Petri d'Orville, jurisconsulti, Poemata

발행: 1740년

분량: 322페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

Quid faciam Z tacuisse quidem mihi prima voluntas;

Sed fraternus amor, sed pia jura vetant. Quidquid erunt igitur, non aegre haec munera nostra, Versiculos tenues, suscipe; quidquid erunt. Carmina delatos Fratri gratantia honores, Et meritas palmas, egregiumque decus: Carmina sinceri testantia foedus amoris, Pignoraque ingenii, carmina, Certa pii. Quid tamen hic referam virtutes pectoris altas, Atque animi dotes, & bona magna, tui Haec alii: haec reserat doctrinae pulcra cupido, Inque bonas artes non satiandus amor:

utque die. & multa vigilati nocte labores ;Nec merita e lauru sola corona tibi.

Nam quamvis alii possit satis esse videri. Et, si vera loquar, possit id esse satis,

Non humiles veris, at nobile fundere Carmen, Et meruisse suis Delia serta comis: Tu tamen, haud uno quidquam contentus honore, Innectis crines duplice fronde tuos. Hinc Phoebea tibi laurus non sola placebat, Adjiceret palmam ni Themis ipse suam. Macte animo, macte, o Frater, virtutibus istisi Scena tui dotes pectoris ampla manet. Scu libet intrepida viduas defendere lingua . Pro caussa infantum justa vel arma paras: Seu rigidis scelerum verbis urguere ministros,

Seu blando miseros ore levare reos:

Sive operam, & vigiles patriae impendisse labores Mens tibi, si quando publica cura vocat.

82쪽

LIBER TERTIUS. s

At vos, si sapitis; miseri viduaeque, reique, orbatus gemino quique parente doles, Huic agite, huic vestros tuto committite casus, Iuraque in ambiguo vestra tenere soro. Non est, qui caussas ignava prodere V e, Flectere vel pravo jura favore velit. Non hoc promittit pietas, non ardor honesti. Non hoc mens, puro candida lacte magis: Gnavaque sedulitas, studiumque insigne sciendi. Atque indefessi pectoris ille vigor. Ominor en . Nec avis certe hoc mihi praescia dixit: Est ratio volucrum pennaque voxque mihi. minor en. Campo tibi quae, jam magna, sub imo Gloria consurgit. postmodo major erit. Major erit certe, veniat modo serior aetas, Nominaque in terris non moritura dabit.

GRATULATIO

AUrea si Superos mortalibus otia solos Credimus, & tantum suppeditare bonum ;Praesentem quis non habeat te, Pollio, Divum, Quo capit haec vates commoda dante tuus

83쪽

Commoda, si gemmas, quibus haud potiora dedisses.

Usque adeo Clariis otia grata viris. Nec mirum. ferimus nam quorum sacra Poetae, otia Pierides, otia Phoebus amant. Otia quae vatum mentes coelestibus aptant Motibus. Aonio corda agitante Deo. Inde Deo pleni jam non humana loquuntur, Ac, licet ore suo, non sua verba Canunt. Sive aliquem aeterna donant per carmina fama, Lethaeisque cavent mergere nomen aquis: Sive aliquem mensis faciunt accumbere Divum, Plena ubi nectareo pocula rore fluunt.

Quid non his ducibus perrupit Tartara virtus Herculis p his patrii scandit in astra poli Quid p non & quondam coelestia tecta petenti

Hi junxere tibi, Romule, Martis equos. Quin hos credibile est tigres domuisse feroces, Bacche, tibi, fugeres ut Phlegethontis aquas. Nec Pollux aliter cum Castore in aethera vecti, Nunc dubiis nautis sidera dextra micant. Non aliter pius Aeneas, in sede receptus Aetherea, pretium pro pietate tulit. Quosque referre mora est: celebrat sed nomina tellus, Ingentesque animas celsus Olympus habet. Felicesi quibus extensa per secula fama Sacra poetarum vivere lingua dabit. Sic quoque tu vives, mea nec praesagia fallent, Sic vives vatis, Pollio, voce mi. Pollio. non illo, qui nomine dictus eodem . Nunc etiam Latiae lausque decusque togae, Polis

84쪽

LIBER TERTIUS.

