstrasse, ut de Geometricis & si milibus i quid enim nunc mihi opponetur Mene talem factum esse ut saepe fallar ' At jam scio me in iis quae perspicue intelligo falli non posse: me ne multa alias pro veris & certis habuisse, qui postea falsa esse deprehendi i atqui nulla ex iis clare & distincte perceperam, sed hujus regulae veritatis ignarus ob alias causas sorte credideram , quas postea minus firmas esse detexi. Quid ergo dicetur' anne ut nuper mihi objiciebam) me sorte somniare, sive

illa omnia quae jam cogito non magis Vera esse quam ea quae dormienti occurrunt' imo etiam hoc nihil mutat, nam certe quamvis somniarem,

si quid intellectui meo sit evidens, illud omnino est verum. Atque ita plane video omnis scientiae certitudinem & veritatem ab una veri Dei cognitione pendere, adeo ut priusquam illum nossem , nihil doulla alia re persecte scire potuerim. Jam vero innumera tum de ipso Deo, aliisque rebus intellectualibus, tum etiam de omni illa natura corporea, quae est purae Matheseos objectum, mihi plane nota & certa eL se possunt.

MEDITATIO VI. De rerum materialium existentia, ct reali mentis

a corpore distinctione. REliquum est ut examinem an res materiaita existant: & quidem jam ad minimum scio illas, quatenus sunt purae Matheseos objectum, posse existere, quandoquidem ipsas clare & distinctepcrcipio. Non enim dubium est quin Deus sit capax ea omnia efficiendi quae ego sic percipiendi sum capax ; nihilque unquam ab illo

fieri non posse judicavi, nisi propter hoc quod illud a me distincte percipi

55쪽

36 MEDITATIO

repugnaret. Praeterea ex imaginandi facultate, qua me uti experior dum circa res istas materiales versor, sequi videtur illas existere: nam attentius consideranti quidnam sit imaginatio, nihil aliud esse apparet quam quaedam applicatio facultatis cognostitivae ad corpus ipsi intime praesens ac proinde existens. Quod ut planum fiat, prim d examino differentiam quae est interima 'ginationem & puram intellectionem. Nempe, exempli causa, cum triangulum imaginor, non tantum intelligo illud esse figuram tribus lineis comprehensam, sed simul etiam istas tres lineas tanquam praesentes acie mentis intueor; atque hoc est quod imaginari appello. Si vero de chilio-gono velim cogitare, equidem aeque bene intelligo illud esse figuram constantem mille lateribus, ac intelligo triangulum esse figuram constantem tribus, sed non eodem modo illa mille latera imaginor, sive tanquam praesentia intueor: & quamvis tunc, propter consuetudinem aliquid semper imaginandi, quoties de re corporea cogito , figuram sorte aliquam consusE mihi repraesentem, patet tamen illam non esse chiliogonum, quia nulla in re est diversa ab ea quam mihi etiam repraesentarem, si de myrio-gono, alia ve quavis figura plurimorum laterum cogitarem; nec quicquam juvat ad eas proprietates, quibus chiliogonum ab aliis polygonis differt, agnoscendas. Si vero de pentagono quaestio sit, possum quidem ejus figuram intelligere, sicut figuram chiliogoni, absque ope imaginationis; sed possum etiam eandem imaginari , applicando scilicet aciem

mentis ad ejusquinque latera, simulque ad aream iis contcntam ε, &manifeste hic animadverto mihi peculiari quadam animi contentione opus esse ad imaginandum; qua non utor ad intelligendum: quae nova animi

contentio differentiam inter imaginationem & intellectionem puram clare ostendit. Ad haec considero istam vim imaginandi quae in me est, prout differt a vi intelligendi, ad mei ipsius, hoc est, ad mentis meae essentiam non requiri; nam quamvis illa a me abesset, procul dubio manerem nihilominus ille idem, qui nunc sum; unde sequi videtur illam ab aliquare a me diversa pendere; atque facile intelligo: si corpus aliquod existat cui mens sit ita comuncta ut ad illud veluti inspiciendum pro arbitriose applicet, fieri posse, ut per hoc ipsum res corporeas imaginer; adeo ut hic modus cogitandi in eo tantum a pura intellectione differat, quod mens, dum intelligit, se ad seipsam quodammodo convertat, respiciatque aliquam ex ideis, quae illi ipsi insunt; dum autem imaginatur, se convertat ad corpus, & aliquid in eo ideae vela se intellectae, vel sensu perceptae conforme intueatur. Facile, inquam, intelligo imaginationem ita

