De vita ac rebus gestis beati Gregorii Barbadici s. r. e. Cardinalis Episcopi Patavini libri tres fr. Th. Augustinus Ricchinius

발행: 1761년

분량: 319페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

IςΦ B. Gregorii care vetabat pudor, apud se descriptas habebat, quibus occultis opitularetur subsidiis, cui . pecuniam , cui cibaria, cui vestes . cui omnia ad vitam , vitaeque dignitatem tuendam necessaria clam submittendo. Nonnullis a censu,quo

prius fuerant, & statu dejectis ita suppetias serebat , ut ne ipsi quidem administri cognoscerent, largitionum suarum idem ipse minister,& testis. Denunciari sibi a Parochis jusserat pauperes quotquot sub eorum cura degebant: um se ab iisdem Parochis frequenter adiri volebat libere omnino pro illis subsidia rogaturis, quae largiora plerumque quam postulassent ab eo accipiebant. Excusabat aliquando ex ipsis

unus suam, ut Vocabat, importunitatem rogandi , quem benigne Cardinalis complexus: es , inquit, Fili , quod verearis; Gratus, non motissis es mihi, qui pro pauperibus ruat. Accede frequens, is pete . Cum alia defuerint, erit hie annulus Episeopalis in pauperum usum pa

ratus .

mmo egrediens pauperum turmis obsidebatur, quibus modo sua, modo aliena manu

stipem large erogabat, sed quod palam quoque

faceret, praedicari non ferebat: cum tamen effusas aliquando voces , quibus amantissimo Patri pl udebant pauperes, cohibere non ponset, dixisse sertur: Praeclaram enim vera Iaudem

182쪽

' Barbadisi Lib. II cap. VII. Ieelebrari Episcopum quod fur non si quasi vero

surreptum egenis esset quidquid in eorum sinum non effudisset; Neque enim erogare se sua, interis pretabatur id esse, sed restituere aliena, & quae ipsis debebantur persolvere: Non de meo, ebat , pauperes, sed de ipsorum ego patrimonio vivo , ae suseηtor. Patebant Episcopalis Palatii sores advenis, atque holitibus cunetis, quos ille omni humanitatis ossicio complet hebatur. Parochis dioece- sanis in primis , aliisve sacerdotibus in urbem, convenientibus interdicta erant diversiora quae-

cumque : Adium Episcopalium parte iis designata , ac semper instrueta comiter excipiebam tur , communi mensae cum Discopo assidebant,& quae ad vitae usum necessaria sunt parata inve niebant . Praeerat illis sacerdos, qui non selum vitae commodis prospiceret , sed mores quoque diligenter curaret . Peregrinos, quorum magna est Patavii frequentia , cum ob proximam Venetiarum urbem , tum ob celebre divi Antonii sepulchrum , humanissime excipiebat , abeuntes vero aliqua semper ad viaticum pecunia

muniebat. Quos ipse ab haeresi, & schismate, aut ex Iudaica, vel Muhamedana superstitione

ad Catholicam. Religionem traduxerat, eos in posterum quasi domesticos curae habebat: Familiarium praeterea loco habebantur Episc0pi,

183쪽

B. Gre ἰ& Sacerdotes religionis cauti , e patrio solo pulsi, atque ope destituti: Ex Episcopi penu cunia

illis suppetebant ad honestam vitae sustent

tionem.

Brevi narratione indicari vix possunt enuis tritae ab eo familiae, constituta Coenobiis, Monais steriis, piisque domiciliis vel annua, vel in singulos quosque menses certa subsidia, contributa aegrotantibus, & carcere inclusis quotidiana alimenta, puellarum ob formae elegantiam periclitantium aere ipsius in tuto posita pudicitia . collatae virginibus dotes , ingenui adolescentes in Seminario alti, educatique Episcopi sumptu .Paucis multa complectemur. Nullum est christianae liberalitatis, ac providentiae genus, quod

indigentibus, & quovis incommodo pressis pro

Te, pro tempore, pro personis non exhibuerit ἀFaciles ad se hujusmodi hominum esse aditus non modo passus est, verum etiam jussit, religioni habens nisi eos quovis momento temporis admisisset, ac sublevasset. Quaerebat occasiones ipse juvandi, ac miserorum necessitates, uvita dicam , venari videbatur. Ubi de ope cuipiam ferenda ageretur nihili ingentem quemincumque sumptum, aurique summam pendebat ,

animo ita semper comparatus, ut omnes una

die proventus suos, si occasio esset, in paupe-1es profundure non dubitaret, . nunquam laetior

184쪽

Barbadiei Lib. II. Cup. VII.

futurus , quam cum nihil jam domi reliquum liberalitas ejus fecisset. Largitatis ejusmodi, ac profusionis exempla multa cum sint, unum hoc afferam ex Jacobetio, ne pluribus percensendissim Leetori molestus.

