Petri d'Orville, jurisconsulti, Poemata

발행: 1740년

분량: 322페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

Αt quoties sperata tamen mihi copia detur, Pegasidum laetus limina sacra petam. Vos, precor, o tantum placidas praebete canenti, Quae colitis Pindi culmina celsa, Deae: Et date carminibus curam lenire forensem, Aut si quid duri tristior hora serat. Improba despiciam laevae sic murmura famae, Iudice quum populo stultus inersque vocor.

Stultus inersque vocer, populo sed judice stulto, Et si cui crasso pectora ficta luto.

At vos, Pierias quibus est accedcre Iaurus Semper, & Aonio sonte levare sitim, Me sinite ad vestram faciles adiisse coronam, Palladiosque viros inter habere locum. Tuque agedum, firma, rerum Carissime, Frater, Cui spretis opibus sola Minerva placet, Ne nos abripiat lucri malesuada cupido, Exemplo dc monitis mollia corda tuis.

ELEGI A X.

Reverendo Eruditissimoque Viro

aeuum Ecclesiaa riseno pastor elictus esset. MUsarum praedulcis amor, Phoebique voluptas, Raraque Palladii laus, Theodore, chori: Gra

72쪽

LIBER SECUNDUS. 4

Gratulor eventus tibi vota tulisse cupitos; Gratulor ingenio parta theatra tuo: Pastorisque datam fidi, pia munera, sortem , Tollit ubi in coelum nobile Teista caput. Macte novis animis: vocat huc te Christus, & istud Mando meum curae, dixit, ovile tuae. Felicem turbam i quae te, Theodore, docente Altisoni discet jura verenda Dei. Sive sacras leges, sive huic oracula pandas, Numine contacti quae cecinere viri. Quid i quum vindictamque Dei, mortemque paratam Peccatis doceas, Tartareosque lacus lQuid i quum lenitas iras, vitamque receptam , Et partum, Christi dante cruore, polum lPostquam amor ille patris superi, pro sontibus insons, E cruce devota crimina nostra luit;

Iam probra, jam prius heul servilia verbera passus, Rex licet ille, Deo natus, & ipse Deus.

Tunc, simulac moresque malos & crimina dira Corripis, admissi me piget usque mei. Tunc simulac sanctae collaudas praemia vitae, Nil aeque in terris ac juvat esse pium. At quos non madidos oculosque sinusque notavi, Te lacrimas verbis eliciente tuis lScilicet haec vis illa, tuaeque potentia suadae est. Hac mollis animos, hac fera Corda domas. Masculaque huic pietas, & juncta modestia morum, Qui castis monitis convenienter eunt.

Plurane subjiciam, quis tu laudabilis exstas pMe tuus at prohibet plura referre pudor.

73쪽

Nempe vetas fieri praeconia, sint tibi quamvis Debita. virtutes deprimis ipsc tuas. At sineres: tum quo decet ore sonare juvaret Et genii dotes & bona magna tui: Et vigiles curas, indefessumque vigorem, Cumque his doctrinae nobilioris opes. Carmina laudarem Musis & Apolline digna, Seu Batavam pulsas, Ausoniamve lyram. Multaque, quae taciti cibi nunc gratamur ; id unum Nam certe nobis non vetuisse potes. Quin ita tu pergas. Sic votis omnia cedant, Teque ultra semper provehat ipse Deus.

PETRI

Di iti sed by Cooste l

74쪽

'LIBER TERTIUS. ELEGIA I.

EV quisqv m, ut pigrae, faciat convicia Brumae,

Frondibus & tristem, graminibusque, vocete Nec nisi damnosiam pecori remeare, virisque; Adventuque putet laedere cuncta suo pAtque adeo vellet, toto rarissima in aevo, Illius, aut nullo tempore, regna serent Fallitur alii nescitque Deos mala quanta precetur, Quanta per haec nescit vota pericla petat. Abstineat, moneo, tam pravis vocibus uti; Atque Hiemis discat commoda magna pati. Nam neque, quod silvas soliis, quod gramine campos Nudat, dc hoc nullus tempore flavet ager, Nullaque foecundos spectas curvantia ramos Pondere poma suo, debuit esse nocens. Hoc nisi enim faciat, jam rustice, pone ligones, Cum rigido fialoes vomere pone suas. Nec frustra valido tentes proscindere aratro,

