De vita ac rebus gestis beati Gregorii Barbadici s. r. e. Cardinalis Episcopi Patavini libri tres fr. Th. Augustinus Ricchinius

발행: 1761년

분량: 319페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

44 Gregorii

diserimen impellunt. Compertum Vero exploratumque sibi cum esset adversus Ecclesiae leges nonnulla conflari virorum foeminarumque conventicula , in quibus exercitationum piarum obtentii falsae Orationis traderentur praecepta ἔeos praeterea, qui coetus hujusmodi frequentare solerent, arcani disciplina , & sacramento quodam obstringi, ne quidpiam eorum revelarent, ac proderent, quae ibi clam agerentur, quo vel uno gravissimam pravae mentis suspicionem injicerent : Ea propter quo catholicae Fidei, morumque puritati prospiceret , atque aeternae perditionis aditum creditis sibi animabus praecluderet , omnibus suae curae subjectis conventicula ejusmodi quamcumque in posterum ob

causam cogere , Vel adire omnino vetabat.

Perversam deinde ac periculi plenam spiritualis vitae instituendae rationem eam esse denuntiabat , qua infirmae adhuc mentes , atque imbecillae ad sublimia & excelsa Deo non trahente inter orandum conscendere, & quasi evo- Iare docentur , cum vis in imo chrillianae persectionis consistant. Id enim vero curandum inprimis , ut assidua ac diuturna vitae activae eXercitatione per humilitatis, patientiae, sui ipsius abnegationis , aliarumque virtutum adtus, &habitus , pravas cupiditates, animique perturbationes frangere, ac subigere discant, tum per

72쪽

Barbudici Lib. I. cap. VIII.

per gradus veluti quosdam ad altiora enitantur. Eos, qui secus fecerint, post atque inanis Contemplationis usum , nullo in sanctitate vitae profectu , virtutibus vacuos, ac prioribus viistiis irretitos magis, inquinatosque plerumque reperiri, Monitos quoque eos faciebat, qui foeminis ad vitam pie religioseque exigendam insti tutores se praebent, atque in ea cura libenter versantur , ut hanc veluti certam quam sequerentur regulam animo infigerent penitus, ac saepe memoria retra starent Augustini sententiam a): Sermo brevis, ac rigidus cum mulieribus es habendus , nec tamen quia sanctiores fuerint, ideo minus cavenda; quo enim sanctiores sunt, eo magis alliciunt , ct sub praetextu blandi sermonis , immiscet se miscus impiis a libidinis: Nam , ut aliis verbis

egregie ac vere S. omas Doetor Angelicus b): Frequens familiaritat cum mulieribus spiratuasibus domesticum est periculum, delectabiti detrimentum,

O malum occultum bono colore depictum . Parochorum denique vigilantiam urgebat acriter atque conscientiam onerabat, quo a

suae quisque Paroeciae finibus ea flagitia quam longissime arceret, subjectamque sibi plebem de rebus his diligenter doceret; nec hortaretur modo, sed etiam impelleret, ut ad Ecclesiae

73쪽

s De Vita B. Gregorii tribunal eos statim deferret, qui vetita Conventicula celebrarent. His optimus Pastor consiliis, atque remediis imminens Gregi propulsavit periculum , atque id est feliciter assequutus, ut ab eo summoti pestilentes homines, sin minus a morbo convalescerent ipsi, oves certe suas infi-Cere non amplius possent; sicque eliminata pravi dogmatis contagione Ecclesia Bergomensis catholicae purissimaeque Religionis cultu jam inde ab Apostolicis temporibus clara in antiquae Fidei professione confirmata in posterum perseveraret.

Ab Alexandro VII S. R. E. Cardinalis creatur. Romam proficiscitur , mox ad Ecclesam

suam reuertens θnodum celebrat.

HAEc ad Gregis salutem, Ecclesiae suae commoda , & incrementum, aliaque id genus complura brevi temporis spatio Gregorius perficit , quorum fama cum omnium ore celebraretur , non finitimas modo regiones pervasit, sed Romam quoque perlata est . Quare viri tum, meritorumque illius aestimator aequissimus Alexander VII. confirmata, & aucta, quam de ipso coeperat, opinione, dignum omnino existimavit quem novis cumularet honoribus , ac sublimiorem in locum proveheret, ne uni tan tum

