Petri d'Orville, jurisconsulti, Poemata

발행: 1740년

분량: 322페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

2os Quin tua Musarum se cura levamine laxet, Quaesitasque novis dotibus ornet opes: ornat opes, lautamque domum fundamine fulcit, Quod nequeat vicibus sors agitare suis. Sic quem Mnemonidae genio ad meliora rapaci Subductum curis ad sua sacra trahunt, Nunc Themis ad vitae producit jura beatae: Non quae clamoso sit valitura soro; Sed quae secessus juvet, exornetque Sororum,

Privatoque serat commoda certa bono.Quae tamen insoliti nisus, mixtique laboris

Haec tanta ad studium nobile caussa fuit An tua te virtus ad Musica castra sequacem; Fratris an exemplum, Petre; an utrumque trahit Aemula Pieriae ducit te gloria palmae,

Et Genius, Fratri qui comes, ille Tibi est.

Ille per obstantes nimbos jam luce corusca Baccisera in Pindi vertice fronde nitet. Tu premis aequali passu vestigia, nec te Distinet augendae spes male suada rei. Contendisque alacer geminato pignore vires

Exserere, M vates inter habere locum. Perge age : non dubiis effulget meta coronis, Et favor hic, resonans plausibus, omen habet. Certet honor meritis in carmine, certet amore Laudis, & in segetem posteritatis eat. Quae dubitet, nervusne sonet animosior oestro, An vena numeri candidiore fluant.

Dorvilii Fratres, Latiis decora ampla Camenis E Batavo a vobis sunt reditura solo.

232쪽

LIBER.

2O7 Fama per ambiguos securo tramite calles Firmet ad Aonidum culta vireta gradum. Ornatosque boni titulis aequique sequatur Laude sua, di cultu divite tuta quies. Η R. SNAEENBURO.

XIII. A DPraestantissimum ornari Sumqua Iuvenem

Amicum integerrimum, Ctis adscriptum. Domitii, placido cui ridet lumine Phoebus Cumque Jovis nato Pleiadosque Themis. Cui nunc cum celebri plaudit pater Amstela Rheno;

Faustaque cui socius gaudia cunctus agit. Si vacat, huc oculos posito converte rubore, Inque tua laudes accipe luce tuas. Esse aliquid quicumque petant, ex artibus uni Pectora praeclaris fixa tenere solent. Et, cui contigerit placita praecellere dote, Gloria. vel magnae, praemia, dantur opes. Hos

233쪽

Hos juvat, abreptos auri radiantis amore, . Privatae insomnes invigilare rei. Nec vanas agitant avido sub pectore currae , ISplendida pro gnavo lucra labore ferunt. Divitiis alii spretis res noscere priscas, Palladioque placet nomen habere choro.

Alter Apollinei capitur dulcedine plectri,

N iique, nisi argutum condere Carmen, amat.

Est aliis studium civilia discere jura,

inque foro celebri verba diserta loqui. omnibus his sua palma datur, laudemque cupitam Quisque refert, studiis aptaque dona suis. Quique ea promeruit, se vertice sidera coeli Tangere, di hac superis censet ab arte parem. At tibi quae curis operosis digna dabuntur

Praemia, quas animo nobiliore foves; Cui non suffecit peregrinis posse Parare Mercibus immensas per maris aequor opes lHas vulgus sitiat solas, miretur aVarus.

Non tam stulta animi, Petre, libido tui. Quaeris opes s studiis sed cor mollire severis Pluris habes, mores dc didicisse bonos. Candidus hoc pudor ille probant, atque ardor honesti, Sinceroque ledens pectore rara fides. Divitiasque tuo proprias quaesisse labore,

Quam caecae mavis debitor esse Deae. Hinc tibi Grajorum curae est peragrare vireta, Amplaque Romani pascua obire soli. Unde tuae carpas laetissima pabula menti, Et stabiles, quamvis sors vaga mutet, OUS. Nec

234쪽

Nee studio hoc lassiis generoso scandere nisu Culmina Pierii montis ad alta paras. Spiritus & quoties Phoebi tuus ignibus ardet,

Carmina facunda voce venusta canis

Haereat ut merito dubius quis, carmina Fratris, An tua ab ingenio sertiliore fluant. Scilicet, ex aliqua Germani gloria parte Ne superet laudes, aemule Petre, tuas, Illi contendis pulcro certamine, doctis Quaerat uter curis praemia plura sibi. Sunt tituli testes hodierna luce recepti, Quos modo juridica Frater in arte tulit. Nec tamen hunc, quod docta probant monumenta,de rem Indigno, Themidos Mysta, labore capis. Hoc etenim suasit stimulans tua pectora virtus, Actaque promeritae per sua laudis amor.

Laudis amor meritae magno te ardore replevit

Uolvere Romulei nobile juris opus;

Ac post Mercurio collatae tempora curae

In studiis noctem continuare die, Ut penitus scires jussas a Caesare leges, Et bene consultis quae placuere viris. Vidit & hanc Dea justa operam, tantosque labores, Differrique ultra non tua vota tulit: Teque suum prono compellans numine Mystam, Parva tibi quamvis . praemia magna dedit. Parva tibi haec certe sunt praemia, summus Apollo Cui dona acceptis uberiora parat, Atque alii, multa quis cum prece tura dedisti, Et quorum es pactus munera saepe, Dei.

235쪽

x Hi tibi promissis si stant, ut numina oportet, Prae multis varia dote beatus eris. F. V. OUDENDOR P.

