Petri d'Orville, jurisconsulti, Poemata

발행: 1740년

분량: 322페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

36 ELEGIARUM

Non etenim semper fallunt praesagia noctis; Saepe sed eventus illa habuere suos. Ast bene succedit. nostro, puto, Phoebus amori Consulit, & vacuas noluit esse preces. Jamque ferunt gratum medicamina docta levamen, Herbaque speratam jam quoque praestat opem. Iam minus exurit sicco febris igne medullas, Iamque vices variat, jam furor omnis abit. Ditagiunt omnes, sebri sugiente, dolores, Et dant laetitiae cura metusque locum. Jam vigor dc veteres redeunt in corpora vires, Nascitur & rursum vivus in ore color. Sed, mihi quod superest, communia gaudia, Iane, Ut carpam, Phozbo nunc sua dona feram.

ELEGIA VI.

AD FRATREM

, In Britanniam prosciscentem. Non satis est igitur, quod te tua Leida frequenter Eripiat nobis, detineatque diu :

Nec nisi jam toto venias huc rarus in anno, Nec nisi per paucos conspiciare dies. Ibis enim . atque alibi, nunc certe debita nobis,

Tempora traduces, di procul orbe tuo; vise

62쪽

Uisere semotos trans coerula longa Britannos Certus, & ancipites sollicitare vias.

Nec te cura tuae patriae nostrique moratur, Nec male securis aequora aranda vadis.

At mihi, nescio quae, fingebam gaudia demens, Gaudia per celeres diripienda Notos. Et mihi dicebam: Iam lacidae rursus ab oris Nostra aderit Frater gloria. noster amor Speratosque diu vultus spectare licebit, Delitiisque meis, illius ore, frui. Nec properata nimis rumpet via gaudia rursus: Implebit justam temporis ille moram.

Serus Leidanas iterum contendet Athenas, Ut reddat studiis se, velut ante, suis. Et modo complcXus animo meditabar amicos,

Et modo dilectis oscula danda genis; Et modo, quae facerem, dulcissima verba parabam; Festivosque inter Bacchica dona jocos. Talia, me miserum i sed non ventura, Vctam, Nutribamque meo vota caduca sinu. Ahi quoties blandis hortabar tempora dictis lΑhi quoties Phoebi stare querebar equos lAt tibi nunc quoties ventosque undasque timebo lTuque mihi trepidi caussa pavoris eris lI tamen, I selix, quoniam tam certus abire es rNullaque perturbet foeda volucris iter. Corvus ab aurora faustum tibi concinat omen. Collustrent placidum sidera dextra polum. Dum curras, Eurus spiret tibi solus in alto: Hic agat ad portus coemia prona suos:

63쪽

38 ELEGIARUM

Impleat hic modico turgentia carbasa vento Cetera turba suo carcere clausa fremat.

Hoc jubeas, oro, vinclis qui flamina fraenas, Imperioque domas, Aeole magne, tuo. Tuque adco, Theti glauca, fave, cursumque secunda. Quoque magis faveas, est pia caussa viae.

Nam neque vanus amor rerum, stultusque, novarum

Impulit, aut illic desidiosus aget:

Nec foedi quaestus scelerata mcnte petuntur: Deserit aut patriam transfuga turpis humum. Ibit, ut invisat, quibus ora Britanna superbit, Non leviter claros Palladis arte viros; Lustret &, antiqui decus ostentantia secti, Tot Latiae, Grajac tot monimenta rei; Et quac praeterea studiis sunt apta juvandis, Atque animum possint excoluisse suum. Est dc Frater ibi, multis haud visus in annis. Hic quoque non cursus ultima causia fuit. Et quis non, blandis fratrem circumdet ut ulnis, Sponte volit terrae serre marisque mala po quam, si liceat, pinum conscendere eandem Nunc possem, dubias nec timuisse vias; Et tecum cari Fratris complexibus iisdem Haerere, inque vicem basia ferre pia. Haec olim nobis. at te jam nil moror ultra. Propositaeque imple coepta decora viae. Nunc, Neptune, precor, Pacatum mitte per aequor; Sic tinguat madidam bos tibi multus humum: Dimidiumque animae conserva mitis in illo, Inque uno fratres perdere parce duos.

64쪽

Et tibi, si pereat, procul absint omina verbis, Dedecus aeternum, nec leve crimen erit. At si servaris, pariter quod Delius ipse, Et pro vate suo Calliopea rogat, Servatus, Neptune, tibi sua munera soluci, Proque tuo ductu non male gratus erit; Pieriaque lyra vocalia carmina reddet; Parcus & in laudes non erit ille tuas. Ipse ego, si quid id est, suspendam rite tabellam, Quae reserat memori talia dicta nota:

Tu modo servando, quoniam nec iniqua rog ris, Pande piis titulis, carminibusque viam.