Hus ad pedes abjecit sese aliquando nobilis

foemina recens viduata viro, &quantum dolor,& lacrymae fari permittebant, narravit se mortalium omnium miserrimam duplici infortunio confitetari; quod & virum amisisset, & angeretur graviter a creditore dante ei optionem turpem , ut debitum aut pecunia solveret, aut p. dicitia redimeret; addebatque, consilium, opem flagitans, ea omnia , quae justus ' dolor eloqui pro causa consuevit. At non ita multis perorandum apud ipsum fuit, a quo sola rei narratione plus etiam multo quam vellet imp travit . Interrogavit Cardinalis de nomine creditoris , deque debitae pecuniae summa, quam esse intelligens argenteorum nummum quatuor millia, nihil commotus: Confide, inquit, Filia, non amplius erit tibi ille molesus. Τum rei familiaris praesectum ad se arcessitum, jubet illico afferre sibi eam pecuniae vim atque opera usus viri fidelis creditori de suo satisfecit. Ita, quod illa sperasset numquam, egestatis simul, ac pudicitiae periculum avertit providus, ac munificentissimus Pastor. . . . - I

185쪽

1ss De Vita B. Gregorii

Mirabantur plerique , quomodo unius Epia scopi copiosi licet, opulentique proventus , additis quoque paternae domus subsidiis , profusae adeo largitati lassicerent. Nam recepti, datique

summa ad calculum vocata, subductisque accurate rationibus repertum est, Patavini Pontificatus tempore, quod spatium fuit annorum xxxIII

supra octingenta Venetorum argentorum nummum millia in pauperes, ac pios usus ab eo erogata fuisse. Ac nisi liberalitatem tantam divina manifeste providentia sustentasset, incredibilis prorsus , ac disssoluta fortasse videretur Non semel apud eum rei similiaris conquerebantur curatores, largitiones fieri supra quam ferre posset aerarium, exhaustum illud jam esse, jam nihil in horreis, in promptuariis cellis , in arca reliquum esse, quod profunderet; beni ficentiae proinde suae, ac largitionibus modum

statueret, cum impares effutioni tantae census essent, sed tantum abfuit, ut manum ille co

traheret , & quidpiam liberalitatis suae remitteret , ut potius hanc unam inveniendae, a gendaeque pecuniae rationem esse assicinitet , si largius, Zc cumulatius effunderetur in pauperes.

Cum jam nulla superesset in domo pecunia, allatum ad ipsum est in summo versari honestatis, & samae periculo pauperculas virgines duas: Currum, & equos statim divendi jussit , eorumque

186쪽

que pretio dotem illis constituit, qua nuptui traderentur ; . tum ieetuli quoque sui sindones doti adjiciendas praecepit. Nobiliores aedium Episcopalium partes aulaeis , ac peristromatis instructas semen iterumque denudavit, atque

ornamenta distraxit omnia pauperibus conVestiendis , dicere solitus alere pauperes, non vero parietes. Quod cum viventi adhuc amantissimo ejus patri nunciatum fuisset, novis sere suo ρο- ripetasmatibus duo ejusdem Palatii conclavia νinstruenda curavit; Tum Cardinalem filium his verbis commonuit: Ουe fis, ne hac quoque di vendas ; enim tua, sed mea sunt. At non parietes tantum, seipsum quoque, ut CDave hiret inopes, exspoliare non dubitavit. Contigit Romae, ut in aedium suarum atrio seminudum pauperem e senestra prospiceret: Hunc ad se per secretiores scalas advocatum , detractis sibi interioribus vestibus induit, ac nemine Conscio per easdem scalas bene contectunt dimia sit. Patavio Venetias prosecturus in hominem incidit laceris omnino pannis involutum; Mus Calamitatis miseratione commotus, quod sb,

Tecens Comparatum . fuerat ab Oeconomo pabilium in pauperis humeros transtulit , nec alio sibi suffecto, quod instituerat iter tenere perrexit . Stratum denique suum, S. Thomae Villa- novensis exemplo, indigenti cuidam non exhibuit