56쪽

SEXTA. Dperfici posse, siquidem corpus existat; & quia nullus alius modus aeque

conveniens occurrit ad illam explicandam, probabiliter inde conjicio corpus existere; sed probabiliter tantum, & quamvis accurate omnia investigem, nondum tamen video ex ea naturae corporeae idea distincta, quam in imaginatione mea invenio, ullum sumi posse argumentum quod necessario concludat aliquod corpus existere. Soleo vero alia multa imaginari praeter illam naturam corpoream, quae est purae Μatheseos objectum, ut colores, sonos, sapores, dolorem, &similia, sed nulla tam distin te; & quia haec percipio melius sensu, a quo

videntur ope memoriae ad imaginationem perventile; ut commodius de ipsis agam, eadem opera etiam de sensu est agendum, videndumque an ex iis quae isto cogitandi modo , quem sensum appello, percipiuntur

certum aliquod argumentum pro rerum corporearum existentia habere

possim. Et primo quidem apud me hic repetam quaenam illa sint quae antehac ut sensu percepta vera esse putavi, &quas ob causas id putavi ; deinde etiam causas expendam, propter quas eadem postea in dubium revocavi; ac denique considerabo quid mihi nunc de iisdem sit credendum. Priamo itaque sensi me habere caput, manus, pedes, & membra caetera, ex quibus constat illud corpus quod tanquam mei partem, Vel sorte etiam tanquam me totum spectabam a sensique hoc corpus inter alia multa corpora versari , a quibus variis commodis vel incommodis assici potest, &commoda ista sensu quodam voluptatis, & incommoda sensu doloris metiebar. Atque praeter dolorem & voluptatem sentiebam etiam in me famem, sitim, aliosque ejusmodi appetitus; itemque corporeas quasdam propensiones ad hilaritatem, ad tristitiam, ad iram, similesque alios affectus ἔ soris vero, praeter corporum extensionem, & figuras, S motus,

sentiebam etiam in illis duritiem, & calorem, aliasque tactiles qualitates; ac praeterea lumen , & colores, & odores, & sapores, & sonos, ex quorum Varietate caelum, terram, maria, & reliqua corpora ab invicem distinguebam: nec sane absque ratione ob ideas istarum omnium qualitatum quae cogitationi meae se offerebant, & quas solas proprie & immediate sentiebam, putabam me sentire res quasdam a mea cogitatione plane diversas, nempe corpora a quibus ideae istae procederent; experiebar enim illas absque ullo meo consensu mihi advenire, adeo ut neque pocsem objectum ullum sentire, quamvis vellem , nisi illud sensus organo esset praesens; nec possem non sentire cum erat praesens; cumque ideae sensu perceptae essent multo magis vividae & expressae, & suo etiam modo

magis distinctae, quam ullae ex iis quas ipse prudens & sciens meditando

57쪽

38 MEDITATI

eiungebam, vel memoriae meae impressas advertebam , seri non posse videbatur ut, meipso procederent; ideoque supererat ut ab aliis quibusdam rebus advenirent: quarum rerum cum nullam aliunde notitiam

haberem quam ex istis ipsis ideis, non poterat aliud mihi venire in mentem quam illas iis similes esse: Atque etiam quia recordabar me prius usum fuisse sentibus quam ratione, videbamque ideas quas ipse essingeham non tam expressas esse, quam illae erant quas sensu percipiebam, &plerumque ex carum partibus componi, facile mihi persuadebam nullam plane me habere in intellectu, quam non prius habuissem in sensu. Non etiam sine ratione corpus illud, quod speciali quodam jure meum appellabam, magis ad me pertinere quam alia ulla arbitrabar; neque enim ab illo poteram unquam sejungi, ut a reliquis; omnes appetitus & affectus in illo & pro illo sentiebam; ac denique dolorem & titillationem voluptatis in ejus partibus, non autem in aliis extra illud positis advertebam. Cur vero G isto nescio quo doloris sensu quaedam animi tristitia, &ex

sensu titillationis laetitia quaedam consequatur, curve illa nescio quae vellicatio vontriculi, quam famem voco, me de cibo sumendo admoneat,