74쪽

Barbadici Lib. I. Cap. IX. 4 tum Reipublicae christianae parti, sed virtutum

suarum lumine universae splenderet Ecclesiae. De illo itaque ornando , ac promovendo Cum m ture deliberasset, die v. Aprilis anno MDCLX. adprobante, ac plaudente Patrum Senatu, absentem, ac prorsus inscium S. R. f. Cardinalem creavit. Delata per celerem nuntium amplissiamae dignitatis insignia , ille nihil tale suspicans

inexpectatae xei novitate attonitus, atque per- cullus eo animo excepit, quo humana omnia , ac terrena metiri, atque aestimare solebat. Eumtamen honoris nec optati, nec quaesiti gradum Deo primum bonorum omnium dispensatori acceptum referens, tum ejusdem in terris Vicario

benefactori suo amantissimo, quam potuit maximas et egit gratias, seque illi, atque Apostolicae Sedi arctiore in posterum vinculo adstructum , mancipatumque prosessus, in ejus fide, S obsequio perpetuo mansurum declaravit.Νec multo post Romam contendit, ut purpureum galerum ex ipsius Pontificis manu solemni ritu Teciperet. Ut primum autem caeremoniam illam expisvit, consuetis urbanitatis ossiciis in aula Perfunctus, maturato xeditu, ac celeri itinere in dilectae Ecclesiae suae sinum sese recepit, Iam vero in amplissimo ordine constitutus ita se gessit, ut is honor valuerit ad probitatem vi

tutemque hominis illustrandam potius, qu m

75쪽

48 De Vita B. Gregoriἱ ad quidquam de pristinis animi sensibus, vitae

que consuetudine immutandum. Nec enim quietam sibi, ac laboribus vacuam proposuit vitam, quasi adeptus Cardinatatum navigaret in portu, sed propter illustrioris honoris praestantiam , sublimiorem quoque virtutem a se flagitari sentiens, multo magis quam umquam antea labo-Tandum , vigilandum , connitendum esse sibi persuasit . Ac majorem veluti nactus virtutis exercendae campum ita secum statuit; eo ferventius Dei opem quaerendam , eo acrius, ac

diligentius ipsius gloriam promovendam, M-clesiae utilitati operosius inserviendum , hominumque salutem curandam multo magis atque tuendam . Ergo de prioris vitae instit9to, ac ratione nihil omnino remittens , Cardinalis quidem titulo , insignibus, atque honoris praer gativa , ceterum modestia, frugalitate, labori-hus , Curis, vitaeque asperitate idem qui antea Episcopus, nisi, quod nova fiebat in eo virtutis, di sancti talis accessio . Ad Ecclesiae vero procurationem quod attinet , intermissas brevi absentiae suae tempore visitationis curas, quo solebat labore, & Contentione repetiit, eaque demum feliciter absoluta , Synodum Dioeces an m indixit in kal. Septembres Anni ΜDCLX. Hanc magna Cleri frequentia celebravit, cum in singulis Paroeciis

76쪽

Barbadisi Lib. I. Cap. IX. 49 non nisi singuli mansissent Sacerdotes, qui aegrotis praesto essent. Gravem admodum ad Clericos, ct Sacerdotes orationem habuit, quae typis vulgat; sanetissimi Pastoris zelum praesert cum summa do strina , atque eruditione conjunetum. Aferendis novis legibus temperandum sibi prudenter existimavit; siquidem earum Copia , ac varietate, uti multitudine remediorum Corpora, magis aliquando laborare Rempublicam sentiebat, quam gravitate morborum. Edita tamen a Praedecesseribus suis ad disciplinae instaurationem, atque custodiam decreta, quae temporum injuria obselescere coeperant, in memoriam re vocavit, eaque ab omnibus in posterum servanda auctoritate quoque sua proposuit , atque fi

mavit . a

Haec tille brevi, quo praefuit Ecclesiae Berisgomensi, annorum spatio praestitit; majora etiam facturus, si in coeptis diutius pergendi loci, & temporis opportunitas ei non defuisset. De quibus breviter scribenti nullum magis idoneum testimonium offerri, aut majoris auctoritatis potuit, quam Petri Cardinalis Prioli, qui ei in Bergomensis Ecclesiae administratione non multis post annis successit. Is enim ad Cleme tem XI. P. M. de harbadico scribens: Ecclesiam,

inquit, Bergomensem --θ brevi Brennii

spatis multo plurium annorum mente compIexus con-

77쪽

so De Vita B. siregoriis avit moribus, sancivi: legibus, ornavit δε-ctrina, inducto spirituaIium exercitiorum usu , Chrisiana cateches assidue promota, Diaeces montana praesertim , non facile pervia diligenti eluserata, ciero ad disciplinam composito, sano imο- ' nialibus ad persectioris vita formam redactis , Seminario Ecclesiasico redditibus aucto, pietatisae Iiterarum sudiis excuIto , nobilium, ac plebis piis coetibus innitutis, popuIοque omni ad bonam

frugem revocato.

