Petri d'Orville, jurisconsulti, Poemata

발행: 1740년

분량: 322페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

66 ELEGIARUM ELEGIA VI.

c ustre 7. U. D. crearetur.

ITe leves elegi; timidumque sugate pudorem;

Rusticitas illa est, non pudor; ite leves. Non est, quod dentis morsum timeatis iniqui; Neu subitum culpent unus & alter opus. Sint numeri, liceat, sicut sunt, non bene culti: Incultis veniam Zoilus ipse dabit. Ite igitur. nec enim vos ad certamina laudis Micio, quibus fuerit succubuisse pudor. Sed nec Caucaseas jubeo transcendere rupes, Bistonii nec vos ora subire ducis. Ibitis ad vetcrem, magis ut properetis, Amicum, Et via non longa est, dc pia caussa viae. Arcibus Amstellis egressos vespere Leida

Accipiet blando mane rubente sinu. Adde quod, Aonii veneratus numina montis, Carmen & artifices carminis ille colat. Nec mora; victorique novo, mystaeque recenti Dicite Godardo prospera verba meo. Et date laetitiae, gratantes inter amicos, Ρignora festivis non dubitanda sonis. Ast alium dotes animi mentemque politam, Et sinite emeritum commemorare decus.

92쪽

LI AER TERTIUS.

Ne, vos dum facitis praeconia laudis. Amico Forte verecundus surgat in ora rubor. Astraea titulos gratari dante relatos Est satis. Obsiequii vos ea summa manet. Quod facitis, tenue est ; at praetermittere certe Non excusandi criminis instar habet. Pauca tamen vobis quoque par est addere vota. Ut, bene quod coepit carpere, pergat iter: Et sibi jam partos alii comitentur honores, Hosque aliquid semper, quo mereatur, agat. Ut miseros possit secunda voce levare, Et nomen Batavo grande referre soro. Quae, ne praecipites rapiantur vana per Austros, Ipsa Themis, triplex & rata Parca velint.

FRANCISCUM OUDENDORPIUM,

aeuum Harlemensum Scholarum Rector inauguraratur. ΜΙrabar, subito faceret quid prata virere, Omne quid alberet flore repente solum ;Indueretque sibi properatum frondis honorem, Momibus Harlamiis gloria rara, Nemus:

E a Cur

93쪽

Cur adeo volucrum resonaret cantibus aer,

His praeeunte novos te, Philomela, modos: Quid Satyri, Faunique, exercerentque choreas

Capripedes mixtis Panes Hamadryasin: Ipse pater, multa stipatus Naide, Sparnus In laetis iret laetior ipse vadis.

Sic, quando celsi nemorosa cacumina Pindi, Aut Helicona suum visere Phoebus amat, Et Ver, & Veris Zephyrus comes ante videntur Ire, simul pingi flore recente viae: Arboribusque novae frondes, nova gramina campis Reddi, adventantis prospera signa Dei: Ac pariter terras, pariter juvenescere coelum: Quisquis cernit, Io Cynthie, clamat, ades.

Hoc erat. adventum vatis venerantia laetis Omnia Coeperunt luXuriare modis.

Fallor an ipse, latus tibi claudere visus eunti, Enthea qui vatum pectora, Phoebus. agit, Hartemidum blandas tecum migravit in oras, Adducens comites eX Helicone Deas. Felices campi nimium, fontesque beati, Silvaque gramineos quae tegis alta torosi Vos eritis jam mutato Parnasia Tempe Nomine, Pegasei vos eritisque lacus. Nec gelidas umbras, qualis modo, rauca cicada, Nec, qui turbet, erit garrulus anser, aquis. . Dulcia sed liquido cantabit gutture vobis, Qualia Phoebus amat. carmina blandus olor. Qualia Wittiaden castae docuere Sorores Dicentem vestrum, Sparne Nemusque, decus.

94쪽

LIBER TERTIUS. σρ

alia dictavit tenero Cytherea Secundo, Haganasque ulmos discere jussit Amor. Seu non plebejis in lucida versibus astra Mille voluptates, commoda vestra, seret: Seu, quando testes miseri volet esse furoris. Vobiscum & dominae de feritate queri, Tullia, secretis Echo resonabit in antris, Tullia , per spissas concinet aura comaS. Tullia dura, quid heui spernis suspiria nostra, Nec rigida molles accipis aure preces: Tullia dura, musne tibi sine fine poeta Vilis ero. ahi vita cara puella magis. Inserere o utinam i valeas in pectora vultus, Haecque oculis possent tota patere tuis: Quam grave vulnus ibi, forsan miserata, videres, Ossaque, depascit quae tuus unus amori Quam puras flammast quales habet igneus aether. Auguror: his fiam sed cinis ipse brevi. Auguror: in cineremque abeo. mihique ultima, sensi. Hora instat. jam nunc. Tullia dura, vale. Vos Zephyri ad dominam, per vos fata aspera testor,

Portate extremum, me pereunte, vale.