gutturis vero ariditas de potu, Zt ita de caeteris, non aliam sane habebam rationem, nisi quia ita doetiis sum a natura; neque enim ulla plane ellassinitas saltem quam ego intelligam inter istam vellicationem , & cibi sumendi voluntatem, sive inter sensum rei dolorem inserentis, & cogitationem tristitiae ab isto sensu exortae. Sed & reliqua omnia quae de sensuum objectis judicabam, videbar a natura didicisse : prilis enim illa ita se habere mihi persuaseram, quam rationes ullas, quibus hoc ipsum probaretur, expendissem. Postea vero multa paulatim experimenta fidem omnem quam sensibus habueram labefactarunt. nam & interdum turres quae rotundae visae suerant e longinquo, quadratae apparebant e propinquo, & statuae permagnae in carum fastigiis stantes, non magnae e terra spectanti videban-tdr; & talibus aliis innumeris in rebus sensuum externorum judicia falli deprehendebam; nec externorum duntaxat, sed etiam internorum . nam quid dolore intimius esse potest' atqui audiveram aliquando ab iis quibus crus aut brachium fuerat abscissum , se sibi videri adhuc interdum dolorem sentire in ea parte corporis qua carebant; ideoque etiam in me non plane certum esse videbatur membrum aliquod mihi dolere, quamvis sentirem in eo dolorem. Quibus etiam duas maxime generales dubitandi causas nuper adjecit prima erat, quod nulla unquam dum vigilo me sentire crediderim, quae non etiam inter dormiendum possim aliis

58쪽

SEXTA. 39 aliquando putare me sentire; cumque illa quae sentire mihi videor insomnis, non credam a rebus extra me positis mihi advenire, non advertebam , quare id potius crederem de iis quae sentire mihi videor vigilando. A ltera erat, quod cum auctorem meae originis adhuc ignorarem , vel sal tem ignorare me fingerem, nihil videbam obstare quo minus essem natura ita constitutus ut fallerer, etiam in iis quae mihi verissima appare. bant. Et quantum ad rationes quibus antea rerum sensibilium veritatem mihi persuaseram, non dissiculter ad illas respondebam. Cum enim viderer ad multa impelli a natura quae ratio dissuadebat,non multum fidendum esse putabam iis quae a natura docentur. Et quamvis sensuum perceptiones a voluntate mea non penderent, non ideo concludendum esse putabam illas a rebus a me diversis procedere, quia sorte aliqua esse potest in meipso facultas, etsi mihi nondum cognita, illarum effectrix. Nunc autem postquam incipio meipsum, meaeque auctorem originis melius nosse , non quidem omnia quae habere videor a sensibus, puto esse temere admittenda; sed neque etiam omnia in dubium revocanda.

Et primo quoniam scio omnia quae clare & distinete intelligo, talia a Deo fieri posse qualia illa intelligo, satis est quod possim unam rem abiaque altera clare & distincte intelligere, ut certus sim unam ab altera esse diversam, quia potest saltem a Deo seorsim poni; & non refert a qua potentia id fiat, ut diversa existimetur; ac proinde ex hoc ipso quod sciam me existere, quodque interim nihil plane aliud ad naturam sive essentiam meam pertinere animadvertam, praeter hoc solum quod sim res cogitans, rectὴ concludo. meam essentiam in hoc uno consistere, quod sim res cogitans. Et quamvis sortasse s vel potius ut postmodum dicam, pro certo habeam corpus quod mihi valde arcth conjunctum est, quia tamen ex una parte claram & distinctam habeo ideam mei ipsius quatenus sum

tantum res cogitans, non extensa; & ex alia parte distinctam ideam corporis quatenus est tantum res extensia, non cogitans, certum est me a

corpore meo revera esse distinctum, &absque illo posse existerc. Praeterea invenio in me facultates specialibus quibusdam modis cogitandi praeditas. puta facultates imaginandi, & sentiendi,sine quibus totum me possum clare & distincte intelligere,sed non vice versa illas sine me, hoc est sine substantia intelligente cui insint: intellectionem enim nonnullam in suo formali conceptu includunt, unde percipio illas a me, ut modosa re distingui. Agnosco etiam quasdam alias facultates, ut locum mutandi , varias figuras induendi, & similes, quae quidem , non magis quam praecedentes, absque aliqua substantia cui insint possunt intelligi, nec

59쪽

o MEDITATIO proinde etiam absque illa existere: Sed manifestum est has, si quidem

existant, inelle debere substantiae corporeae sive extensae, non autem intelligenti, quia nempe aliqua extensio, non autem ulla plane intellectio in earum claro & distincto conceptu continetur. Jam vero est quidem in

me passiva quaedam facultas sentiendi, sive ideas rerum sensibilium recipiendi & cognoscendi, sed ejus nullum usu in habere possem, nisi quaedam activa etiam existeret, sive in me, sive in alio, facultas istas ideas producendi, vel efficiendi. Atque haec sane in me ipso esse non potest, quia nullam plane intellectionem praesupponit, & me non cooperante, sed cepe etiam invito ideae istae producuntur: ergo superest ut sit in aliqua substantia a me diversa, in qua quoniam omnis realitas vel sormaliter vel eminenter inesse debet, quae est objective in ideis ab ista facultate productis, ut jam supra animadverti vel haec substantia est corpus, sive natura corporea, in qua nempe omnia sormaliter continentur quae in ideis objective; vel certe Deus est, vel aliqua creatura corpore nobilior in qua continentur eminenter: atqui cum Deus non sit sallax, omnino manifestum est illum nec per se immediate istas ideas mihi immittere, nec etiam mediante aliqua creatura, in qua earum realitas objectiva non sor- maliter, sed eminenter tantum contineatur. Cum enim nullam plane facultatem mihi dederit ad hoc agnoscendum, sed contra, magnam propensionem ad credendum illas a rebus corporeis emitti, non video qua