In eandem quoque sententiam, iisdemque fere praeconiis ejusdem Cathedralis Capitulum datis ad Pontificem literis haec de Pastore, atque Antistite olim suo memoriae prodebat: riget adhuc in Bergomatum animis dulcissma gestorum ejus recordatio , ct frequens in ore omnium praedicatio. Exssant passioralis ipsius selicitudinis etiam in po-srmis Diaeess villulis, in asperioribus aditu ,-

tuque montibus aere perenniora monumenta. Unius

secvsi quis credat, qua vix fuere septennii, ct infirma semper valetudine, quam ultro adhibita comporis assictationes augebant . . Luculentius demum Parochorum Urbis Congregatio ad eumdem Pontificem Maximum de Gregorii zelo, animarumque studio plane admirabili haec testabatur. Praeibat itaque Gregorius exempIO quo vocabat . imperio, vita Episcopi erat Parochorum

' normas

78쪽

Barbadiei Lib. I CV IX. ς Inorma , ct censura . Ad orationis frequentiam aniamarum Curatares solicitabat Z Ipse quod in tino Episcopo Iaudatur, invictum ab oratione spiritum non relaxabat. Ad Sacramenta sancte tractanda hortabatur Z Ipse in Sacris sanctitatis ipsius specimen seprabebat. Urgebat ad catholica Fid i praeceptis, ct twseriis imbuendos commissos nsraeura Populos p Chrisiana doctrina scholas ipse assiduus obibat,non Θemis hic acrius savientis rigore, non asatis Iermore deterritus, si quos rudiores invenisset parienter instruens, infructiores laudibus, ct

praemiis excitans , omnes demum infammans ad

sanctum dissendi opus , quod si unquam ferbuit, sub illo Episcoposuit, ct ad haec usque tempora fa-

mente Deo mansit. Intensiorem de animarum salute solicitudinem exigebat Θ Princeps in ea omni conatu promovenda. Ad terrenarum rerum contemptum , ad eumοθnarum in egenos Iargitionem ,

ad sacras caremonias rite obeundas facem ipse pra- ferebat animo humana cuncta superiresso, diviti rum conterutor, in pauperes e id me es sui, divinorum rituum sertant semus, adeo ut se illi periissenr, ex uno Greorio sacris Operante, ct Diamina peragente exscrib, potuissent. PranDUt Marin se ipse petam in Dei euisu religionem , in rem plorum nitore diligentiam . in pervicacioribus tam rigendis Ieritatem, in vita ratione disciplinani a Parochis, ceterisque TempIorum miniI Iris dem

Da rabat.

79쪽

s a De Vita B. Gregorsi

rabat . Inferenda onerum Parochialium eura ipsum habebamus Ducem , quem sequeremur , ad morien tium ades die , ac nocte accurrentem, dis ia inter nobiles componentem , in omni patientia , o labore arguentem, obsecrantem , increpantem , creberrimas . easque ferventi as conciones habentem, O

verba vita super meI, ct favum dulciora Dndentem: omnia demum Episcopalia munera alacriter obeuntem . Quot isse reIuctantes ad animam sagitiis inquinatam sacra exomolus expiandam, θjamdiu intermissam Angelorum Eucharsicam escam reυ eavit Z aeuot puellas e pudicitia discrimine cura, ctare suo eruendas curavit Z Quot lapsas in poenitentia UFIO collocavit Θ Gregorius perditorum resitutor, vilictorum perfugium, viduaram patronus , Orphanoriim Pater. Gregorius bonarum, ac maxime divinarum literarumsudia excitavit, iisdemque ipse excultissimus, quibus tantum temporis tribuebat, quantum aIii ad ipsam requiem animi, ct corporἱs sibi sumunt. Habeant igitur Leetores paucis quidem, sed vivis admodum coloribus tamquam delineatam, expressamque Barbadici Pastoris sanctissimi im ginem , quam si meis ipse verbis eiungere voluissem, haud scio an luculentius potuissem illustriora, quae ille in Bergomatuni Ecclesiam contulit , beneficia, dc commoda recensere: C M

80쪽

Barbadiei Lib. I. Cap. X. CAPUT X. A Tergomensi Ecclesia ad Patavinam

transfertur.

REs adeo praeclare gestas, ac tanta cum lauia de administratam Bergomensem Ecclesiam cum Pontifex Summus Alexander VII. consideraret, ampliorem Dominici agri portionem, Gregorio designandam ac commitUdam putavit, sere sperans, ut uberior inde messis tam eximii cultoris industria Ecclesiae obveniret . Nec

fuit illi ad perficiendum , quod animo jamdudum Conceperat, occasio diu expectanda. Nam per idem tempus anno videlicet ΜDCLXII . mense Novembri Georgio . Cornelio vita functo Patavinorum Ecclesia novum Antistitem expedi bat. Itaque de Barbadico in demortui locum is lassiciendo statim Alexander Cogitavit, ac ne exquisito quidem, aut expectato illius assensu , ad eam sedem translatum declaravit. Mox dato translationis diplomate amantissimis eum literis cohortatus est, ut omni Cunctatione, & causi tione omisia novum onus subiret, Collatisque sibi a Deo viribus serre non detrectaret. Ad inexpediatae rei nuncium Gregorius aestuare vehementer animo coepit, ac varias in partes distrahi. Tum si quo modo recus re, as defugere

P a posset

SEARCH

MENU NAVIGATION