Ferrea sit, tamen auctores mihi mortis iniquos Damnabit fastus, saevitiamque mam. At prohibete nefas, amens quum sorte dolore In crines, miseras & volet ire genas. Tantum det lacrimas; illae si exstinguere possint, uae cineres perstat laedere flamma meos. Quid quereris, Francisce, adeo miserabile carmen Desine, quin laetos concipe mente modo .

95쪽

OTempus adest, tibi quum, scopulo modo surdior omni, Duritie posita Tullia mitis erit. Igne Cupidineo jam nunc glaciale liquescit

Pectus, ut a Phoebo niX propiore solet. Iam vatis curare sui suspiria discit. Jam gemitus, lacrimas dc numerare tuas. oscula jam patitur carpi, jam, tempora parva Concedas, ultro porriget illa tibi; Ac, parili sociae succenta cupidine vitae , Ardebit casti foedus inire tori. Ne dubita. Haec claro monuit Venus ore locuta, Concussisque alis praebuit omen Amor.

ELEGIA VIII. veni Nobilissimo

Summos in utroque jure honores adipiscenti. ET merito. Quid enim xibi non gratarer honores, Dum nectit capiti laurea serta Themis Serta Themis Lauri, lauri victricis Apollo Stata, triumphanti debita serta tibi pNon ca amicitiae, Graestandi, vincula nostrae, Non ita nos nudo nomine junxit amor: Ut queat indictum te mittere nostra Thalia,

Carminaque ad sestas dicere nulla dapes. Non

96쪽

INon tamen ulla meis tamquam si fama veniret Uersibus: est nostrae gratia parva lyrae. Exigit hoc tecum non parvi temporis usus: Exigit hoc Frater nec minus ille mus. Ille tuus; cui me conjunctum glorior annis A teneris, una mente ligante duos. Qui non me Pyladen, me compellare refugit Saepe suum Euryalum, Pirithoumque suum. Per quem vestra mihi patuit feliciter, illa Falcibus di multo stemmate clara, domus. Por quem, quod longos superi dent crescere in annos. Non leviter tibi sum factus amicus ego.

Tu modo, tu tenuem non adversare Camenam. Officium citharae nec leve sperne meae.

Nam neque virtutes sublimi ad sidera versu, Ferre meum est, animi divitiasque tuis Et studium , & sera vigiles de nocte labores, Ac quidquid pulcrae nobile mentis opus. Quod possim, mitto gratantia verba, Iacobe, Pauca tibi, & parvus munera parva sero. Sic , ubi major abest placandis hostia divis, Pauperis ad faciles concidit agna focos. Quin tamen hoc satis est parce audivisse volenti

Promeritos titulos, promeritumque decus:

Cui, non captanti praeconia, gloria abunde Est animus laudis conscius ipse suae.

Quidquid id est igitur, placido, rogo, suscipe Vultu.

Sic etiam numquam vana precere Deos.

Sic tibi conatus pulcros Themis alma secundet, Sisque decus patriae grande, tuaeque domus.

97쪽

ELEGIARUM ELEGIA IX.

IN IULIA M. JUlia, spreta jaces, nec amantem sorma decorque

Tangit, ut ante, tuum; Iulia, spreta jaces. Nunc frustra crines cura est componere; frultra inclusum vestis colligit arta latus; Ac collum gemmis, auroque onerantur amictus; Et teriti multus pendet ab aure lapis. Nec prodest cantus pulcre didici se canoros, Brachiaque ad numeros apta movere suos: Illi jam vocem surdas inflectis ad aures, Jam periit motus gratia cuncta tui. Si causam cupias mutati scire caloris. Hoc dominae fastus, crede, dedere suae; Illi non istam formam patiuntur amari; illi nunc facie plus valuere bona. At dum mitis eras, nec turgida corda gerebas, Incultis poteras ipsa placere comis.

Nilq 1e tuum auxiliis gemmarum corpus egebat. Ornatus sermae, mens bona, dives erat.

