Petri d'Orville, jurisconsulti, Poemata

발행: 1740년

분량: 322페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

lι6 ADOPTIVORUM

Sed fuge, &, ut sugias, qua sit cognosce figura. Hac tibi non poterit delituisse diu.

Longus homo est, crassoque pedes abdomine tardos ιSed tamen & ficta cum gravitate, movet. Non secus Aetnaeis graditur Polyphemus in oris, Litore dum toto te, Galatea, fugat. Nec quidquam Rhodio concedit mole colosio; Tantus obit Creten aereus ille gigas. Nigra superciliis umbrantur tempora nigris; Cauda nigris setis teXit equina Caput. Porrigitur nasus, quem jure proboscida dicas. . Non frustra. procul hunc uncta culina trahIti Munia si quaeras; gerit inter poma Priapus, Regales inter quae tenet ille libros: Terret aves rubra metuendus falce Priapus r

262쪽

EPICEDIORUM

OBITUM

PETRI DOR VI LLI

MEMORIA,

Novi ipsus carminum editione per Iacobum Philippum

Frarrem consecrata. Ode.

I se felices, age Musa, saltus , Desidi Lethe quibus errat unda; Prata tranquilli celebrant choreis Herbida Manes. Sicubi scenam viridi coronat Laurus obtentu, geminusve crescit

Hinc & hinc vestrum simulante Pindum Aggere collis. Hic

263쪽

Hic erit vatum Iocus. Eminentis lGoa vincit species Homeri. Sceptra fert; magno sed ec illa tradit Saepe Maroni. Vinctus albentes edera capillos Teius gestit fidicen. Sonantes Appulus contra Latio remiscet. Pectine chordas. Laude pollentem plaga quae tenebit Cumque Dor villum, placitos Tibullo Seu canat versus, docili ve Flaccum Provocet ausu ;Nuntia laeto bona dicta vati.

Audiat Fratris quid amor Philippi

Praestet, extincti decus ut rapaci, Eximat orco. Uatibus donec Latiis manebit, Per novos olim reparanda casus,

Fama, Dorvillos sua non relinquet Gloria Fratres Aureo quales radiant Olympo Candidi Ledae Iuvenes, suamque

Alteri lucem, refluente flamma, Foenerat alter. JOANNEs BUHERIus. Praeses infulatus ..Senatus Burgundus.

264쪽

LIBER.

II. D. M.

DOrvilii Manes, ahi flebilis umbra Poetae,

Umbra per Elysium nune spatiata nemus, Ecquid, Persephones postquam te duxit in aulam Injiciens avidas Mors necopina manus, Et fortunatis postquam novus incola eampis , a pia formosam turba pererrat humum, Inter & inlustres vatum comes additus umbras Inmortale sacro concinis ore melos: Ulla tamen cari superest tibi cura Sodalis. Nec meus ex toto nunc quoque fluxit amor Ecquid adhuc nostrae non despicis otia Musae, Et facili versus excipis aure meos pNon ingrata tibi pietas tunc nostra futura est. Quaeque fero invita dona suprema manu. Quidquid id est, tenuis non adspernabere dextrae Munera, nec calami languidioris opus. At tibi quam mallem viventi nectere laurum, Atque hederae cultax cingere fronde comasi Aut, aestate nova Batavas delatus in oras, Laetus in amplexus, Petre, ruisse tuost Aut

265쪽

2 πAut tecum Amstella spatiari lentus in umbra, Vel, duce te, Latiae plectra movere lyrael Aut illic genium dulci curare Lyaeo,

Inter convictus pectora docta tui lFluminis ut noti viridante crepidine tecum, Amstela sive tuo, seu pater Ya tuo, Ingenuos inter lususque jocosque juvaret. Non tetrica serum ponere fronte diem lVana sed haec frustra fingentem gaudia, mortis Nuntia turbavit litera nigra tuae. Quae mihi confusam sic perculit aspera mentem,

Ut Iovis iniusto tactus ab igne stupet. Nam procul a caris pelago disjunctus amicis, Nescius Mul fati dum, Petre, dego tui:

Mors tua me gravius, quia serior accidit aures, Conficit. dc luctum praegravat atra meum. Et quia non gelido mandata cadentis ab ore Excipere, amplexu deficiente, datum est, Aut oculos saltem ictali rore madentes Condere, & extremum dicere voce Vale. Nec mea quod pietas pompam comitata feretri est. Hoc magis infelix invida fata queror. Per mare. quod spatiis patria me di itinet amplis, Regna per aequorei mota tridente Dei, Nereidumque domos, & glauca cubilia, testor, Per rapidos, sed qui vota tulere, notos:

Quum fugientem animam vicina morte trahebas, Franequcra invitum me tenuisse pedem.

Ο qui me Amstellam flentem deducat in urbem, Sistat di ad tumuli marmora, Petre, tui lo mea

266쪽

LIBER. 14

O mea quam largos manarent lumina fluctust Quot lacrimas plangens ad tua busta darem lTunc mea, nam dolor hic faceret me sponte disertum.

Clamaret manes vox miseranda tuos. Nec tamen haesurum premimus nunc pectore Vulnus,

Sed procul in querulos solvimus ora modos. Qua licet esse pio, pullata sordida veste Inserias pro me Musa datura tibi est.