Pectinis di raro verrere denIe solum: D Nec

75쪽

ΕLEGIARUM

FONec frustra vacuo jubeas cessare novali, Postmodo quod duplici foenore reddat ager 3 Nec frustra arboribus nimias perstrinXeris umbras, Exiguo ut damno commoda magna serant. Jam tibi, jam nullis marcebunt messibus arva, Ac sterilis nullis frugibus arbor erit. Omnia, secta prius, miraberis arida facta, Omnia continuo victa labore mori. At fractas reparat vires, gratasque quietis Praebet Hiems agris, arboribusque, vices. Sic solitas partes si somnus obire negarit, Heul de tot populis quam modo nullus eriti Hoc sine, corporibus frustra damus otia sessis, Ponimus & molli membra levanda toro: Hoc sine, vita modo non est durabilis ullo;

Deficit. εc, somno non renOVante, Perit.

Atque ita quas somnus partes mortalibus aegris Praestat; eas plantis, Brumaque praestat agris. Neve suos ventos illi, sua frigora culpae Verteris, immixtam grandinibusve nivem. Singula nam, volumus nisi si maniscsta negare, Multiplici terras utilitate juvant. Frigora, quis nescit, vitiatas aetheris auras Purgant, & ssatus, Eure serene, tui. Frigore, ne foetus, surgunt quo tempore, rodant,

Intereunt mures & genus omne nocens.

At nc, dum nimium est, teneram quoque laedere possit Frigus humum; munus nix subit alta suum. Hacque tegente manent terrae sela tuta, frutexque

Despicit horrendi vimque minasque gelu.

Quin

76쪽

LIBER TERTIUS.

IQuin etiam frigus, ne spes sit vana coloni,

Et foetus validos, pomaque firma facit. Hinc videas, quoties nimium sua frigora Bruma Temperat, Ec nimium mollia regna gerit; Ut vix poma queant post ulli obsistere noxae, Quamlibet & minimo frigore tacta cadant. Nec satis est Brumae, quamvis satis esse liceret, Curriculo secum tot bona ferre suo; Ni quoque distribuat totum nova dona per annum, Sentiat auxilium tempus & omne suum. Illa. quod aestivos possis tolerare Calores: Quod non deficias ignibus, illa facit. Nec sine frigoribus tellus habitabilis esset, Et nihil ex omni, quidquid ubique, foret.

Fac tamen haec toto tempestas eXulet anno,

Cum ventisque sitis, frigoribusque suis. Nunc tibi jucundi quam longe tempora veris

Nunc caput autumnus palmite cinctus ubi est omnia erunt Aestas, urentes omnia solea: Veris & Autumni non locus ullus erit. Utraque frigoribus debent sua tempora; Brumae Muneribus veniunt utraque grata suae. Neve tamen credas horum modo damna venire Flenda tibi. majus, quod querar, ecce, malum est. Me miserum i incumbet quam terris agmine pleno Horrida morborum, nec remoranda, cohors lNam nimiis postquam flammis exarserit aer, Concipit ignito mille venena sinu: Hinc mox innumeris temeratas pestibus auras

Naribus incautis heul sibi quisque trahit. D 1 Heul

77쪽

Heul sibi quisque trahit, mortique arentia pandit

Guttura sponte sua: namque edit ossa vapor. Cernere jam videor passim pecudesque virosque, Consumtos misera corpora tabe, mori. Nec quidquam succique Juvant herbaeque medentes: Ipse jacet nimiis ars superata malis. Vixque Charon solus numerosas trajicit umbras, Vixque gregi tanto issicit una ratis. Flumina perpetuis decrescent omnia flammis, Iamque brevi siccus tempore campus erunt.

Rhenus & Eridanus, cumque Indo Nilus Zc Ister. Absumtasque gemet Naias omnis aquas. Aequoris ipse Deus, satis concessa, dolebit Imperii fieri sceptra minora sui. Addideris, gremio quae commoda plura benigno ,

Duram hominum sortem commisierata, serat. N unc pariter Risus, pariter venere Lepores, Non aliis natus temporibusque Jocus. Scilicet ad structos igncs coiere, rudesque' Primum homines latebras deseruere suas. Illic coeperunt rabidos deponere mores, Exuere & mentes asperitate sera. Illic coeperunt sociis sermonibus uti, Illic communi consuluisse bono.Quale sodalitii, quale esset nomen amoris, Rumor ad accensos seri patuisse focos. Nec non cana Fides, nec non & foedera sancta Sunt illo primum, crede, reperta loco.