Pollio, Romani mensuram consulis implens, Hunc licet Andinus concelebrarit olor. Nam bene facta tuus tanto canet ore poeta, Ut sibi testis Iber, testis N Indus eat: Et cum finitimis alio sub sole jacentcs Munificam tollant laude sub astra manum: . Urbis & Amstellae dum terras fama replebit,

Dum pater Ya suas in mare volvet aquas, Te Maecenatem noscat. patriaeque parentem , Ac crebros fasces postera turba legAt. Multaque praeterea, tenui non Carmine nobis Dicenda, aut levibus contemeranda sonis. Te vero ante alios, o Hoomratane, beatum , Haec cui contigerit, consule dante, quies lIn studiis tibi cnim, quae maxima vota, licebit Posthac integros composuisse dies , Castaliae quantumque libet sub stagna morari, Deliciisque tuis, monte Helicone, frui. Ver ubi per tuum bene olenti gramine campos Uestit, dc innumeris floribus ornat humum. Laurea silva nemus fragrantibus emcit umbris: Myrtus Acidaliae vernat amica Deae. Frigus abest; placidi nisi quod facit aura Favonii

Sideris Icarii nec tamen ardor adest. Innumerae volucres per ramos dulce queruntur rSola sed Ismarium non gemit ales Ityn: At centum pluresque sonant citharaeque lyraeque Semper & Arcadio buxus amata Deo: Laetaque Permessi, Phoebo ducente, caterva Exercent faciles per nova prata choros

85쪽

ω ELEGIARUM

Dumque choros celebrant, & vocibus aera mulcent, Exulat e toto cura maligna loco. Nimirum haec inter tu tempora nobilis otii Nunc condes, festos semper agesque dies. Et modo Pierii cantus auditor in antro

Ad caput undantis lene jacebis aquae: Et modo non humili plectro meditabere magni Consulis, ut fas est, ipse perenne decus. Hoc fremat, & nolit quisquis sit Zoilus iste, Qui mala perpetuo pectora felle madet. At non is nolit, cui res se consule digna Via est, Palladium demeruisse virum. Se Maro, se Flaccus jactent licet, ille superbus Maecenate suo, Caesare at ille suo ;Non est invideas, o fortunate, quod illis, Maecenas quamquam nec tibi Caesar adest; Ille tuus sed adest magnum tibi Pollio numen, Ille tibi amborum scilicet instar habet. O quoties, dicens, Deus haec Deus otia fecit, Illi libabis pocula plena mero. Nec tibi parva dedit; nec, si vis plura, negabit.

Non tua plura tamen mens bene grata rogat.

Sed tamen iste dies illuxerit, auguror, olim, Nil exoptanti quo tibi plura dabit. Sic faveat meritis venturum laudibus aevum Consulis, ac numeris, culte poeta, tuis.

86쪽

LIBER TERTIUS. Si ELEGIA IV.

V. C.

Scholarum apud Neomagenses Rectori inaugurato. O ita sim selix; ita vatibus hausta vetustis Rcstinguat nostram Pegasis unda sitimi

Atque ita, per multum quae condo operosa laborem, Carmina cum Phoebo Musia perire vetent lUt toto tibi corde novos gratamur honores: Ut tua sunt magna gaudia parte mea. Nec magis exilui privis successibus olim, Quam cum fama tui venit, Amice, boni. Nec mora: mente pia, quoniam non Voce licebat. Facta procul posito candida vota tibi: Auguriumque ferens, ratione monente, suturi,

Ad majus, dixi, sit gradus iste decus.

Atque iterans mox omen idem, fac Iupiter, oro, Eventus habeant omina nostra suos. Sic studiis explere piis Constar amorem, Quum subitus crevit per mea Corda Calor. Ac sacrum ratus ardorem, seu Delius hujus, Numen amicitiae seu magis auctor erat:

in age, quid, dixi, nunc carmina nostra morantur Haec citharam poscit festaque verba dies. Non hodie fuerint ignava silentia tanti, Aut lasse notas, improbe Mome, tuas, ossi

87쪽

ει ELEGIARUM

ossiciis ut deesse piis, ut foedera longi Sancta sodalitii non meminisse queam. Seu furor est, dulcis furor hic, si poscat amicus, Sive amor, experiar, quid mihi possit amor. Quod si materiae tenuis sit spiritus impar:

Suffciet vires numen utrumque novas.

At, Francisce, seges meritorum densa tuorum orsurum laudes praepedit ipsa tuas. Me, vocat hinc candor, qualem decet esse Poetae, Qualis inest nivibus , quae cecidere recenset Carminaque hinc prisci florem spirantia secti, Quum caput inseruit Musa Latina polo. um dulccs cecinere tenerrimus Umber amores, Ac lucere suum qui cupit usque secum. Uexit ad Ausonios fines quum Dardana sacra Per mare, per flammas, per sera bella, Maro. Quum palmam potuit Grajis rapuisse disertis Ingenii Naso fertilitate hui. Quid mirum λ a teneris finxit te nempe poetam Melpomene, sacris terque rigavit aquis. Hinc quodcumque canis, Musae dictasie putantur,

Phocaicis ve tibi Cynthius ipse jugis.