Amico integerrimo. uam summis in uiroque Dra honoribus insigniretur. OUid servor acer nobilis ingeni,

Et cura pernox, & labor improbus, Vigorque mentis possit altae, Egregie tua, Petre, monstrant empla: quem jam laus manet incluta, Et fama claris tollit honoribus , Interque sacros jam reponit Ex merito Themis aequa mystas. Gratantur omnes, quis tua cognita est Virtus, honores & titulos tibi Novos adepto, gratulantur Et patriae pariter , Ρatrique. Et nos silentes cerneret haec dies 3 Non sic: canamus, plausibus di novis

236쪽

Gratantium voces sequamur,

Tristitia in pelagus fugata. 3am jam vetustum da mihi Caecubum . Ut rore dulcis nectaris imbuari Plectroque festivo celebrem Teque, tuamque diem. Sodalis. Num fallor Z an me surripuit mihi. Atque ipsa egenum copia reddidit p' Quum plena sit nobis tuarum Materia, & seges ampla laudum.

Fecunda talis rura perambulans Bos, huc & illuc, quo rapit impetus, Vagatur, & saltus pererrans ore metit dubitante gramen rErrorque talis florilegas apes, Dum prata passim roscida pervolant. Et mella multo e flore carpunt, Ambiguas tenuisse suevit:

Nam sive mores pectoris aurei, Seu vis remotae rara scientiae Nos detinet, miramur usque,

Et dubii pariter tenemur, Primumne dotes concinere ingeni , Pectusne pura candidius nive, Cui nunc videre est vix secundum,

Conveniat celebrare cantu.

venam polito carmine divitem, Doctis probatam plus vice simplici.

Prudens tacebo, nec faventes Est animus memorare Musias.

237쪽

Invasit ingens pectora scilicet Laudis cupido, non opibus vagis, Ast eruditis comparandae, Quae nequeunt periisse, chartis. Hinc blandientis dona pecuniae, Quae saepe mentes prohi pudori abripit, Scientiarum incensum amore Flectere non potuere, nec te Mutare quidquam. At, propositi ten , Partem diei non nimium anxio, Sed, quo decet. quaeris labore Addere opes opibus paternis; Partem severis rite scientiis Impendis, aut te, forte negotiis Duris satigatum, Canentem Pieriae recreant Camenae. O quam beatus jure vocaberis lIn quem tot unum munera contulit Numen benignum, quemque large Multiplici cumulat favore. Quid longiori carmine te morer, Et vota lentus debita disseram, uae rite poscunt tot per annos Foedera amicitiae probatae Ut nempe coeptis Mercurius tuis Adspiret; ut te provehat altius Favente cum Phoebo, dc Dearum Aonidum, Thcmis aequa, turba. DANIEL SIMON SIBERSMA. XV.

238쪽

LIBER. Carissimo Fratri

Raum P. V. D. renunciaretur. DIvitiis sine fine dies noctesque parandis Instet, ic haec animum cura perennis agat, Si cui selicem videatur reddere sola Vix domino, Frater, copia nota suo. At diversa tibi placuere 3 ac te sibi quamvis Vindicet Atlantis Pleionesque nepOS, Et patriis studeas augendis rebus honeste, .

Quanta ferant vitae Commoda, gnaruS, Opes, Non tamen evaluit tantum pervertere sensus Nummorum nummis non satianda fames,

Ut tibi dilectas possis liquisse Camenas, Totus & in solis sordidus esse lucris: Musica sed miscens peragendis otia rebus Iucunda recreas pectora lassa vice, Atque Aganippeo curarum liber in antro Aspera fortunae posse levare caves. Ut Juvat Aoniis spatiari molliter hortis, Purpuream pingit flos ubi semper humum iEt modo Apollinei mulcent qua gutture cycni Aera, miranti combibere aure sonos lΕt modo Gorgonei saturum de sonte caballi

Carmina Pieria dicere digna lyra l

239쪽

ADOPTIVORUM

Nam tibi non parce silenti indulsit Apollo,

Ora quibus vatum sacra rigantur, aquas. At non contento pretiosa per otia Musis

Demeruisse, Themin demeruisse sedet. Quaeque olim populo posuit servanda Quirino Noscere jura tibi maxima cura fuit. Et coeptum bene cessit opus; nec se tibi Diva Dissicilem, Musa conciliante, dedit. Protinus at legum discussit luce tenebras, Inque sui duxit te penetrale sacri: En nostros, ait, Aonidum cape cultor honores; Non mihi cum Musis gratia nulla tuis. Parnasi, memini, quum vertice templa tenebam, Et sacra per populos carmine jura dabam: Tunc quum, servatis aegre Pyrrhaque viroque, Ultrix omne hominum perdidit unda genus. Inde meos versus cessi montemque Camenis; At vetus ille loci mansit & artis amor; Et . si quis me adeat parili succensus amore, Tangor, & hunc titulis pronior orno meis. Tu modo delati non umquam oblitus honoris, Pectore constanti jusque piumque cole, Nec spes Attalicae valeat te flectere gazae,

Numinis ut monitus non sequerere mei:

Quemque vides nostrum tibi conciliasse favorem, Castalidum semper fac vencrere chorum. Sint rata jussa Deae. sed erunt rata; namque suturi Omina praetcritum non dubitanda dedit. Sie tibi sit praesens fausto decus alite partum,Scmper & in majus provehat almus Honor:

240쪽

LIBER. Sic pleno saveat dives tibi Copia cornu;

Sic ratibus parcat ventus & unda tuis: Sic Musae studiis adspirent nobilia otii, Aeternetque tuae carmina Fama lyrae: Sic quae quisque tibi festiva hac luce vovebit, Haec duplici reddat foenore vera Deus. JAc. PHIL. D ORVILLE. XVI.

BERNARDUS MONETA

DE EPICEDIO IN

Domitii Fratres, ne exstinctum credite Uatem: Vestro immortalis carmine semper orit.

SEARCH

MENU NAVIGATION