Pax quoque, qua terris nihil est jucundius usquam Illic cultores coepit habere suos.

78쪽

LIBER TERTIUS. s3

Nam saevam rabiem, pacisque obstantia bella Artibus, e regno jussit a te suo.

Tunc neque fatifero Mavors stat torvus in ense, Cogitat Idalio sed nova furta toro. Tunc neque terribilis circumdat moenia miles, Ferratosque globos machina saeva rotat. Tunc nullos audis campo lituosve, turisve, Nec strictas acies nec fera castra vides. Tunc metus omnis abest : tunc, si quae sorte relichie, Divitias tutas, parce Colone, tenes. Tunc mediis requies sentitur pacis in armis, Hostis ic ipse suo tutus ab hoste manet.

Cum terris pax astra tenet: mortalia corda

Horrisoni turbant murmura nulla poli. Flammea non rutilo geminantur sulgura coelo:

Non seriunt miseras fulmina missa domos. Tunc tumidas paullum deponere Iupiter iras, Et cum coelicolis gaudet inire dapes. Tempora quid reseram placidi jam tuta soporis, Nec per praecipites somnia rupta dies Nunc sera invisos Tithonia surgit ad axes, Et vocat ad soliti sera laboris onus. Hoc gaudes, opera fossor confecte diurna, Et manibus parcas qui tibi quaeris opes. Hoc gaudes, quicumque tua vir juncte puella, Ac quaecumque tuo juncta puella viro. Hoc gaudes, odioque tibi, tua munera, lux est, Phoebe, sinu quoties te tenet uda Thetis.

Nunc te crediderim Brumas optare perennes, Continuasque nives, continuumque gelu.

79쪽

Nec magis est aptum, quis credati tempus amori:

Ad Pueri faciunt frigora dura faces. io quoties alicui, glacie dum currit in ipsa,

Algentes artus urere coepit amor.

Ille ignes mirans subitos, putat esse citati Corporis, aut Brumae deficientis opus. Et se, nescio cui. jactare incepit amicae,

Ac meliore suos arte movere pedeS. Inde domum repetens tandem sua vulnera sensit,

Et doluit Paphia frigora victa iace. Quid nunc ad vigiles convivia Iacta lucernas Quid narrem placitas nocte juvante dapes Quid focus assiduo, memorem, dum frigora vincit Igne, patris Bromii pocula grata magis.

Quis curas illic animo non ponit amaras,

Pectore ncc toto gaudia plena capit Z uis non ad strepitus illic vocisque lyraeque Festivis gestit se recreare choris Nunc iterum , acstivi ccsant quae mensibus anni, Plausibus effusis festa theatra sonant. Nunc celebres adcunt & mas & foemina ludos, Atque oculi rursus, quo teneantur, habent. Haec dc plura tibi non parce Bruma ministrat; Et partem utilitas deliciaeque tenent. His tamen auditis numquid mens mansit iniqua, uisquis es, ut nolis absoluisse ream pQuin Phalarin credam, quamvis rigidumque trucemque, Quin, Busiri, tuas frangere posse minas. At, puto, jam parces, si non es durior illis, Criminis insontem commaculasse nota.

80쪽

Sic gelidos semper ventos, sic frigora grata Icarii possis sidere habere Canis. Sic quoties veniat, veniat tibi Bruma benigna, Et felix agris, arboribusque tuis.

ELEGIA II.

FRATRI DILECTI SsIMO

.uum raris utriusique Doctor crearetur. O salve Themidi, Frater, novus addite mysta; O amor, o animae pars pretiosa meae lNunc mihi Pegaseo cuperem de fonte liquores, Nunc venam facilem, consimilemque tuae lUt me jucundo comitari haec gaudia plectro Iuverit, huncque tuum concelebrare diem lIlle dies tuus est: Themidis quo rite refulges Inter sacratos, jam sacer ipse, choros. Ille dies tuus est: & voce dc carmine dignus, Festivaque cani, sed meliore, lyra. At me nec placido nascentem lumine vidit Melpomene, cunas ducere jussa meas: Nec dedit e viridi sceptrum mihi nobile lauru , Carminave edocuit vallibus, Ascra, tuis. Haec tua fortuna est: mihi non nisi paupere vena Languida proveniunt carmina, si qua tamen.

SEARCH

MENU NAVIGATION