O bene quod casses fugit, quod vincula rupit, Subduxit misero quod sua colla jugo lΑh l quoties de te praeconia maxima secit, Carminaque in laudes condidit ille tuas. Carmina, quae rapidus velit Ol nunc dissipet Eurus. Aut altis penitus deprimat aequor aquis.

98쪽

Jam quoque quod placeas, quod te miretur ubique, Te sulpirci amans, munus id hujus habes. His tamen ossiciis fastus, ingrata, rependis ZAhi miser obsequio laeditur ille suo. At te poena manet. neque enim sua numina inulte Sperni Erycina sinunt, & serus ille Puer. Praecipue fuerint quum laesi in vatibus illi,

Acrior offensis ira dat arma Deis. Tunc faciunt, oculo veniant modo nulla vibrante Spicula, vel nullo pondere missa cadant: Tunc iaciunt, vultus mulctur, densque nigrescat, Et fugiat toto gratus ab ore color :Formosique fluant, nullo vellente, capilli;

Ante tuos annos dc videaris anus.

Tum succedit amor, quali stimulantur equarum Pectora, quae famae nilque pudoris habent. I nunc, & speculi solitos ab imagine flatus Sume tibi, & miserum dotibus ure tuis. Quid petis amplexus spreti modo, Julia, amantis Quo subito fastus nunc abiere tui pNilne pudet, genibus nil te procumbere flexis

Si nescis, supplex sic tibi saepe fuit.

Sic tibi saepe fuit. Sed tunc, quum forma manebat, Versia nec in cinerem fax erat illa tua. Nunc neque blanditiis, precibus neque flectitur ille. At clamant, Merito, qui tua damna vident. Sed tu quod carmen, quas tu caussaberis herbas Nullum herbae, nullum carmina crimen habent. Prisca superstitio est, magicas per carminis artes

Corpora laesa queri, quae sua culpa premit.

L s Certe

99쪽

Certe non ullis periit tua forma venenis. Nocturno nocuit non tibi saga dolo. Non siccum traXit pallentia philtra palatum. Non jecur infelix Thessala fixit anus. At nihil oderunt aeque ac fastidia Divi. Immitique domant corda superba vice. Iulia, praemoneo, sapiens iuge laedere Divos, Ne veniat verbis sera querela tuis. Heul fuge, &, ut fugias, ingratos desine fastus, Ac fias vati rursus amica tuo.

ELEGI A X. EXPOSTULATIO

CuM MUSIS. Non mihi sunt tanti, valeant citharaeque lyraeque, Ut cupiam toties irrita vota sequi: Omnia quum faciam, vatum quum numina adorem, Pimplaeisque feram tura merumque focis. Irrita vota tamen sequor. & spes capto fugaces. Ceu stit in mediis garrulus ille vadis. Huic tamen & culpaque sua, linguaque proterra, Quam patitur, merito poena reperta fuit.

Sed quae culpa potest dici mea, quidve ego feci, Sit similis quare poena luenda mihil

Diuiti sed by Cooste

100쪽

An, velut ille, dapes humana e caede paravi, Et movi in superos verba superba Deos pAn. sera sacrilegi resercns mala facta Lycurgi, Institui vites laedere, Bacche, tuas pAut vobis, vitato exire volentibus imbre. Arguor, Aonides, opposuisse sorem Aut in contemta laedens tua numina matre, Iram commerui, Cynthie dure, tuam λ id juvat esse pium 8 nobis si crimine nullo Laesiorum maneant numina saeva Dcum. At mitem veteres perhibent te, Phoebe, Poetae. Et facilem Clario semper adetae choro. Te quoque. Bacche pater, non durum numen habere, Sensit in ignotis flens Ariadna jugis. Nunc quoque, sic numquam desint qui turis honores Rite ferant vates, & sacra vestra colant: Si numquam stolidae curavi murmura plebis, Si sprevi voccs, improbe Mome, tuas; Carmina si semper donum coeleste putavi; Nec sine carminibus vita placere potest: Nunc quoque vos faciles adsitis rite vocanti. Speratamque diu ferre velitis opem. Fallimur λ an faustis aliquid promittere signis, Jam succensa minus numina, visa mihi. Fallimur p an faciles veniunt in carmina vires. Et numeri vena prosperiore fluunt.

Sic est. rite Dei, justaque in lege vocati Noluerunt precibus pondus abesse meis.

SEARCH

MENU NAVIGATION