187쪽

buit tantum, sed etiam submittendum curavit. Itaque rebus ipsis ad vitam, vel dignitatem tuendam necessariis in pauperum commoda a tributis , tum singulari victus, ceterarumque rerum ad se pertinentium moderatione, ac parsimonia munificentiam sustentabat; Nam mensa illi infra Cardinali conditionem frugalis , 8c parca ad coenobitarum rationem , ac disciplinam comparata, cubiculum pauperrime instructum , vestes intimae minimi pretii, obsoletae, attritaeque, novas enim admittere recusabat, nolle se dicens ornari ex patrimonio pauperum. quidquid autem foret indumenti interioris discissum, lacerum , manibus ipse suis sarcire solebat, ne si cui id committeret, aliud subrogaretur; quo viliora, eo sibi paupertatis commendatione chariora erant quaecumque ad ejus corporis usum pertinerent, cujus adeo negligens erat, ut multa sibi ultro detraheret, plurima deesse pateretur, quae non modo dignitati, sed necessitati convenirent. AC ea quidem agendi ratione Evangelicae paupertatis cultor

eximius alienam depulit egestatem, divini illius Pastoris exemplo, a. Cor. 8. 9.) Qui cum esset dives, propter nos egenus sectus es, ut illius inρ-

pia divites essemus . . /

188쪽

Burbadies m. II cap. VIII. 16r CAPUT VIII. Qua suerit in propinquos , o familiares

charitate . 'CUm ea , quae a natura nobis ingenita sunt, divinae gratiae munus non auferat, sed compleat magis, atque perficiat, insitum omnibus erga assines , & sanguine junistos amorem, divina charitas in Gregorio non imminuit, vel, extinxit, sed honestavit potius , & auxit, at- , que ad persecti, absolutaeque virtutis rationem perduxit. Dilexit igitur consanguineos , , gentilesque suos, quantum christiana religio, atque imposita divinitus domesticorum cura , tum disciplinae ecclesiasticae leges juberent, aut si Permitterent, recto nimirum charitatis ordine , quo secundum Deum, ac propter ipsumi diligendi in primis sunt, qui nobis arimuS cona junguntur . Optimum , amantissimumque suiu parentem tanto Complexus est studio , quan-bi tum gratissimi filii in patrem esse potest maxill mum , nec enim alium habuit quempiam in sua' vita chariorem . Hus propterea mortem acer-α bissime tulit, conceptamque ex illa aegritudinem, ut ut Cohibere virtute conaretur , dilIimulare tamen haud poterat, persaepe testatus,

non alia magis jactura, vel casu perculsum set ' L ia

189쪽

x6a De Vita B. Gregor fin vita suisse , atque commotum. Antonium demde fratrem Senatorem amplissimum rebus ,

muneribusque domi , serisque gestis clarum , magna apud omnes existimatione, atque in Republica auctoritate , tum ejusdem filios non minus sanguinis vinculo , quam praeclarae indo. lis , virtutumque similitudine sibi conjunctos charos habuit, ac singulari benevolentia prosequebatur. Itaque cognati amantissimi in eos, ceterosque propinquos ossicia omnia cumulatissime praestitit, atque ubi honestae, justaeque

eorum rationes agerentur , suas quoque agi putabat . Venetias cum adiret, adibat autem Perquam raro, atque unius sere Ecclesiae suae causa, in paternis aedibus diversabatur, visere solebat assines, ac gentilium domos obire : E rum quoque nuptiis interesse non recusabat ;quae tamen more , institutoque nobilium conferri solent in sponsos xenia non impertiebat, quod pauperibus auferri existimaret, quidquid

leves ob causas minime egentibus traderetur . Quapropter tantum abesint, ut suis quidpiam largiretur , ut ne minimum quidem ex Patrimonio sibi obvenientium pensionum eorum usui arbitrioque relinqueret: Exigebat omnia, eorumque praeterea rebus utebatur identidem in egenorum subsidium, nonnullo etiam paterqnae domus impendio: Nam ex quo primu

190쪽

Barbadici Lib. II. Cap. VIII 163

tempore Romam contendit ad vitae suae exitum. quinquaginta ut minus argenteorum nummum millia inde accepisse compertum est. Propinquorum neminem in Episcopalibus sedibus , excepto patre , Contubernalem, aut convivam admisit, multo minus eorum quem piam haerere sibi voluit aut rei familiaris administrum, aut muneris curarumque adjutorem,

ne vi sorte sanguinis, & dilectionis abstractus animus minus aliquid rectum dissimularet, a que permitteret. Fratris sui filium , quod ossicia sua apud Cardiualem per eius familiarem inperposuisset, ut mitius ageret cum sacerdote Crimne obstricto, graviter reprehensum admonuit , nihil sibi rei esse in his, quae ad Ecclesiae suae regimen pertinerent. Fratris filios studiorum causa Patavium mitas pie, sancteque instituendos , erudiendosque in Seminario suo Curavit, persoluto tamen a patre annuo Convictus pretio alumnis communiter constituto. Etsi autem propter egregiam eorum indolem charos in primis haberet, suo tamen numquam Contubernio excepit, aut convictu. Nihil egit umquam , aut cogitavit pro augendis eorum Commodis, promovendis rationibus, aut trans ferendis in eos Sacerdotiit, Ecclesiaeque muneribus , adeo in neminem minus effusus, quam in consanguineos fuit. L a mis

SEARCH

MENU NAVIGATION