ELEGIA VII.

IN NUPTII s

O Ualis ab undoso servatus navita Ponto, Qui patrios portus sospite puppe subit, Gestibus & laeto prodens sua gaudia vultu, Exsolvit reduci debita vota Iovi. Aut qualis fisi, coeruleis cum nubibus exit, De puro spargit pulcrius orbe jubar. C Ta .

65쪽

go ELEGIARUM

Talis, post gemitus lamentaque pulsa, resulges

Laetitiam fassis, Sponse beate, genis. Et frustra celare sinu tua gaudia tentes: Si cupias, nequeunt gaudia magna tegi. Quin voti damnatus ovas; quo nil tibi majus Miserit aetherea Iupiter ipse domo. Namque haec illa dies, qua, fortunate Iacobe, Fulcra tui scandet cara Ioanna tori. Cara Ioanna; Joanna tuis dignissima curis: Unica sex animi cara Ioanna tui.

Seu faciem spectes, deceat Cythereida qualis; Iudicium Paridis sit subitura licet:

Seu nivei rapiant casto sub pectore mores, Vix novere quibus secula prisca pares. O ter felicem, cui contigit ista bonorum

Turba, comas myrto dum ligat aequus Amor.

Fallimur i an nitido descendere gaudet Olympo Casta Venus, Charitum consociata choro: Ambrosiosque almo spirans de vertice odores,

Deque rosis sternit, de violisque, torum lSic cst. Pulcer Hymen genialia lumina quassat, Ipsaque adest laetis pronuba Juno sacris. H inc tibi praedico, neque ero tibi vanus aruspex, Conjugium felix, nec sine prole torum. Hoc tuus ipse Pater probat, hoc Materque Sororque Jure tuae; & plausus & bona verba serunt. Hoc Sponsae Genitor, quem Christi oracla docentem Dcperit urbs omnis; dcpereatque diu:

Hoc Soror; hoc Frater, docti vestigia patris Qui non disparibus PassibuS usque premat. At

66쪽

LIBER SECUNDUS.

IAt vos jam cupidi, quid enim cessatist amantes Tendite, Amor quo vos, quo vocat almus Hymen.

ELEGIA VIII. Praestantissimo N Nobilissimo Iuveni,

Cum summos in utroque jure honores consequeretM. EN tibi, Graestandi, toties optata, resulget, Quaque sinat Livor, candida tota, dies. At neque tu vitam potuisti ducere inertem, Desidiaeque piger praemia vana sequi. Nec Livor tantis animi virtutibus unquam, Dotibus aut raris non comes ire valet. Nunc etiam magis ille fremat; tibi, Iane, parari Promeritis summis praemia digna videns. Nam Themis ipse . tui quam non latuere labores, Et vigiles noctes, assiduique dies, Quaeque animo penitus sedit pulcerrima virtus, Et niveus candor, justitiaeque sitis, Ipsa Themis rutilo delabitur, adspice, Coelo, Inque manu palmam, sertaque grata gerit; Quis te, quem mystas inter dignatur habere, Muneret, ec sacram cingat amica comam.

67쪽

ELEGIARUM

Adjungunt comites, nec bona Pallas abest: Tcque suum decorant certatim quisquis alumnum ;Hi laurus, oleae frondibus illa suae. Tu modo delatos merito cape gratus honores, Quaeque tibi dantur munera, dignus habe. Hoc etenim, ahi nimium properata morte peremti, Magnanimi poscunt ossa verenda Patris: Ossa Patris poscunt, Tyrio quem murice tectum Amstelli fasces non decuere semel: Quo rapto populus flevit, flevitque senatus, Quorum pars ingens, dum suit, ipse suit. Hoc Fratres, titulis jam pars & honoribus aucta Unde nitet, proles digna parente suo; Dilectaeque pia poscunt cum Matre Sorores: Ac decus, & stirpis gloria magna tuae. Hoc, quorum tu saepe salus columenque futurus, Et viduae sperant, sollicitique rei. Hoc socii, modo si quid id est, & turba tuorum Omnis amicorum te simul ore rogant. Non tamen haec moneo, voluti dubitabilis in te Sit virtus, stimulis indigeasque meis. At, quamvis opus est tibi, Iane, hortamine nullo, Saepe licet celeri subdere calcar equo. Ergo age, coepisti qualis, gnavissime, perge, Nevo operis primo limine siste gradum. Sic Themis aequa tuis semper conatibus adsit: Sic, bene quem tuleris, & bene cedat honor: Sic partum modo, Iane, novum decus usque sequatur: Sic celebrent nomen secula cuncta tuum.