Nec mulcere sat est nostras concentibus aures: Devincis meritis secta priora tuis. Nam veterum chartis si quid librarius error, Peccaritve dies, tollere cura tibi.

Hic tua se sollers industria prodit ubique, Limaque judicii cuncta siciabrosa polit. Ille, tuae famae primordia, Iulius esto

Testis, ab obsequio qui sibi nomen habet.

88쪽

LIBER TERTIUS. 63

Iamque salutiferam suspirat . civica , dextram, Qui canit Emathiis bella poeta jugis.

Utque juves per onus coepti modo muneris . orat. Sic humeris sedeat sarcina parva tui . Sic penetrale tibi Romana Minerva recludate Sic adytum reserat Pallas Achiva suum. Sic per te redeat labentum fama scholarum; uod debere tibi res Neomaga velit. Quin animo, Lucane, licet, spes concipe laetor Non vati vates ipse negabit opem. Iam tibi sanatis plagis, quae corpore tot Mille sedent, veniet priscus in ora decor. Quo ferori heul medio cursu neg t ire caballus:

Et procul a terris deserit aura ratem. Da veniam, Francisce; vetor nam plura referre, Materiam vena deficiente suam. Haec quoque parva libens sociae cape munera dextrae: Quamvis sint meritis illa minora tuis.

IANUM GRAE FLANDIUM.

O mihi pectoribus penitus, penitusque recepte, o praesens juvenum, Iane, meumque decus. Scilicet est aliquis teneros odiae poetasQui queat, di carmen dicat inertis opust

89쪽

ELEGIARUM

uncne ego crediderim duris de cautibus ortum pHuncne ego crudeles progenuisse seras pFallimur. immanis fuerit magis illius auctor. Non satis est saxis, duritiaeque seris. Mite vel ingenium his. testes Amphionis arces. Testes Phoebea moenia ducta lyra. Orphea, sunt testes, tigresque leaeque secutae Sponte per umbrosi saxa fragosa jugi. Ergo hunc Pegasidum numen geniale Sororum, Nec valet illecebris tangere Apollo suis lNec quidquam vatis sanctumque & amabile nomen,

Ingenuaeque artes pectus agreste moventi

Artes, ipsa quibus stupuerunt Tartara quondam, Ae stupuit Stygiae Rex serus ipse domus:

Ternaque compressit latrantia Cerberus ora: Eumenidum lacrimis dimaduere genae. Talis erat Ciconum saevarum turba profana,

Quarum se monstrat Zoilus iste genus. Talis erat, sacri quondam quum sanguine vatis Non timuit dextras conscelerare suas. uum, cui cristati vel sustinuere dracones Parcere, vel rabidae sustinuere serae. Humanae, humanas si quis putet esse vocandas, Parcere , proh sacinust non potuere manus lFlexisset tamen has, esset si auditus ab illis: Obsuit ingenti buccina rauca sono; obfuit insano sublatus ad astra tumultu

Clamor, & horrenda tympana miXta tuba. Illarum posses tamen excusare furorem;

Scilicet impulerat saevus ad arma dolor.

Quid

90쪽

LIBER TERTIUS. 6s

Quid moror hunc at tu, melior cui risit Apollo, Graessandi, & pectus molle Thalia dedit,

Ecquid adhuc solito Musas dignaris amore. Thespiadumque aras & sacra rire colis pEcquid Pieria meditari carmen in umbra, Castaliique juvat te hibere amnis aquas pAn quoque jam dixti. penitus mutatus ab illo, Aeternum Phoebo Pierisinque vale Foran, nescio quae, capiunt te nomina rerum Grandia, & est vatum gloria visa levis. Forte etiam sterili voluisti haud amplius arti, Et male lucrosis invigilare sacris. Heil tibi si stolidi temeraria murmura Vulgi, Heli tibi si tanti liuida turba fuit.

Quid vero queror haec ξ quid inania crimina fingo De firmaque libet quid dubitasse fide

Non hoc illa facit virtus sperare decora, Non animi candor lacteus ille tui. Melpomene neque enim naicendi tempore frustra Te gremio excepit, Iane venuste. suo: Sedit Zc ad cunas, ne quae mala lingua nocere Crescenti posset. sedula cura tuas: Frustra nec frontem conspersit baccare, frustra Nec tenerum lauru cinxit Apollo caput. Tu modo. qua procul es culpa, ut procul esse puteris, Carmina sis, oro, contere saepe memor, Carmina, sincerae certissima pignora mentis, Carmina, quae haec aeta , quaeque futura probet.

SEARCH

MENU NAVIGATION