ratione possct intelligi ipsum non esse fallacem , si aliunde quam a rebus corporeis emitterciatur: Ac proinde res corporeae existunt. Non tamen sorte, omnes tales omnino existunt, quales illas sensu comprohendo ; quoniam ista sensuum comprehensio in multis valde obscura est.&confusi; sed saltem illa omnia in iis sunt quae clare &distincte intelli go, id est omnia generaliter spectata quae in purae Matheseos objecto

comprehenduntur. Quantum autem attinet ad reliqua quae vel tantum particularia sunt,

ut quod sol sit talis magnitudinis, aut figurae &c. vel minus clare intellecta , ut lumen, sonus, dolor, & similia, quamvis valde dubia & incerta sint, hoc tamen ipsum quod Deus non sit fallax, quodque idcirco fieri non possit ut ulla falsitas in meis opinionibus reperiatur, nisi aliqua etiam sit in me facultas a Deo tributa ad illam emendandam , certam mihi spem ostendit veritatis etiam in iis assequendae. Et sane non dubium est quinca omnia quae doceor a natura aliquid habeant veritatis: Per naturam enim generaliter spectatam nihil nunc aliud quam vel Deum ipsum, vel rerum creatarum coordinationem a Deo institutam intelligo; nec aliud per

60쪽

per naturam meam in particulari, quis complexionem eorum omnium quae mihi a Deo sunt tributa. Nihil autem est quod me ista natura magis expresse doceat questi quod habeam corpus, cui male est cum dolorem sentior quod cibo vel potu indiget, cum famem aut sitim patior, di similia; nec proinde dubitare debeo quin aliquid in eo sit veritatis. Docet etiam natura per istos sensus doloris . famis, sitis, &e. Me non tantum adesse meo corpori ut nauta adest navigio , sed illi arctissime esse conjunctum, & quasi permixtum , adeo ut unum quid cum illo componam ; alioqui enim cum corpus laeditur, ego, qui nihil aliud sum quam res cogitans, non sentirem idcirco dolorem, sed puro intellectu laesionem viam perciperem, ut nauta visu percipit, si quid in nave frangatur ;& cum corpus cibo vel potu indiget, hoc ipsum expressὸ intelligerem . non confusos famis & sitis sensus haberem. Nam certe isti sensus sitis, funis, doloris, &c. nihil aliud sunt quam confusi quidam cogitandi m

di ab unione & quasi permixtione mentis cum corpore exorti. Praeterea etiam doceor a natura varia circa meum corpus alia corpora

existere, ex quibus nonnulla mihi prosequenda sunt, alia fugienda. Et

certe ex eo quod valde diversos sentiam colores, sonos, odores, sapores, calorem duritiem, & similia, rectὸ concludo, aliquas esse in corporibus, a quibus variae istae sensuum perceptiones adveniunt varietates iis respondentes, etiamsit sortἡ iis non similes; atque ex eo quod quaedam ex illis perceptionibus, mihi gratae sint, aliae in alae, plane certum est meum coiPus, sive potius me totum, quatenus ex corpore dc mente sum compositus, variis commodis & incommodis a circumjacentibus corporibus

assici posse.

Multa vero alia sunt quae etsi videar a natura doctus esse, non tamen revera ab ipsi sed a consuetudine quadam inconsiderath judicandi accepi, atque ideo falsa esse sicile contingit; ut quod omne spatium, in quo nihil plane occurrit quod meos sensus moveat sit vacuum; quod in corpore, exempli gratia . calido aliquid sit planε simile ideae caloris quae in me est: in albo aut viridi sit eadem albedo aut viriditas quam sentio; in amaro aut dulci idem sapor, & sede caeteris ; quod &astra& turres, &quaevis alia remota corpora ejus sint tantum magnitudinis & figurae, piam sensibus meis exhibent, &alia eiusmodi. Sed ne quid in hac re non satis distincte percipiam accuratius debeo definire quid proprie intelligam, cum dico me aliquid doceri a natura; nempe hic naturam strictius sumo, quam pro complexione eorum omnium quae mihiaDeo tributa sunt; in

F hac

SEARCH

MENU NAVIGATION