68쪽

LIBER SECUNDUS. 43 ELEGIA IX.

V melius jubeam Parnasia sacra valere,

Et studia, atque artes, docta Minerva, tuas: Majugenaeque sequar totus jam sordida castra, Suevit ubi miseras quaerere avarus opta: Ne mihi sit pravos toties audire susurros , Stultitiae peragor quis ego turpe reus. Ne toties clament: Res desine, desine vanas ;Nil profecturi pone laboris opuS. Quo tibi enim veterum pervolvere scripta virorum pQuo tibi, quid doceant ille vel ille sophus ZQuid Latiam prodest, GraJam quid discere linguam,

Dumque bene ediscas, tempora cara teri His etiamne potes census augere paternos Artibus p his fundos amplificare tuos Congestoque auri late rutilantis acervo Praeclarus populi vivere in ore tui Falleris; his nulli tibi conciliantur honores. Falleris; his nullas, stulte, parabis opes. Tu Janum celebrare, Citas numerare Kalendas, Foenore tu nummos disce locare tuos. Hoc etiam studium est. ea poscit cura laborem;

At non qui careat fructibus ipse suis. Fertilis hic ager est; cum foenore credita reddit. Solus, si lapiis, ille colendus erit.

69쪽

Ergo ego, cum toto Musis Helicone relictis, Non nisi sollicitas quaerere cogar opes Inter ephemeridas semper tabulasque morabor, Haeque mihi noctes, eripientque dies λNec posthac doctas visam Tritonidos arces

Nec posthac bifidum, cantor Apollo, jugum tDii meliust nec sint unquam mala murmura tanti. Ut Musae dicam; Tempus in omne vale. Sed, quamvis nobis Cyllenia castra terantur, Et sequar innocuas pectore purus opes,

Non ideo, Iove Nata, tuas tibi turpiter horas, Aut ferar Aonisin praeripuisse suas. Nam juvat, & , fallunt nisi me mea vota, juvabit Semper, Palladiis invigilare sacris. At ter felices, me judice, terque beati,

Et quoties non est dinumerare mihi,

uis liceat placide, procul a clamoribus istis, Artibus ingenuis tempora cuncta dare. Et modo in Ausoniis doctrinam quaerere chartis, Et modo reliquiis, Cecropi terra, tuis. Vos igitur rerum caussas didicisse latentes, Ac varios motus, ingeniumque juvat. Quid faciat campos, faciat revircscere silvas; Cur haec herba ferat, cur fuget illa necem: Cur mare cum socia inserius tellure resedit, Adpctiit summum cum levis aethra locum: Unde graves tonitrus, comitataque fulmina nimbis Flamina quid : terrae qui sit & unde tremor: Volvitur astrifero si sol contrarius axi: id variet vultus, candida luna, auos.

70쪽

LIBER SECUNDUS.

Quasque alias rerum species natura ministrat, Nomina vel quarum noscere nuda labor. Aut vobis latam curae est percurrere terram, Sol cadit aequoreis, quaque resurgit, aquis.

Quae freta, qui positus illic spatiumque locorum, ut fluvii & montes multiplicesque viae. Quot gentes habitant variae: quot regna, quot urbes, Seu superant, seu jam deperiere mora. Nec minus & prisci ritus evolvitis aevi,

Et casus veterum, sortiaque acta Virum. Seu lubet ad faciles animo devertere curas,

Et vacuum studio pectus habere gravi: Nunc vos delectant Demosthenis ora diserti, ora vel Hyblaeo dulcia melle magis: Nunc, toties quo Roma suit stupefacta tonante, Detinet eloquii Tullius ille decus. Nunc docti vobis vates, gens dia, leguntur, Threiciusque Orpheus, Maeoniusque senex: Et cum quo, pecudes pascente in vallibus Ascrae, Est dignata suo Pieris ore loqui;

Cui sacrae viridem laurus decerpere ramum, Et cum praeteritis scire sutura dedit. Vel duce quo segetes melius crevere Latinae, Troiaque Hesperiis sacra recepta focis. Perpetuove canens mutatas Naso figuras

Carmine, Cecropiis nil minor ipse viris. Ipsi nunc aliquid Musis & Apolline dignum Conditis, a docto quod queat ore legi. Haec & plura etiam fas est contingere vobis. Invida sed satis quae querar astra meis pAt

SEARCH

MENU NAVIGATION