Nam neque Orontea tumulum conspergere myrrha, Nec pretiosa tuo mittere vina rogo: Nec dare Panchaei mens est mihi turis honores, Aut Arabum cineri fiet odore tuo. Ultima sed veri statuam monumenta doloris Carmina, inexhaustis fletibus ora rigans. Quae tibi sinceri cultum testentur amici,

Et memori nomen vivere corde tuum.

Sed tibi Pegasides Divae Pene1da frondem, Lechaque de Pindi vertice dona, ferent: ossibus infundent latices Permessidos undae. Hinc tumulo surget populus alba tuo; Quae stabilem lauro crescenti misceat umbram. Et viridi sacram tegmine cingat humum. Ipse Venus myrtos, Paestanaque serta rosarum, Albaque cum violis lilia sparget Amor. At Critice, egregio quae decantata libello, Diva tibi cultu semper amata pio est; Maeviadum insulsos numeros & frigida scripta. Conditaque Arcadico carmina mille sono; Cuncta simul tradet flammis abolenda supremis, Non alio poterit solvere Iusta modo.

267쪽

EPICEDIORUM

2 2 Ut quondam Hispani nugacia carmina vatis, Bilbilis eximium quem stupet alta decus. Naugerit Bembique manus solamina grata Obtulit exsequiis, docte Catulle, tuis. A tua, Phoebe, sacri quid vates cura vocamur, D Vtera si Mystas non tegat alma tuos Dic ubi eras p cum Dorvilio depasceret artus, Aegraque letalis clauderet ora sitis. An i tu Aemonii ludens in vertice Pindi

Errrebas bifidi per loca culta Jugit

Aut potius cantu defessiis inertia somno Membra dabas, sacrae qua fuit humor aquae

Debueras certe venienti occurrere Leto, Demeteret carum ne tibi falce caput. Inque tuos iram melius converteret hostes ,

Deque rudi ferret julta tropaea grege. Phoebe vale; egregios rapiam cum Fata Poetas, Heu nimium Batavi nomina rara solii Spissa Vacerrarum duret cum turba malorum,

Nec percat rauco murmure rupta cohors;

Anseribus longae si dentur praemia vitae, Funere praccipiti si cadat albus olor; Da veniam fasib, nam quid pius esse laborem Numinis Aonii nomen inane puto. . Frustra noller amor, Pimpleides ite Camenae, Orgia nequicquam cur ego vana sequari

Ucstrum erat inmanes cantu evirare Sorores,

Flectere vel blanda numina dura prece. Stamina Domitio nentes fatalia Parcae Duxi si ent versa fila relecta colo.

268쪽

LIBER . 243

Tartareas Certe non tam cito raptus ad oras Nunc Phlegethonteum cerneret umbra lacum.

Tu quoque, cui doctas. rara virtute, solebat Dorvilius stabili jungere amore Deas: Eloquii lucrique potens, Cyllente, vatem Debueras Stygiis nunc prohibere vadis.

Nunc erat arbitrium Minoae avertere legis. Flexanima & Ditem voce movere trucem. Nunc erat o fidibus mulcere Acheronta canoris, Ac sera tergemini comprimere ora Canis.

Vana queror; neque enim Fati revolubile stamen, Ultima cum furvo venerit hora pede. Regna Deae inmitis non exoranda querelis, Aversaque pias respuit aure preces.

Namque animas justo si fas pensere dolore, Aut aliena foret si redimenda salus:

Tu certe alterna Fratrem nunc morte redemtum

Tyndaridae velles restituisse modo: optaresque tuis Lachesis quae demeret annis, Redderet haec Petro fila, Iacobe, tuo. Qua licet, ille tamen per te, mihi Crede, reduci, Et quam concedunt Fata, redire viam. Taenarii poterit fauces erumpere Averni, Postque obitum docti vivere in ore choricCollige tersa tui limata Fratris ab arte Carmina, quae variis luserat ille modis. Cuncta simul Famae quam primum expone theatro: Hoc te Castalidum publica vota rogant. Non alia poteris Manes pietate mereri, Non alio Frater poscet honore coli.

269쪽

EPICEDIORUM

Plaudet ab Elysiis Broukhusia Musa viretis, Franciaque officio Calliopea tuo. Hoogstratana modos demirans umbra venustos, Discipulo lauri cinget honore caput. Ingenio ad sui gens cari Ulamingus amici, Secreti nemoris laetior antra colet. Nos quoque, qui sacras veneramur Apollinis artes, Dicemus laudes, quo decet, ore tuas. Fac nobis igitur redivivum cernere Fratrem, Detur & a docto, qua patet, orbe legi. P. BURMANNus. FR. F. FR. N.

270쪽

LIBER. r

P. U. D. ac Poetae suavissimi. Uales sonoro murmure limpidaa De fonte vivo prosiliunt aquae, Pronaeque delabuntur altas Per salebras & acuta saxa; Iusto coactae donec in alveo, Gratum colonis flumen & adcolis, Per rura, per tractus ic urbes Fructiferis spatiantur undis: Talis benigno sonte scaturiens Virtutis altae nobilis indoles Iam nunc labores 8c triumphos Λ teneris meditatur annis;

SEARCH

MENU NAVIGATION